IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(f) Ratio secunda principalis non videtur concludere, etc. Rejicitur secunda ratio principalis, quae in eo consistit, quod inter terminos creationis, scilicet ens et nihil, detur infinita distantia, ac proinde exigitur ad superandam illam distantiam infinita potentia in virtute, quae nequit competere creaturae. Haec ratio est plurium Doctorum, Alberti in 2. d. 1. art. 7. Henrici quodlibet 4. quaest, ult. Richardi in 2. , d. 1. art. 4. quaest. 4. Eamque D. Thomas assumit 1. part. quaest. 45. art. 5. ad 3. quam format aliter, quia nulla est proportio nullius potentiae ad potentiam aliquam, sicut nec non entis ad ens; ergo nec est proportio distantiae, quae est inter potentiam et actum ad illam, quae est inter nullam potentiam et actum; ergo non erit proportio virtutis, quae non potest in illam distantiam ad virtutem, quae potest super illam; ergo est infinita, quia omni finito potest quodlibet finitum proportionari.
Illud autem principium probatur varie, quia qualibet finita distantia datur major ; sed entis ad nihil est maxima, ergo infinita. Secundo, quia inter omnia contradictoria est aequalis distantia, sed inter Deum et nihil datur infinita distantia, quia sub ente creabili possunt esse infinita ; sed ex dictis, inter duo contradictoria et omnia, est aequalis distantia, inter quaelibet infinita, super hanc distantiam infinitam non potest nisi virtus infinita, etc.
Hoc principium non subsistere probat Doctor, quia ut sit efficax ad inferendum intentum, nempe excessum virtutis in potentia, debet intelligi distantia positiva, quia est excessus unius super altero ; quando ergo extrema sunt immediata, tanta est distantia, quanta est quantitas seu perfectio excedentis super altero. Probat exemplo, quia tanta est distantia Dei a creatura suprema possibili, quantus est ipse Deus. Item, in quantitate, ubi est distantia inter extrema ratione spatii et medii interjacentis, tanta est distantia quantum est medium ; ubi ergo nullum est medium, tanta est distantia inter extrema immediata, quantum est extremum excedens. Affirmatio autem entis creabilis seu perfectio et entitas ejus, est finita; ergo et distantia ejus finita a negatione opposita. Quod vero affirmatio et negatio opponuntur contradictorie immediate, patet ex Philosopho 1. post 5. text. Si dicas ex parte negationis, seu nihil sumi distantiam, hoc falsum est, quia nihil non distat nisi deficiendo ab ente cui opponitur: tantum ergo deficit, quantum affirmaiio per oppositum ponit in esse, comparando enim nihil ad nihil, nulla est distantia.
Item, magis distant Deus et non Deus, quam anima et non anima; sumendo ergo distantiam positive, propositio illa est falsa. Addit praeterea rationem a priori, quia illa virtus potest super distantiam, quae potest super terminum ; sed terminus ad quem creationis est finitus, ergo si creatura crearet illum, posset supra distantiam, nec inde sequeretur virtus infinita in ipsa.
Praeterea generatio naturalis est inter privationem et formam, privatio includit negationem, licet in subjecto, et per consequens quando transitur de privatione ad formam, transitur de negatione ad affirmationem ; hic autem transitus est naturalis per virtutem creatam, ergo, etc.
Haec Doctor, subjungens illud vulgare : Inter contradictoria esse infinitam distantiam, simpliciter falsum esse, si intelligatur de distantia perfectionis, verum autem est, si de distantia indeterminationis, id est, quae excludit terminum, quia sicut nulla est communicatio inter extrema, i(a quaelibet distantia sufficit ad recessum ab uno ad alterum, neque distantia quantumcumque magna excedit extrema contradictionis.
