IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(d) Ideo propter istum articulum, etc. In ista littera ponuntur duae viae de ratione personalitatis.
Prima, quod personalitas dicit aliquid positivum additum naturae intellectuali, et sic secundum istam viam, persona constituitur in esse personali per aliquid positivum adveniens.
Secunda via negat omnem realitatera positivam constituere personam, etc.
(e) Contra primam viam. Hic Doctor arguit, probando quod personalitas ipsa non dicat aliquid positivum. Sed non est credendum quod Doctor simpliciter fuerit hujus opinionis, eum ipse asserat paulo ante hoc esse probabile. Sed supponendo quod dicat aliquid positivum, faciliter argumenta Doctoris solvi possunt non contradicendo sibi ; et de hoc vide glossam quam feci in primo, dist. 28. Et argumenta Doctoris sunt satis clara, nec indigent alia expositione. Sustinendo tamen quod personalitas dicat entitatem positivam, responderi potest ad argumenta ista Doctoris :
Ad primum dico, quod illa entitas, quae est ratio personalitatis, est simpliciter incommunicabilis et inassumptibilis ; et cum dicit quod tunc esset incurabilis, quia quod est inassumptibile secundum Damascenum, est simpliciter incurabile, dico, quod Verbum assumpsit naturam humanam, et omnem perfectionem pertinentem ad ipsam, quae dicit simpliciter eamdem rem cum natura humana ; et sic assumpsit singularitatem cum sit perfectio naturae humanae, ut patet a Doctore in primo, dist. 5. quaest. 2. et 26. in secundo, dist. 3. ipsa etiam singularitas est simpliciter eadem res realiter, quae natura humana. Entitas autem personalis, licet sit entitas positiva constituens in esse personali, non tamen est entitas pertinens ad perfectionem realem naturae humanae quam si non haberet, non posset dici perfecta realiter et essentialiter, et sic forte non habetur pro inconvenienti, quod Verbum non assumpserit hujusmodi realitatem, cum non pertineat ad esse reale ipsius naturae, sed tantum adveniat post completum esse reale, non sic singularitas. Quod etiam dicit Doctor, quod omnis entitas positiva est in potentia obedientiali ad Deum ; si intelligit, quod ipsam potest annihilare, transeat ; si vero intelligit, quod est in perfecta potentia obedientiali, ut possit assumi in unitatesuppositi, hoc est impossibile. Patet in simili, quia licet similitudo inter duo alba sit vera entitas positiva, et realiter distincta ab utroque extremo, non tamen posset Deus terminare dependentiam similitudinis, cum de necessitate terminetur ad album, imo destructo albo, statim similitudo desinit esse. Omnis ergo creatura est in perfecta potentia obedientiali ad Deum, ita quod potest de illa facere quidquid vult, puta creando, conservando, annihilando, et hujusmodi ; non tamen est in perfecta potentia obedientiali in his, quae omnino repugnant. Lapis enim est in perfecta potentia, etc. non tamen posset facere quod lapis videret, quia sibi repugnat ; sic dico in proposito de ista entitate personali.
Ad secundum Doctoris,concedo quod natura assumpta a Verbo careret tali entitate positiva. Et cum arguit, quod natura non posset dimitti sibi, nisi daretur sibi alia realitas, etc. dico conformiter, ut dixi in 1. dist. 28. patet enim quod si talis natura sibi dimitteretur, non oporteret sibi dare aliam realitatem de novo creando illam, sed dimissa sibi statim ex natura rei oriretur entitas personalis, qua esset personata in supposito propriae naturae. Sicut si album de novo crearetur, statim ad ejus esse, et ex natura rei sequeretur similitudo ad aliud album, posito illo alio albo, sic in proposito. Similiter si ignis vel natura ignis singularis assumeretur a Verbo absque aliquo calore, (quod Deus posset facere, quia posset separare ignem ab omni calore) si tunc natura ignis sibi dimitteretur, statim ex natura rei, et de necessitate naturae esset calidus, cum ipse ignis sit causa necessaria caloris sui, ut patet a Doctore in quarto dist. 10. sic in proposito.
Si dicatur, quod tunc Deus posset facere naturatm humanam singularem per se existere sine entitate personali, quod videtur inconvenicns :
Dico quod si faceret, quod ex hoc nullum sequeretur impossibile ; patet quia etiam potest facere accidens absolutum per se existere absque omni subjecto, ut patet in Eucharistia.
