CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Adducit tertium argumentum contra sententiam Philosophorum positam num. 3. quia naturaliter non possumus habere notitiam proprietatum substantiarum separatarum, quarum cognitio est nobilissima ; ergo alia scientia necessaria est. Antecedens probat auctoritate Aristotelis, et ratione, quia de Deo ut trinus, non possumus habere scientiam a priori, et scientia ab effectu potius ducit nos in errorem, scilicet Deum non esse trinum. Objicit contra hanc rationem, quae solum procedit de prima substantia separata, et solvit objectionem, explicans optime quomodo ex notitia terminorum, quos naturaliter cognoscimus, non sequatur quod eorum complexio sit nobis evidens.
Tertio, (i) arguitur principaliter contra opinionem Philosophorum 6. Metaphysicor. Cognitio substantiarum separatarum est nobilissima, quia est circa nobilissimum genus ; ergo cognitio eorum, quae sunt propria eis, est maxime nobilis et necessaria, nam illa propria eis sunt nobiliora et perfectiora cognoscibilia, quam illa in quibus conveniunt cum sensibilibus ; sed illa propria non possumus cognoscere ex puris naturalibus. Probo, quia si in aliqua scientia naturaliter possibili, traderentur haec propria, hoc esset in Metaphysica: sed ipsa non est possibilis naturaliter a nobis haberi de propriis passionibus istarum substantiarum separatarum, ut patet dupliciter, et primo sic : quia illa non includuntur virtualiter in primo subjecto Metaphysicae, scilicet in ente. Hoc etiam est quod dicit Philosophus 1. Metaphysicor. quod oportet sapientem omnia cognoscere ali qualiter, scilicet in universali et non in particulari. Et subdit, qui enim novit universalia, novit aliqualiter omnia subjecta. Sapientem autem vocat Metaphysicum, sicut Metaphysicam probat ibi esse sapientiam.
Secundo (k) probo ratione, quia non cognoscuntur talia, cognitione propter quid, nisi cognoscantur propria subjecta, quae subjecta includunt talia propter quid ; sed propria subjecta eorum non sunt a nobis naturaliter cognoscibilia ; ergo, etc. Nec (1) cognoscuntur illa pro pria eorum demonstratione quia, vi delicet ex effectibus. Quod probatur, nam effectus, vel relinquunt intellectum dubium quoad ista, vel adducunt in errorem, quod apparet ex proprietatibus primae substantiae immaterialis in se. Proprietas enim naturae ejus est, quod sit communicabilis tribus: sed effectus non ostendunt istam proprietatem, quia non sunt ab ipso, inquantum trinus.
Et si ab effectibus arguatur ad causam, magis ducunt in oppositum et in errorem, quia in nullo effectu invenitur una natura numero, nisi in uno supposito. Proprietas etiam istius naturae ad extra, est causare contingenter: et ad oppositum hujus, magis deducunt effectus in errorem, sicut patet per opiniones Philosophorum ponentium primum necessario causare.
De proprietatibus etiam aliarum substantiarum patet hoc idem, quia effectus magis ducunt in sempiternitatem, et aeternitatem et necessitatem earum, quam in contingentiam et novitatem. Similiter videntur Philosophi ex motibus concludere, quod numerus istarum substantiarum separatarum sit secundum numerum motuum caelestium. Similiter, quod illae substantiae sunt naturaliter beatae et impeccabiles, sicut Philosophi posuerunt, quae omnia absurdissima sunt.
Contra istam (m) rationem arguo et probo, quaecumque necessaria de substantiis separatis, cognoscuntur a nobis nunc per fidem, sive per communem revelationem, possunt cognosci cognitione naturali.