Subjicit deinde responsionem ad illam rationem, ejusque probationes : Nulla potentia potest super distantia infinita, nisi potentia infinita;sed inter ens et nihil, etc. Respondet Durandus in 2. d. 1. q. 4. et Gabriel ibidem q. 4. art. 3. dub. 1.
negando omnem distantiam inter ens et nihil, quia putat Durandus creationem non habere nihil, pro termino a quo, sed exire dicitur de nihilo, id est, de.non aliquo. Verum frequens doctrina Patrum est, creaturam productam esse primum ex nihilo, eamque esse ex nihilo, et supponunt Scholastici terminum a quo creationis esse nihil.
Ideo respondetur melius intelligendo majorem de distantia positiva, minorem falsam esse ex dictis. Ad primam probationem minoris respondent, inter ens et nihil dari distantiam maximam permissive, non positive. Ad aliam patet contradictoria quaecumque aeque distare quoad incompossibilitatem, non autem quoad excessum perfectionis seu distantiam positivam: ex quo patet ad reliquum.
Ad eamdem rationem, prout formatur a D. Thoma quoad improbationem dictam. concedit, quod nullius potentia, etc. ad potentiam nulla est proportio, quia proportio est entium, non autem positivi ad nihil, quia proportio attenditur penes quantitatem, quae non competit negationi,
sed negatur inde sequi inter potentiam, quae potest in unum et alterum non posse esse proportionem, quia hae sunt positivae; inter positiva autem non tollitur proportio, nisi quando alterum extremum est infinitum, quod ita exigi ad creationem non probatur hac ratione. Exemplo declarat, quod puncti propter indivisibilitatem, non est ulla proportio ad lineam, quae est extensa, non recte infertur quod potentiae, quae in utramque possunt, non sint proportionatae, imo eadem in utrumque potest.
Cajetanus contra hanc solutionem enitens, etiam rationem praemissam confirmare pergit, advertens quod ratio non fundatur super improportione extremorum, ut Scotus simulat, sed in principio Peripatetico, ut quando sunt duo extrema, quorum alterum crescit tantum, quantum alterum decrescit; si hoc decrescit usque ad non gradum, illud crescit super omnem gradum. Exemplum et probatio hujus sumitur ex 4. Physicorum text. 72. videlicet velocitas motus et corpulentia spatii sunt duo extrema, ita ut velocitas crescat in motu, quantum corpulentia decrescit in spatio ; quod si haec decrescat usque ad non gradum, velocitas motus in illo spatio augetur in infinitum. Super qua regula fundatur processus Philosophi, ad probandum quod motus in pleno et vacuo sint improportionales; ita ergo in proposito.
Ad hanc respondet quidam, non esse infinitam distantiam inter motum in instanti, et motum factum in tempore, sed differre sicut diversae species ejusdem generis ; ex quo non sequitur infinitas virtutis in eo, qui movet in non tempore.
Haec doctrina vera est, intelligendo antecedens sic, ut comparatio fiat motus successivi et instantanei quantum ad realitatem, non vero quantum ad successionem, quia eadem forma quae producitur successive, potest quantum ad realitatem produci inslantanee, verbi gratia, ignis producit in se ipso calorem summum in instanti, quamvis in passum extrinsecum, propter repugnantiam contrarii, nequeat producere calorem in inferiori gradu nisi successive, per motum proprie dictum ; motus autem instantaneus et successivus sunt incomparabiles et improportionabiles, sicut instans et tempus, linea et punctum, quia nihil ipsis commune est quoad extensionem, secundum quod invicem comparari possint, et dividerentur in excedens et excessum, seu ipsum excedens in gradum excedentem, et reliquum. Philosophus ergo ibidem argumentatur contra veteres, qui ponebant vacuum ob necessitatem motus proprie dicti, quorum est illa ratio ex Philosopho, quia si non esset vacuum, non potest fieri localis motus aut augmentatio, quia plenum alio corpore occupatur ; duo autem corpora non possunt esse simul, ergo motio localis non debet fieri per plenum, sed per vacuum, etc. Eodem modo de augmento, quod fit additione alterius corporis ; ergo in corpore, quod augetur, debent esse quaedam vacuitates aut pori, etc. Vide eum cap. 7. Capite autem 8. docet per motum non recte colligi vacuum esse, cum potius sic tollatur motus. Argumenta quibus hoc impugnat, magis sunt redargutiones ex principiis eorum, quos impugnat, quam demonstrationes veritatis.
