Beda. Quia christi incarnatio vel sexta aetate saeculi futura, vel ad impletionem legis erat profutura, recte sexto mense concepti ioannis missus ad mariam Angelus nasciturum nuntiat salvatorem: unde dicitur in mense autem sexto. Mensem sextum martium intellige, cuius vigesima quinta die dominus noster et conceptus traditur et passus, sicut et vigesima quinta die mensis decembris natus. Quod si vel hoc die, ut nonnulli arbitrantur, aequinoctium vernale, vel illo solstitium brumale fieri credamus; convenit cum lucis incremento concipi vel nasci eum qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. At si quis ante dominicae nativitatis et conceptionis tempus considerat lucem vel crescere, vel tenebras superare convicerit, dicimus et nos, quia ioannes ante faciem adventus eius regnum caelorum evangelizabat. Basilius.
Adeunt autem nos caelestes spiritus, non quasi ex seipsis, sed ex eo quod divinae sapientiae decorem conspiciunt; unde sequitur missus est Angelus gabriel a deo.
Gregorius in evang.. Ad mariam enim virginem non quilibet Angelus, sed gabriel Archangelus mittitur: ad hoc quippe ministerium summum Angelum venire dignum fuerat qui summum omnium nuntiabat: qui idcirco privato nomine censetur, ut signetur per vocabulum in operatione quid valeat.
Gabriel enim dei fortitudo nominatur; per dei ergo fortitudinem nuntiandus erat qui virtutum dominus et potens in praelio ad debellandas potestates aereas veniebat.
Glossa. Additur autem et locus quo mittitur, cum subditur in civitate Galilaeae, cui nomen Nazareth: Nazaraeus enim, idest sanctus sanctorum, nuntiabatur venturus. Beda.
Aptum autem humanae restaurationis principium, ut Angelus a deo mitteretur ad virginem partu consecrandam divino: quia prima perditionis humanae fuit causa, cum serpens a diabolo mittebatur ad mulierem spiritu superbiae decipiendam: unde sequitur ad virginem. Augustinus de sancta virgin.. Illum enim solum virginitas decenter parere potuit qui in sua nativitate parem habere non potuit.
Oportebat enim caput nostrum propter insigne miraculum secundum corpus nasci de virgine, quod significaret membra sua de virgine ecclesia secundum spiritum nascitura. Hieronymus.
Et bene Angelus ad virginem mittitur, quia semper est Angelis cognata virginitas.
Profecto in carne praeter carnem vivere, non terrena vita est, sed caelestis.
Chrysostomus super Matth..
Non autem Angelus post partum annuntiat virgini, ne nimium exinde turbaretur: et ideo ante conceptionem illam alloquitur, non in somnis, immo visibiliter assistit: nam quasi magnam valde relationem accipiens egebat ante rei eventum visione solemni. Ambrosius. Bene autem utrumque posuit Scriptura, ut et desponsata esset, et virgo: virgo, ut expers virilis consortii videretur; desponsata, ne temeratae virginitatis adureretur infamia, cui gravis alvus corruptelae videretur insigne praeferre. Maluit autem dominus aliquos de suo ortu quam de matris pudore dubitare: sciebat enim teneram esse virginis verecundiam et lubricam famam pudoris nec putavit ortus sui fidem matris iniuriis astruendam. Servatur itaque sanctae mariae sicut pudore integra, ita et inviolabilis opinione virginitas: nec decuit sinistra virginibus opinione viventibus velamen excusationis relinqui, quod infamata mater quoque domini videretur.
Quid autem Iudaeis, quid Herodi posset ascribi, si natum viderentur ex adulterio persecuti? quemadmodum autem ipse diceret: non veni legem solvere, sed adimplere, si videretur coepisse a legis iniuria, cum partus innuptae lege damnetur? quid quod etiam fides mariae verbis maior adsciscitur, et mendacii causa removetur? videretur enim culpam obumbrare voluisse mendacio innupta praegnans.
Causam autem mentiendi desponsata non habuit, cum coniugii praemium et gratia nuptiarum partus sit feminarum.
Non mediocris quoque causa est ut virginitas mariae falleret principem mundi, qui cum desponsatam viro cerneret, partum non potuit habere suspectum. Origenes in Lucam. Si enim non habuisset sponsum, statim cogitatio tacita diabolum surrepsisset, quomodo quae non accubuit cum viro, praegnans esset. Debet iste conceptus esse divinus, debet aliquid humana natura esse sublimius. Ambrosius.
Sed tamen magis fefellit principes saeculi: Daemonum enim malitia facile etiam occulta deprehendit; at vero qui saecularibus vanitatibus occupantur, scire divina non possunt. Quin etiam locupletior testis pudoris maritus adhibetur, qui posset et delere iniuriam et vindicare opprobrium, si non agnosceret sacramentum: de quo subditur cui nomen erat ioseph de domo David. Beda.
Quod non tantum ad ioseph, sed etiam pertinet ad mariam.
Legis namque erat praeceptum ut de sua quisque tribu aut familia acciperet uxorem.
Sequitur et nomen virginis maria.
Beda. Maria Hebraice stella maris, syriace vero domina vocatur; et merito: quia et totius mundi dominum, et lucem saeculis meruit generare perennem.