QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Tenendo cum Averroe Deum esse subjectum Metaphysicae, ostendit primo ipsummet Averroem male dixisse, nullam scientiam probare suum subjectum esse. Secundo, contra Avicennam, hoc ostendit in scientia naturali. Tertio, contra Averroem ostendit in Metaphysica. Quarto, contra Avicennam arguit Deum esse subjectum Metaphysicae, ex Philosopho, supra, num. 16. et ex ratione adducta pro sententia Averrois num. 5. et ex confirmatione illius rationis posita ad responsionem ejus n. 20. et adducit novam rationem contra ipsum, quod Deus non consideratur in hac scientia ut ens, quia non est principium cognoscendi ens, scientia quia. Addit rationes proAv icenna adductas num. 11. suadentes Metaphysicam esse propter quia non valere, quia Deus propter quid, sciri nequit. Item rationes de passione et principiis, solutas esse, ut habet num. 26. et seqq. Quinto, rejicit Averroem ponentem omnes substantias separatas objectum hujus scientiae, alioquin ponenda esset una scientia de omnibus substantiis corporeis.
Tenendo quod Deus sit hic subjectum, aliter est ponendum quam ponit Averroes. Circa quod duo sunt facienda. Primo enim ostendetur quomodo peccavit Averroes et Avicenna in opinionibus suis. Secundo dicetur modus, quo Deus potest poni subjectum in Metaphysica. Circa primum sciendum, quod Avicenna et Averroes habent hanc propositionem communem, nulla scientia probat suum subjectum esse. Secundo, Avicenna dicit tantum Philosophiam primam posse probare Deum esse, non naturalem. Tertio, Averroes ponit e contra, quod tantum in scientia naturali hoc declaratur, non in Philosophia prima. Quarto, Avicenna ponit Deum non esse subjectum in Metaphysica. Quinto, ponit Averroes. genus entium separatorum ibi esse subjectum.
Contra primum istorum arguitur sic : Scientia quia, demonstrat suum subjectum esse, quia per effectum demonstratur aliquid de causa sic ; ex hoc enim quod effectus non potest esse sine tali conditione in causa, effectus non potest esse sine causa causae: ergo causa est. Patet etiam quod primum quod concluditur de causa per effectum, est esse: sed scientia quia, supponit conceptum aliquem apud intellectum de subjecto, et de illo conceptu, arguit prima quod sit, secundo quod alia sibi insunt.
Contra secundum et tertium simul : Omnis proprietas consideras ta de effectu, quam impossibile est sibi inesse, nisi talis causa sit, concludit causam esse quia: sed tam proprietas considerata in scientia naturali, quam in ista de effectu, non potest sibi inesse, nisi primum movens sit, et nisi primum ens sit: ergo utraque scientia potest probare ipsum esse. Tamen ista immediatius, quia generales proprietates entis creati, secundum quod considerantur hic, magis ducunt in cognitionem positivam perfectionum primi entis,per excellentiam, quam speciales conditiones consideratae in aliis scientiis, quia istae magis ducunt in cognitionem privativam, vel aliquam positivam minus excellentem; minus enim excellens videtur primitas modi tantum, quam esse primum ens simpliciter, unde uterque negetur quoad tertium, sed magis Averroes. Hoc etiam probatur specialiter contra ipsum, quia tunc illa quae est simpliciter conclusio in Physica, esset hic simpliciter prima propositio omnino indemonstrabilis, et ita Physica esset prior ista. Si dicas, hic non demonstratur propter quid, nihil ad b, nec in Physica ; igitur aequaliter, negatur hoc posse demonstrari ibi, sicut hic.
Contra quartum est ratio fundata super auctoritatem Philoso phi, 6. Metaphysicae, text, comment. 2. et 3. et ultima ratio addita pro opinione Averrois cum confirmatione illius rationis posita in responsione ad eam.
Item, contra ipsum arguitur sic : Avicenna concedit quod Metaphysica est de Deo, et quod considerat de ipso, et quod est de ente inquantum ens: sed Metaphysicus non intendit considerare de Deo propter considerationem entis inquantum ens, quia Deus non est principium cognoscendi ens in scientia quia. Similiter tunc sequeretur quod ultimus finis istius scientiae, non esset speculari causas altissimas et primas, nec in actu sapientiae principali esset felicitas naturalis; ergo Metaphysica principaliter considerat de ente propter primum ens. Sed illud est subjectum in scientia, cujus cognitio principaliter quaeritur quantum ad proprietates et perfectiones ejus, et etiam quantum ad esse in scientia quia: ergo etc. Ex hac ratione patet quod Deus non consideratur hic ut principium subjecti: sic enim non consideratur aliquid in aliqua scientia, nisi sit principium sciendi subjectum in illa cujus est nomen, ut dictio respectu propositionis,etnatura respectu entis naturalis; unde glossa ad dicta Aristotelis de 6. Metaphysicae adducta pro opinione Averrois parum valet.