Quod de praedicto argumento, quod assumit Gajetanus, dicit D. Thomas lect. 12. rejiciens interpretationem Commentatoris, asserensque rationem Philosophi ad contradicendum inductam esse, non ad demonstrandum simpliciter. Ponentes autem vacuum, hac de causa ipsum ponebant, ut non impediretur motus, et sic secundum eos, causa motus erat ex parte medii, quod non impedit motum. Argumentatur contra eos Philosophus, ac si tota causa velocitatis esset ex parte medii, non autem ex parte mobilis, quod tamen falsum est, et secundum D. Thomam hic, ut patet in motu corporum caelestium, et secundum Doctorem nostrum in 2. d. 2. quaest. 9. g Ad quartum argumentum, quia successio in motu est ex resistentia mobilis ad motorem, ut ibi recte declarat, ob limitatam ejus virtutem et resistentiam medii ad utrumque, id est, mobile et motorem.
Ad rationem ergo Philosophi respondetur ex Doctore ibi, vel probare contra eos, qui ponebant totam causam successionis seu motus esse vacuum, et sic cohaeret expositioni D. Thomae praemissae; I vel tenendo rationem Philosophi esse ostensivam, nempe primam de motu in medio raro et denso, secundam per reductionem ad impossibile.
Respondetur ex Doctore, duplicem esse successionem in motu : aliam essentialem, aliam accidentalem. Essentialis est, quae provenit ex resistentia mobilis ad motorem: et haec remanet, sive in spatio pleno, sive vacuo, sive etiam neutro, quia movetur successive, et secundum partem priorem prius pertransiret quodlibet spatii, quam secundum posteriorem. Successio vero accidentalis est ex impedimento, quod opponitur ratione spatii, ut quia illud est densius vel rarius, etc. et hinc redundat illa velocitas vel tarditas, de qua Philosophus, tanquam qualitas motus ex impedimento spatii.
Esset ergo proportio inter motum in pleno et vacuo quoad successionem essentialem, quia uterque esset successivus, ut probat hic Doctor, et fusius Quodlibet 11. art. 2. et in eadem d. quaest. 41. g Contra primam positionem arguo, in fine, ubi docet si grave moveretur in vacuo, moveri successive. Cum Doctore plures alii idem docent. Non esset autem proportio quoad successionem accidentalem, quia ex vacuo nulla talis esset, quia nihil ad aliquid non est proportio praecise, ex Philosopho in textu.
Dices, quid ergo urgent argumenta Philosophi contra antiquos, quos impugnat? Respondet Doctor : Ergo habet Philosophus ex hoc contra aduersarium, dicentem motum esse in vacuo, quod nullus motus habens aliquam velocitatem aut tarditatem accidentalem superadditam essentiali, potest esse in vacuo;et hoc non est inconveniens, si poneret praecise motum esse in vacuo, sed esset, si cum hoc poneret vacuum esse promotivum in motu (id est, sicut raritas spatii promovet motum, quod retardat densitas) vel medium necessarium in motu, etc. nempe ut docebant, quos impugnat. Argumentum ergo Philosophi tangit illam successionem motus, quae oritur ex impedimento accidentali spatii, nempe densitate aut raritate.
Videatur Commentator in hunc locum Philosophi, ubi ait motum et successionem oriri ex resistentia mobilis ad motorem, ut contingit in motu corporum caelestium, in quo nulla est resistentia ex parte spatii impedientis, vel ex parte spatii et mobilis simul, ut contingit in animalibus, in quibus contingit successio et motus ex proportione motoris ad mobile et ad spatium ; et cessante impedimento, quod est ex spatio, adhuc remaneret determinata proportio temporis in motu, secundum proportionem motoris ad mobile.