Et hoc sic : Quorumcumque necessariorum revelatorum terminos naturaliter cognoscimus, et illa possumus naturaliter comprehendere, sed omnium necessariorum revelatorum terminos naturaliter cognoscimus; ergo, etc. Probatio majoris, illa necessaria, aut sunt mediata aut immediata. Si immediata ; ergo cognoscuntur cognitis terminis 1. Posteriorum. Si mediata: ergo cum possumus cognoscere extrema, possumus concipere medium inter ea, et tunc conjungendo illud medium cum utroque extremo, aut habentur praemissae mediate aut immediate. Si immediate, idem quod prius. Si mediate, procedemus concipiendo medium inter extrema, et conjungendo cum extremis, quousque veniamus ad immediata; igitur tandem veniemus ad necessaria immediata quae intelligemus ex terminis, ex quibus sequuntur omnia necessaria mediata ; ergo ista mediata per immediata scire poterimus naturaliter. Probatio minoris principalis, quia habens fidem et non habens fidem, contradicentes sibi invicem, non contendunt de nominibus tantum, sed de conceptibus, sicut cum Philosophus et Theologus contradicunt de ista : Deus est trinus, ubi non tantum idem nomen, sed eumdem conceptum unus negat et alius affirmat: ergo omnem conceptum simplicem, quem iste habet et ille habet.
Ad istud (n) respondeo, de substantiis separatis sunt aliquae veritates immediatae. Accipio tunc aliquam veritatem talem primam et immediatam, et sit A, in ista includuntur multae veritates mediatae, puta omnes quae particulariter enuntiant communia ad praedicatum, de communibus ad subjectum, dicantur B C. Ista vera mediata non habent evidentiam, nisi ex illa immediata: ergo non sunt nata sciri nisi ex ista immediata intellecta. Si igitur aliquis intellectus possit intelligere terminos B C, et componere eos ad invicem, non autem posset intelligere terminos A, nec per consequens ipsum A B, sed tunc erit intellectui suo propositio neutra. Ita est de nobis, quia conceptus quosdam communes habemus de substantiis immaterialibus et materialibus, et istos possumus ad invicem componare. Sed istae complexiones non habent evidentiam, nisi ex veris immediatis, quae sunt de illis quidditatibus sub ratione propria et speciali, sub qua ratione non concipimus istas quidditates, et ideo nec scimus illas veritates generales de conceptibus generalibus.
Exemplum, si impossibile est alicui concipere triangulum sub propria ratione, potest tamen abstrahere rationem figurae a quadrangulo et eam concipere. Impossibile est etiam sibi concipere primitatem, ut est propria passio trianguli, quia sic non concipitur nisi ut abstrahitur a triangulo, tamen potest primitatem abstrahere ab aliis primitatibus, puta in numeris. Iste intellectus, licet posset formare hanc complexionem, ali qua figura est prima, quia terminos ejus potest apprehendere, tamen illa compositio formata erit sibi neutra, quia ista est mediata, inclusa in ista immediata : triangulus est sic primus; et hanc immediatam non potest intelligere, quia nec terminos ejus, ideo mediatam non potest scire, quae ex hac immediata tantum habet evidentiam.
Per hoc ,(o), ad argumentum, nego majorem. Ad probationem, dico quod illa necessaria sunt mediata. Et cum dicis, igitur cum possumus cognoscere extrema, possumus concipere medium inter extrema, nego consequentiam: quia medium inter extrema quandoque est essentialiter ordinatum, puta quod quid est alterius extremi, vel passio prior respectu posterioris passionis, et tale est medium ad concludendum universaliter extremum de extremo.
Concedo (p) igitur, quod quicumque potest intelligere extrema, potest intelligere tale medium inter talia extrema, quia intellectus ejus includitur in altero extremo, si est passio, vel est idem alteri, si est quod quid est alterius extremi.
Si autem medinmsit particulare contentum sub altero extremo, et non essentialiter ordinatum inter extrema, tunc non oportet, quod potens concipere extrema generalia, possit concipere medium particulare ad illa extrema generalia. Ita est hic, nam ista quidditas sub ratione propria et particulari habens passionem aliquam sibi immediate inhaerentem, est medium inferius ad conceptum sibi communem, de quo dicitur illa passio in ,communi accepta, et ideo non est medium universaliter inferens passionem de communi, sed tantum particulariter. Hoc patet in exemplo illo, quia non oportet quod potens concipere figuram in communi et primitatem in communi possit concipere triangulum in particulari, quia triangulus est medium contentum sub figura, medium, inquam, ad concludendum primitatem particulariter de figura.
