LIBER III TOPICORUM. DE ACCIDENTE CONTRACTO ET COMPARATO.
Ex quibus est methodus.
Praemissis autem his que proOEmialiter huic doctrinae praemitti debent, nunc ad propositum accedendum. Primum considerandum est, ex quibus est methodus : quia ista substantialiter ingrediuntur in syllogismum dialecticum, et propinquissime se habent ad ipsum. Cum autem dicimus, ex quibus est methodus, intelligimus quod haec praepositio, ex, materiam notat secundum quod materia dicitur materiale principium: sic enim materia habet formam secundum inchoationem in seipsa : sicut enim principia involutam habent in se conclusionem, sic accepta materia et hujusmodi materia, et non materia indeterminata. Et intendimus quod eadem praepositio notet ordinem et dispositionem : quia hoc alibi notare consuevit, ut cum dicitur, ex mane fit meridies, vel ex certantibus fiunt olympia. Hoc igitur modo determinandum est ex quibus fit methodus ut ex principiis materialibus, et qualiter dispositis. Si autem sumatur ad quot est problemata secundum genera singularum, et ad quae est problemata terminanda, et sumamus ex quibus sunt orationes, hoc est, argumentationes dialecticae : et sumamus quomodo his abundemus in omni materia problematis per considerationes locales et in considerationibus determinatis, et quomodo syllogismis etiam dialecticis abundemus per exercitationem et ob- viationem : tunc sufficienter habebimus propositum : quia tunc in omnibus propositis finem habebimus intentum. Propositiones enim sunt materia ex qua, problemata autem materia circa quam. Abundantia autem est in multitudine sive multiplicatione mediorum, vel ad omnia, vel ad singula problemata.
Incipiemus igitur hic, Orationes, hoc est, syllogismi, et ad quae sive de quibus problematibus fiunt syllogismi, sunt numero aequalia. Cujus probatio, quia orationes sive disputativae argumentationes materialiter sunt ex propositionibus. De quibus autem sive ad quae sunt syllogismi dialectici, sicut ad determinanda, sunt problemata. Omnis autem propositio inquisitione quaerente de compositione ipsius, problema est: et omne problema separatum a quaestionis dubitatione, et enuntians simpliciter hoc esse hoc, vel hoc non esse, propositio est. Sic igitur eadem quoad terminos sunt propositiones, et problemata quoad praedicata sunt numero aequalia.
Praedicata autem sunt quatuor, et problemata in genere sunt aequalia illis et eisdem. Omnis enim propositio et omne problema, aut indicat proprium, aut genus, aut accidens. Etenim differentia de qua dubitari posset, an insit ut aliquid illorum, cum sit generalis, in eodem praedicato eum genere est locanda et ordinanda. Generalis quidem est una in se existens, quae est non ultima et divisiva, et non ultima cum specie convertibilis, quae est in ultimo constitutiva et indivisibilis. Quidquid enim differentiarum, aut
ultima est illarum, aut praedicatum essentiale non convertibile, quod ad ultimam se habet ut potentia ad actum, et ita ut genus, hoc est, generalis forma: quia, sicut dicit AverrOEs , ''genus enim est forma generalis, habens se sicut formale indistinctum ad ultimum distinguens ipsum esse specificum ad actum : talis igitur differentia in plus est, quam genus : et ut essentiale est ut genus, et dicit id quod est in potentia formali indistincta sicut est genus : cum genere ergo inter praedicata locatur. Ultima autem differentia, quae in plus non est, sed convertibilis, dicit actum purum : et ideo cum specie locatur ad subjectum, et non est ad praedicatum. Ista sunt igitur praedicata principalia, de quibus quaeritur in problematibus, et ad quae terminanda inducuntur syllogismi.
Ordinantur autem secundum quod perfecte et secundum rationem insunt, vel non insunt. Maxime autem inest quod conversim inest, quia hoc inest secundum totum, ita quod nihil est subjecti secundum quod non insit: quia si aliquid subjecti esset secundum quod non inesset, non converteretur : sic ergo totum qroprium toti inest subjecto, ita quod de proprio nihil est extra subjectum, et de subjecto nihil est extra proprium. Genus autem inest secundum partem generis et secundum partem subjecti, et inest substantialiter, et nomine et ratione : et secundum partem generis inest, quia non nisi secundum partem suae potentiae et ambitus inest subjecto : secundum partem autem subjecti, quia secundum id subjecti inest quod est in potentia et in ipso : et ideo suum inesse sequitur ad inesse, et est pars. Accidens autem dicitur inesse nec ut totum, nec ut pars : neque dicit inesse substantiale sive ex substantialibus secundum quod est accidens : quia cum insit in aliquo, non est in eo sicut pars, nec fluit ex essentialibus sicut proprium, nec determinat ad esse, nec praedicatur nomine et ratione. Inferius autem non eodem ordine sunt in exercitatione : et ita illius ordinis dabimus propriam et aliam rationem.