Idem admittit D. Thomas ibidem, imo supponit, si motus fieret in vacuo, fore successivum secundum tarditatem, ideoque admittit objectionem ad quam respondet Commentator, dicens argumentum Philosophi locum habere in motu animalium ex resistentia spatii, quamvis S. Thomas dicat esse redargutionem, non demonstrationem.
Ex quibus patet ad argumentum Cajetani, servandam esse proportionem illam inter duo spatia plena quoad tarditatem et densitatem, secundum quae in gradu proportionato est promotio, aut tarditas motus, secundum majorem aut minorem resistentiam. Sed falsum est, quod assumitur, nempe si corpulentia decrescat usque ad non gradum, quod velocitas motus in illo spatio augeretur in infinitum: haec accommodatio est futilis, et non est secundum mentem Philosophi, neque est Peripatetica. Supponit enim resistentiam spatii esse infinitam ratione corpulentiae, ut ea cessante, et servata proportione, crescente velocitate, ipsa redderetur infinita ; destruit ergo primo suppositionem suam, nempe talem esse proportionem accrementi in velocilate, ad decrementum resistentiae medii impedientis aut corpulentiae, haec enim finita est, alias nequiret superari virtute motoris. Desinit etiam per partes actuales, ut vocant, seu non communicantes, (in quibus est terminus, alias nunquam daretur terminus motus,) non autem per partes potentiales et communicantes, in quibus nullus est status ; ergo etiam velocitas motus inde crescens erit finita, et ejus accrementum erit per partes non communicantes.
Ad propositum ergo accommodando proportionem illam, committit fallaciam consequentis, quia non sequitur : motus non habet successionem ex resistentia spatii ratione impedimenti, quod nullum est: ergo non habet successionem absolute.
Falsum est, quia habet successionem ex resistentia mobilis ad motorem, quam D. Thomas et Commentator vocant naturalem, noster Doctor essentialem; et seeundum hanc motus in vacuo et spatio non resistente ex impedimento essent comparabiles, et servarent proportionem, quia maneret limitata virtus motoris, et eadem resistentia mobilis ex propria forma, ex quibus fieret successio, licet desineret successio accidentalis orta ex impedimento spatii.
Denique accommodando hinc inde medium et conclusionem, quam inde probare contendit, nempe quantum decrescit ens, vel in quantum accedit ad non esse et nihil, tantum crescere potentiam activam, quae potest super non ens, quanto magis non ens elongatius est ab actu, etc. ubi ponitur augmentum ex parte potentiae activae; decrementum vero ex parte actus inquantum recedit ab esse, quod recipere potest, hoc autem esse, quod natum est recipere, est finitum ; ergo ex ejus decremento non sequitur in potentia activa, nisi finita et proportionata activitas, quae etiam debet esse finita, servata proportione ad actum quem dat, seu educit ex nihilo actus ad esse.
Deinde id amplius declaretur, comparando actum, qui educitur ex potentia materiae ad se ipsum, aut similis perfectionis, uter educitur ex nihilo, id est, producitur non praesupposito subjecto. Hic ergo actus, qui educitur ex nihilo, non elongatur a potentia magis quam alter, nisi inquantum supponitur concursus causae materialis ad hunc, et non ad illum (loquamur etiam de simili forma in specie, quae vel creari potest a solo Deo, vel etiam educi de potentia subjecti ;) sed concursus causae materialis, per quem unus ab altero distat et recedit vel accedit ad potentiam, est finitus et limitatus; ergo suppletio ejus fieri potest per virtutem activam finitam, neque requitur, ut ex subtractione materiae amplius crescat virtus activa in agente, nisi quantum sufficiet ad supplendum concursum materiae.