Rationes etiam pro Avicenna principales, de quia est et quid est, nihil valent, cum Metaphysica necessario sit scientia quia de Deo, secundum omnes, quia Deus non est aliter a nobis cognoscibilis. Rationes vero de passione et principiis, bene solutae sunt prius, in sustinendo opinionem Commentatoris. Ratio vero prima facta pro Avicenna contra Commentatorem superius, non valet. Licet enim Metaphysica considerata a parte scibilium, hoc est, si sic sciretur sicut scibilia nata sunt sciri, esset scientia propter quid; tamen Metaphysica, ut est a nobis scibilis, est necessario scientia quia de Deo, ut patebit. Primam depingit Philosophus, vix secundam tradit. Ad illud etiam quod arguit Henricus in Summa, 19. quaest. 1. quod subjectum in scientia debet esse primo scitum, sub cujus ratione omnia alia sciuntur, sicut objectum respectu potentiae: Deus autem non cognoscitur hic nisi ex effectibus, quia nec ex ejus cognitione cognoscuntur alia. Responsio, quod hoc est verum de primo scito, prauitate principalitas et intentionis, non executionis, patet de Nomine et Verbo, primo Perihermenias. Item, potest sic argui : Notitia scientiae et habitus scibilis virtualiter includitur in notitia subjecti primi et formalis illius habitus, quia in ejus notitiam omnia posteriora reducuntur secundum eorum cognitionem ; si ergo ens, et non Deus, ponitur subjectum in Metaphysica, sequitur quod notitia specialis, quae habetur in Metaphysica, virtualiter includatur in notitia entis. Sed impossibile est cognitionem perfectiorem includi virtualiter in cognitione imperfectiori; ergo cognitio entis perfectior est, quam cognitio circa Deum et substantias separatas. Cum igitur in cognitione Dei et substantiarum separatarum ponatur felicitas naturalis, ut patet 10. Ethic. cap. 10. sequitur quod felicitas consistit in cognitione entis inquantum ens, quod est falsum, cum illa sit imperfectissima.
Sic igitur patet improbatio quarti, et quomodo positio contraria sustineretur, de quo magis patebit inferius, et quomodo ad illa pro quarto respondetur.
Sed contra positionem contrariam sunt dubia alia a praedictis, quae inferius tanguntur post responsionem ad quaestionem. Contra quintam, superius argutum est de univocatione, quomodo Deo et Intelligentiis non videtur esse aliquid commune univocum secundum communem opinionem: ergo non potest esse una scientia de aliquo communi Deo et Intelligentiis. Confirmatur, quia in nullo speciali magis univocantur Deus et substantiae separatae, quam Deus et substantiae corporeae: ergo si propter aliquam unitatem sit totum illudgenusentium ponendum unum subjectum, pari ratione et genus substantiarum corporearum. Et confirmatur , quia scientia communis non est magis de una specie quam de alia. Si vero dicatur quod sit una scientia de illis separatis, propter unitatem attributionis; igitur primum erit per se subjectum ; igitur non magis in speciali de Intelligentiis quam de corporalibus, nisi forte quia sunt nobiliora entia, et immediatius attribuuntur ad primum; aut nisi dicatur quod de cognoscibilibus de ipsis in speciali , non est a nobis specialia scientia tradenda, et ideo magis congrueret illud modicum quod deeis est loquendum, dicere in scientia de primo ; tamen quantum est ex natura scibilis, ita esset diversa scientia a Metaphysica, sicut de substantia corporea. Et secundum hoc divisio Philosophi de speculativis scientiis sexto hujus text, com. 2. tenet de traditis, et a nobis rationabiliter tradendis, non de omnibus ex parte naturae scibilium ; igitur Intelligentiae non sunt hic subjectum, nec pars, sed hic sunt considerandae propter propinquitatem ad primam, cum hoc quod de eis modicam possumus habere notitiam naturalem. Ad omnes auctoritates Philosophi pro quinto dicendum, quod Deum vocat primas causas multas, propter multas perfectiones causalitatis, quia
Angeli secundum ipsum nihil causant, nisi movendo. Ad rationes pro illo, patet ex dictis supra responsio.