Primum autem horum praedicatorum subdividitur : quoniam hoc quidem proprium convertibile, quod totum toti inest subjecto, significat, quid est esse per omnia essentialia terminata et ordinata ad ultimum sicut ad actum : illud autem aliud proprium non significat quid est esse subjecti per essentialia, sed per accidentalia : quia in hoc sunt tantum accidentalia, quia sunt esse consequentia et ab essentialibus causata : ideo dividitur hoc praedicatum quod nominamus proprium, in utrasque nunc dictas partes, essentiale et accidentale proprium. Et ideo illud proprium quod significat quid est esse per essentialia dicentia potentiam et actum rei, vocatur terminus sive diffinitio : quia omnia complectitur, quae esse rei in potentiam et actum determinant, et esse substantiale ad terminos suos (extra quos de esse rei nihil est) deducunt. Reliquum vero proprium accidentale et esse consequens, et extra esse, sicut post esse existens, vocetur proprium secundum communem de eis assignatam nominationem. Ab ultima enim differentia ultimum nomen imponitur. In diffinitione autem proprii ultimum est conversim praedicari : et ideo hoc nomen retinet proprium quod non est terminus. Ultimum autem in ratione diffinitionis, non est conversim praedicari, sed potius dicere quid est esse : et propter hoc est terminus, et non proprium ipsum quod addit differentiam ulterius completivam super ultimam proprii differentiam, et ideo speciale sortitur nomen.
Palam igitur ex dictis est propter quid secundum divisionem praesentem nunc inductam (cum tria sint, et unum distinguatur in duo) necesse est quod quatuor sint praedicata. Igitur aut proprium quod communiter dicitur proprium, aut ter-
minus, quae duo conversim praedicantur, aut genus, aut accidens, quae duo non conversim praedicantur. Sed proprium refertur ad esse speciei sicut causatum ex ipsa specie. Terminus autem est simplex, et non est consequens ad speciem ut praedicatum ad subjectum, sed est secundum naturam verum accidens ad ipsum sicut causa ad causatum. Genus autem est sicut pars subjecti. Accidens autem ut consequens communiter, quod non est per essentiam causatum a subjecto, sicut nec causa ipsius. Et ideo sic ordinantur haec secundum quod plus vel minus habent de ratione praedicati, secundum quod praedicatum est ut consequens ad subjectum.
Nemo autem nos opinetur velle dicere, quod unumquodque illorum quatuor praedicatorum incomplexe acceptum, propositio est, vel problema : sed ideo dicimus esse quatuor praedicata,.quoniam ab his ut inhaerentibus subjectis fiunt et propositiones et problemata. Subjectum enim unum est et non diversificatum, quia species. Praedicata autem secundum se inhaerentiam dicentia sunt plura : et ideo penes modum inhaerendi quo praedicatum est in subjecto, multiplicari est necesse et propositiones et problemata. Terminus autem ut est terminus, inhaerentiam dicit: similiter et proprium. Terminus autem inhaerens ut antecedens et causa. Proprium autem sicut semper et solum et esse consequens. Genus autem ut consequens essentiale uon conversim. Accidens autem inhaerens tantum ut causatum a subjecto.
Quamvis autem ab eisdem formentur et propositiones et problemata, et in hoc conveniant, tamen differunt hoc modo. Si enim sic dico : Putasne haec enuntiatio, animal gressibile bipes, diffinitio hominis est, vel non? Et si dico : Putasne animal genus hominis est, vel non ? pro- positio fit, ita quod nota dubitationis non cadat supra compositionem propositionis, sed expectat consensum respondentis sub hoc sensu, animal gressibile bipes diffinitio hominis est, putasne hoc esse verum, vel non? animal genus hominis est, putasne hoc, vel non? et sic de aliis. Dialectica enim propositio interrogat consensum respondentis : quia probabile (quod est materia ipsius syllogismi dialecticD est quod videtur omnibus, vel pluribus : et quia in visu consistit utrum ita videatur, vel non videatur, ideo necesse est quod quaerat consensum judicantis de ipso. Si autem sic dicam, utrum animal gressibile bipes sit diffinitio hominis, vel non? ita quod nota dubitationis cadat supra compositionem praedicati cum subjecto, et quaerat an praedicatum insit subjecto, vel non : tunc probabile problema, sive quaestio est, ut sit sensus, utrum hoc praedicatum, animal gressibile bipes, insit huic subjecto ut diffinitio, vel non, ita quod nota dubitationis simul quaerat inhaerentiam et modum inhaerendi, qui importatur in praedicato hoc vel illo. Similiter autem et in aliis praedicatis si formarentur, dicerentur propositiones et problemata. Nam hoc modo ab omni vel ex omni propositione, hoc est, ex terminis omnis propositionis facies sive facere poteris problema : et e converso transsumpto modo dubitationis, qui si ponatur super compositionem, problema est. Si autem praedicatum enuntietur de subjecto, et modus dubitationis sequens ad compositionem ponatur ad consensum judicantis de propositione : tunc propositio est'' .