A. simili patet in causa activa inferiore, quae magis influit entitatem ex genere suo, quam materia in effectum communem, quae suppleri potest in determinata activitate superioris agentis, verbi gratia, motus, qui procedit ab aliquo agente per unam horam, potest esse media hora ab agente, cujus in duplo virtus est fortior ; hinc patet ad illam elongationem actus a potentia non exigi infinitam virtutem productivam.
Doctrina autem, et responsio Doctoris ad argumentum D. Thomae, fundatur in Philosopho, hoc ipso capite, ex quo Cajetanus confirmat oppositum, quia dicit quod nihil nulla est differentia ; et infra : Id enim quod excedit in excessum ipsum, et id quod exceditur, necesse est dividatur, etc. ubi assignatur ratio, quare nulla sit proportio inter nihil et numerum, infer vacuum et plenum in ratione spatii, quia unum est privatio, aliud vero ens. Sic etiam neque linea punctum excedit, nisi componatur ex punctis, quia linea divisibilis, punctus indivisibilis est, et comparatio debet fieri secundum extensionem, quae participari debet in gradu excedente et expresso.
Nullius ergo potentiae ad aliquam potentiam, hac ratione non est proportio, quia in nullo communicant, ut dicit bene Doctor cum Philosopho, non quod ratione excessus et perfectionis attendatur improportio, sicut contingit, quando comparatur infinitum ad finitum: et hinc sumit ratio illa D. Thomae improportionem, (ne vel simulationem illam, quam adducit Cajetanus, admittamus) ut patet ex littera, quia haec propositio :Tanto major virtus requiritur in agente, quanto potentia est magis remota ab actu, etc. oportet involvat in re ipsa, illam propositionem : Distantia inter ens et nihil exigit infinitam
virtutem in agente. Illa enim elongatio, quae est inter potentiam et actum, non est aliud quam nihileitas, et omnis elongatio est ratione distantiae verae, aut imaginariae unius extremi ab altero. Unde idem probat subjungens : Nulla est proportio nullius potentiae ad aliquam potentiam, etc. sicut non entis ad ens.
Objicit secundo Cajetanus ibidem, quia ex opposito sequeretur, quod virtus producens ex nihilo, et virtus producens aliquam formam de potentia subjecti, essent aequales, consequens est absurdum. Sequela probatur, virtus producens ex nihilo finita sit A, virtus producens ex potentia subjecti sit B, prior virtus sit perfectior hac in decuplo ; potentia passiva quam respicit virtus B, sit C; tunc detur aliqua potentia passiva, quae sit minor C, in decupla proportione, tunc sequitur virtutem illam, quae produceret aliquid ex potentia illa minori, quam sit passiva C, esse decuplo majorem, quam sit virtus B; ergo erit aequalis virtuti A, quae tantum in decupla proportione excedit B.
Hac ratione, inquit Vasquez, videtur sibi Cajetanus de adversariis laudem reportare, quae meo judicio non minus infirma est, etc. Ad eamdem bene respondet Vasquez ibidem, quia augmentum hoc, et decrementum, sicut et excessus aut defectus, qui ex eo redundant, non fiunt secundum intensionem et remissionem graduum ejusdem formae specificae, secundum quas assignari potest, et debet proportio illa decupla. Hoc ergo supponit argumentum, et male: excessus ergo attenditur secundum speciem, ad quam species inferior quantumcumque crescat intra gradum specificum, nunquam .accedit, sicut nec intellectus perfectionem unquam adaequare potest sensus, quantumlibet perfectus, nec plumbum speciem auri, neque asinus perfectionem hominis ; sic ergo neque virtus producens de potentia subjecti accederet ad perfectionem illius, quae de nihilo crearet, licet haec finita esset. Haec responsio vera est, et solvit argumentum, estque secundum principia nostri Doctoris variis in locis.
Addo ulterius argumentum illud imaginarium esse.
