REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Utrum suppositum creatum posset sustentare aliam naturam ?
Alens. 3. p. q. 2. m. 6. D. Thom. 3. p. q. 3. art. I. ad 2. Henr. quodl. 11. q. 10. Occham 3. q. I. dub. ult. ad 14. Alm. hic q. 2. Durand. q. 5. Bassol. q. 6. Suar. tom. I. disp. 13. sect. 4 Vasq. ibi disp. 25. Scot. inOxon. hic q. 4.
Quod sic, quia suppositum creatum est magis proportionatum alteri creato, quam sit suppositum increatum.
Item, sustentare aliam naturam non requirit perfectionem infinitam, quia hoc potest facere divinam personam inquantum persona, quae ut sic, non est infinita ; igitur suppositum creatum potest hoc facere.
Item, natura superior continet inferiorem ; igitur persona superior personalitatem inferiorem ; igitur potest supplere vicem ejus.
Oppositum, natura creata non potest sustentare nisi suum suppositum, quia hoc est ultimum potentiae ; igitur non sufficit ad sustentandum aliud.
Dicitur ad primam quaestionem, quod eadem natura potest simul personari in tribus personis, quia possibile est posterius numerari, non numerato priori. Sed individuari est prius quam personari ; igitur potest idem individuum personari diversis personis.
Item, natura humana nunc personata a Filio inclinatur ad aliud, quia apta nata est personari propria personalitate ; igitur Pater potest supplere istam inclinationem
Item relatio non distinguit absolutum igitur ; idem absolutum potest esse fundamentum diversarum relationum.
Modus ponendi est iste : Sicut duo corpora possunt esse simul, et sicut idem accidens simul in diversis subjectis, sic eadem natura simul in diversis personis.
Contrarium hujus tamen ostenditur, quia si eadem natura numero esset simul in diversis suppositis, ipsa esset infinita, sicut patet de essentia divina ; igitur natura humana esset infinita.
Dicitur quod sequitur de natura divina, quod est infinita, quia est eadem identitate in diversis suppositis ; sed ista natura humana, nec est eadem identice suppositis divinis, nec formaliter.
Contra, ex illo sequitur propositum, ita impossibile est accidens esse illimitatum, sicut subjectum, vel magis, sicut substantia eadem, quae est in hac parte, est in illa, loquendo de intellectiva, quamquam non eadem pari identitate ; si tamen illa essent diversa supposita, sequeretur quod anima intellectiva esset infinita ; igitur sic ex parte alia. Item, contra rationem, illa natura posset esse in multis suppositis simul, posset enim in infinitis quantum est ex parte sui, quia etsi non sint infinita, in quibus possit esse, non tamen ex parte sui est, quin possit esse in infinitis, si essent, et hoc probatur : Repugnaret sibi simul sustentari in se, et in Filio ; igitur pari ratione in Filio et in Patre.
Dico igitur ad hunc articulum, quod si ratio terminandi potest esse in pluribus personis simul, tunc possent plures personae simul assu mere eamdemn aturam ; si non, non ; sicut si albedo potest esse simul in tribus superficiebus, potest omnes simul informare, et tunc ad quam unitatem erit terminatio? Dico quod hoc supposito, distinguendum est de unitate ; una est unionis partium in toto ; alia est identitatis, quia cum ex materia et forma fit unum, est terminatio ad unionem partium in toto, non ad unionem identitatis ; et ista terminatio est ad unionem dependentiae, et per consequens neque terminatur ad unitatem personae, neque ad unitatem naturae, sed ad unitatem identitatis vel compositionis naturae humanae et essentiae, et hoc significat vi constructionis Grammaticalis.
Dices, nunc est unitas naturae humanae ad personam, et tamen neque compositionis, neque identitatis) igitur tunc posset esse talis unitas naturae humanae et essentiae, et tamen nec compositionis, nec identitatis, esto quod dependentia naturae humanae primo terminetur ad essentiam.
Dico, quod non sequitur, quia cum persona terminat dependentiam naturae humanae, non significat unitatem identitatis, neque compositionis, et hoc vi constructionis ; et tamen si terminetur dependentia naturae humanae ad essentiam, denotatur unitas compositionis, vel identitatis ratione essentiae vi constructionis.