(f) Imo sequitur tertio. Dicit enim Doctor in secundo, dist. 3. quod realitas singularitatis non est realitas naturae ; quod sic debet intelligi, quod homo est formaliter realitas ipsius naturae, est tamen realiter realitas ejusdem naturae, quia talis natura continet ipsam per realem identitatem. Modo in proposito, dicit Doctor quod si personalitas esset entitas positiva, non esset realitas naturae humanae, nec contineretur per identitatem in tali natura.
Dico (sustinendo quod ratio persona litatis dicat entitatem positivam, ut supra dixi) quod talis entitas non esset realitas naturae humanae, nec contineretur in natura humana per realem identitatem, quia manente eadem natura semper maneret talis entitas ; sed dico quod tali natura dimissa, statim ex natura rei oriretur entitas personalis, quia diceretur personata, sicut etiam habet dicero (ponendo personalitatem esse negationem duplicis dependentiae) quod ipsa natura dimissa in se, statim oriretur ex natura rei negatio duplicis dependentiae ad aliud suppositum, quae tamen negatio nec est realitas naturae humanae, nec continetur per identitatem reolem in natura humana.
(g) Quarto sequeretur. Hic Doctor ultimo probat quod entitas personalis non sit entitas positiva, et deducit ad hoc inconveniens, quia si sic, sequeretur quod Deus posset facere ipsam naturam singularem in se manere absque personalitate, quod videtur omnino impossibile. Quod autem sequatur probat, quia natura ut natura, est naturaliter prior seipsa, ut est sub ista realitate.
Dico, quod album etiam est prius naturaliter similitudine, et tamen stante alio albo, non posset in se manere illud album, quin de necessitate naturae sequeretur similitudo. Sic dico in proposito, quod quamvis natura sit prior personalitate, videtur tamen impossibile quod ipsa manente non etiam maneat entitas personalitatis. Posito etiam quod non maneat stante natura, adhuc non Sequitur illud inconveniens, quod ponitur in littera, quia talis entitas non poneretur ut perfectio naturae humanae, ut supra exposui, respondendo ad primam rationem contra hanc viam, quia hoc modo non haberetur pro inconvenienti, quod in aliquo priori daretur natura singularis non personata, nec personalitate propria, nec aliena. Adverte tamen quod haec quae dixi, , sustinendo personalitatem esse entitatem positivam, non dixi quasi contradicendo dictis Doctoris, sed magis exponendo intentionem ejus. Nescio enim videre, quod ex hoc sequatur inconveniens, ex quo ipse dicit esse probabile personalitatem creatam dicere entitatem positivam ; et ultra, cum ipse ponat proprietatem personalem in divinis esse veram entitatem positivam, ut patet in praesenti quaestione, et in primo ex intentione, dist. 23. 25. 26. et alibi. Et ultra, quia expresse et ex intentione non negat personalitatem creatam dicere aliquam entitatem positivam realem. Et etiam sustinendo istam opinionem, magis possunt solvi argumenta facta a Doctore in primo, distinct. 28. de ingenito, et tanto amplius, quia ipse vult in primo, dist. 3. quaest. 1. quod negatio non possit inesse alicui, nisi per aliquid positivum, cui repugnat affirmatio opposita tali negationi. Sic in proposito, cum persona dicat negationem duplicis dependentiae actualis et aptitudinalis, sive negationem duplicis communicabilitatis, ut quo et ut quod, non videtur quod ista negatio possit inesse alicui naturae singulari, nisi per aliquam entitatem positivam, cui formaliter repugnet affirmatio communicabilitatis. Haec via, salvo meliori judicio, est valde facilior, nam sicut ipse Doctor in secundo, dist. 3. habet pro inconvenienti, quod singularitas dicat tantum duplicem negationem, ut dicebat Henricus, scilicet negationem divisibilitatis in se, et negationem identitatis cum alio, quare similiter non posset concedi quod ipsa personalitas dicat entitatem positivam ? Possumus ergo dicere, quod sicut negatio communicabilitatis ut quod inest naturae per aliquam entitatem positivam in tali natura, cui repugnat affirmatio communicabilitatis, ut quod, et posita tali entitate, statim sequitur talis negatio. Sic in proposito, si naturae humanae singulari convenit negatio duplicis communicabilitatis ut quo et ut quod, habemus dicere quod talis negatio convenit per aliquam entitatem positivam, cui formaliter repugnat affirmatio duplicis communicabilitatis, et tali entitate positiva posita in natura humana, statim sequitur illa negatio. Si tamen volumus tenere quod dicat tantum negationem, etc. Doctor arguit quod non dicat negationem. et solvit ista argumenta.