Primo, ex quibus principiis supponit Cajetanus potentiam passivam subjecti intendi et remitti ? si loquamur de subjecto simpliciter, quale est substantia, quae non suscipit magis et minus, sicut neque quantitas, quod est secundarium subjectum ; si autem intelligat illam minorem, aut majorem potentiam receptivam ratione impedimenti accidentalis, ut quia sub una forma sequitur major resistentia subjecti, quam sub alia, haec impedimenta quandoque non exigunt perfectiorem virtutis activae in causa, sed sufficit major virtus per accidens, ut ignis in materia rara nequit producere calorem in subjecto applicato, aut comburere, quod tamen potest calor minus intensus in materia densa, ut in ferro existens.
Causam autem materialem, quae seipsam communicando causat, aequiparare mere causae efficienti extrinsecae, quae sola virtute attingit effectum, quae virtus aliquando crescere, aut decrecere potest secundum latitudinem graduum, intra eamdem speciem, ut in qualitatibus, vel certe perfectione essentiali et interminabili respectu causae inferioris, quae nunquam ad perfectionem superioris attingit, videtur novum, et praeter principia Peripatetica.
Secundo, ipsum argumentum Cajetani sibi respondet, et aequivocat. Nam causa creans non solum est totalis respectu effectus, saltem in genere efficientis creati, sed etiam supplet concursum causae materialis, vel eum excludit; illa vero cau a educens ex potentia minori subjecti , in decuplo excedens alteram, quae ex potentia majori subjecti in decuplo educit formam, licet secundum hane proportionem virtutis eductivae superet alteram, tamen non supplet materiam, sicut causa creans, ergo ipsi incomparabilis est in perfectione virtutis: comparatio tamen et aequalitas perinde accommodatur a Gajetano, quasi ejusdem perfectionis et virtutis esset, saltem in nostra sententia, et ex hypothesi responsionis Doctoris, educere aliquid e potentia materiae, et creare, quod responsio illa non supponit, quamvis neget ex improportione praefata colligi infinitam virtutem in potentia activa, supponens tantam esse debere, quantus est terminus productus, prout totaliter attingitur a causa ; ad hoc autem sufficit ut sit alterius ordinis superioris intra genus entis finiti. Alii formant istam rationem D. Thomae . aliter, verbi gratia, major virtus requiritur ad producendum effectum ex nihilo, quam ex potentia, quantumcumque illa distet ab effectu; sed si potentia distat in infinitum ab effectu propter impedimenta, aut aliam ob causam, requireretur virtus infinita, ergo etiam ad creandum ex nihilo requiritur similiter virtus infinita.
Ad hanc bene respondet Vasquez non esse eam rationem D. Thomae, sed novam, quia S. Thomas non procedit ex substantia facti, quasi esset infinitus effectus, sed ex modo agendi, ut vult Capreolus. Argumentum autem sic formatum concludit Infinitatem potentiae ex infinitate effectus, quia distantia potentiae ab effectu propter impedimentum infinitum exigit ex natura ipsius effectus virtutem activam infinitam in agente; ergo ut hoc sit medium probandi infinitam virtutem ad creandum aliquid ex nihilo, debet sumi infinitas in ordine ad perfectionem, ut attenditur substantia effectus, et non tantum modus faciendi ; negaretur major itaque, quia finita virtus sufficeret ad educendum aliquid ex nihilo, infinita vero ad superandam infinitam . resistentiam positam ex parte subjecti ad educendam ex eo formam.
Deinde suppositio est impossibilis, unde nihil concludit, et ea data, utraque virtus non esset comparabilis, quia una excederet in gradu excessivo infinito intra latitudinem sui generis, nempe eductivo, nunquam tamen accederet ad perfectionem creativae, quia semper dependeret a materia in actione. Altera quidem esset finita in gradu, et excederet secundum speciem, essetque major, quia in se includeret eminenter causam materialem, quam non includeret virtus eductiva; sive ergo sic, sive aliter fundetur ratio, non concludit, neque licet ex conditionali illa de impossibili concludere absolute de possibili.