Haec ratio tertia (q) potissime concludit de prima substantia immateriali, quia ejus tanquam objecti beatifici, potissimum est cognitio necessaria. Et tunc responsio ista ad objectionem contra ipsam, supponit quod nunc naturaliter non concipimus Deum, nisi in conceptu generali , communi sibi et sensibilibus, quod inferius dist. 3. quaest. 1. exponetur. Si etiam negetur illud suppositum, adhuc oportet dicere conceptum, qui potest fieri de Deo, virtute creaturae, esse imperfectum, qui autem fieret virtute ipsius essentiae, esse perfectum. Sicut ergo dictum est de conceptu generali et speciali, ita dicatur secundum aliam viam de imperfecto et perfecto conceptu.
Contra autem conclusionem principalem posset sic argui: Pono quod sit aliquis adultus non baptizatus, et quod non habeat aliquem docentem, habeat tamen bonos motus, quales potest habere, conformes scilicet rationi rectae naturali, et caveat ea, quae naturalis ratio ostendit sibi esse mala ;licet Deus de communi lege talem visitaret, docendo per hominem, sicut Cornelium visitavit, pono tamen quod non doceatur ab aliquo, ille salvabitur. Similiter licet postea doceatur, tamen prius est justus, et ita tunc dignus vita aeterna, quia per bona velle praecedentia doctrinam, meretur gratiam qua est justus. Non tamen habet Theologiam, etiam quantum ad prima credibilia, sed tantum cognitionem naturalem ;ergo nihil Theologiae est simpliciter necessarium ad salutem.
Posset dici , quod iste per bona velle ex genere de congruo meretur justificari ab originali, et Deus non subtrahit liberalitatis suae munus ab eo, sed dat sibi primam gratiam sine sacramento, quia non est alligatus sacramentis. Et tunc gratia non datur sine habitu fidei Theologiae, ita quod habet habitum theologiae, licet non possit exire in actum, sicut nec baptizatus, nisi instruatur;et licet non sit contradictio gratiam dari sine fide, (cum sint habitus distincti et in diversis potentiis,) tamen sicut in baptismo ponitur simultas in infusione, ita in proposito potest poni simultas in casu isto. Non enim minus gratiosus est Deus illi, quem propter meritum de congruo justificat sine sacramento, quam illi, quem sine omni merito proprio justificat in susceptione sacramenti; sed possibile est Deo, de potentia absoluta, quemlibet salvare et etiam facere, quod mereatur gloriam sine fide infusa,
si sine illa det gratiam, qua habens bene utatur quantum ad velle, quod potest habere secundum naturalem cognitionem et fidem acquisitam vel sine omni fide acquisita si doctor desit ; sed de potentia ordinata non tenetur sine fidei habitu praecedente, quia sine illa non ponitur gratia infundi ;non tamen propter indigentiam quasi sine illa non sufficeret, sed propter liberalitatem divinam, quae totum reformat intus hominem. Minus etiam perfecte esset homo dispositus, quantum ad assensum quorumdam verorum sine fide infusa. Et sicut in hoc, ita proportionabiliter de habitu theologiae, qui perfectus existens includit fidem infusam et acquisitam articulorum, et aliorum revelatorum a Deo inScriptnra, ita quod non est tantum hic infusa nec acquisita tantum, sed simul ambae. Est igitur theologia necessaria, loquendo de potentia ordinata, et loquendo de principali habitu sine priori pertinente ad theologiam, quae est fides infusa, et hoc generaliter quantum ad omnes, non sic autem quantum ad secundum habitum quem includit, qui est fides acquisita ;sed forte de potentia ordinata est necessaria in adulto potente habere doctorem et eum intelligere, et hoc, quantum ad aliquorum generalium fidem acquisitam.