Glossa. Post omnes generationes patrum ponit ultimo generationem ioseph viri mariae, propter quam omnes aliae introducuntur, dicens Iacob autem genuit ioseph.
Hieronymus. Hunc locum obiicit nobis Iulianus augustus de dissonantia evangelistarum: cur matthaeus ioseph filium dixit Iacob, et Lucas filium eum appellaverit Heli; non intelligens consuetudinem Scripturarum, quod alter secundum naturam, alter secundum legem ei pater sit. Scimus enim hoc per Moysen deo iubente praeceptum, ut si frater aut propinquus absque liberis mortuus fuerit, alius eius accipiat uxorem ad suscitandum semen fratris vel propinqui sui. Super hoc Africanus, temporum scriptor, et eusebius caesariensis plenius disputaverunt. Ex historia autem ecclesiastica.
Mathan enim et melchi diversis temporibus ex una eademque uxore iescha nomine singulos filios procrearunt. Quia mathan per Salomonem descendit, uxorem eam primum ceperat, et relicto filio uno Iacob nomine, defunctus est. Post cuius obitum, quoniam lex viduam alii viro non vetat nubere, melchi, qui per mathan genus ducit, cum esset ex eadem tribu, sed non ex eodem genere, relictam mathan accepit uxorem, ex qua ipse suscepit filium nomine Heli, per quos ex diverso patrum genere efficiuntur Iacob et Heli uterini fratres; quorum alter, idest Iacob, fratris Heli sine liberis defuncti uxorem ex mandato legis accipiens, genuit ioseph, natura quidem generis suum filium; propter quod et scribitur Iacob autem genuit ioseph.
Secundum legis vero praeceptum, Heli efficitur filius Iacob quia frater erat et ad suscitandum fratris semen acceperat uxorem eius. Et per hoc recta invenitur atque integra generatio et ea quam matthaeus enumerat et ea quam Lucas, qui legalem successionem, quae velut adoptione quadam erga defunctos constat, competenti satis per hoc designavit indicio, observans ne in huiusmodi successionibus genuisse aliquem nominaret.
Augustinus de cons. Evang.. Commodius enim filius eius dictus est a quo fuerat adoptatus, quam si diceretur ab illo genitus cuius carne non erat natus.
Matthaeus autem dicens Abraham genuit Isaac, et in hoc perseverans donec diceret Iacob genuit ioseph, satis expressit eum patrem produxisse secundum ordinem generationum a quo ioseph non adoptatus, sed genitus erat. Quamquam si etiam Lucas genitum diceret ioseph ab Heli, nec sic nos hoc verbum perturbare deberet; neque enim absurde quisquam dicitur non carne sed caritate genuisse quem sibi filium adoptaverit.
Ex historia eccles..
Haec autem non nobis ad lubitum reperta aut absque ullis auctoribus commentata sunt, sed ipsi salvatoris nostri secundum carnem propinqui, seu studio tanti seminis demonstrandi, seu edocendi quae secundum veritatem gesta sunt, haec tradiderunt. Augustinus de cons. Evang..
Merito autem Lucas, qui non ab initio evangelii sui sed a baptismo christi generationes enarrat tamquam sacerdotem in expiandis peccatis magis assignans, adoptionis originem ipse suscepit, quia per adoptionem efficimur filii dei credendo in filium dei. Per carnalem vero generationem, quam matthaeus prosequitur, filius dei potius propter nos homo factus est. Satis autem ostendit Lucas se dixisse ioseph filium Heli, quod illi fuerit adoptatus, cum Adam filium dixerit dei per gratiam, quam postea peccando amisit, tamquam filius in Paradiso constitutus sit.
Chrysostomus in Matth..
Positis igitur progenitoribus universis et finiens in ioseph, addit virum mariae, monstrans quod propter illam et hunc in genealogia posuit. Hieronymus. Cum autem virum audieris, tibi suspicio non subeat nuptiarum; sed recordare consuetudinis Scripturarum, quod sponsae uxores, et sponsi viri vocantur. Gennadius de ecclesiasticis dogmatibus. Natus est autem dei filius ex homine, idest ex maria, et non per hominem, idest ex viri coitu, sicut ebion dicit; unde signanter subdit de qua natus est iesus. Augustinus de haeres.. Quod est contra valentinum, qui dixit christum nihil assumpsisse de virgine, sed per illam tamquam per rivum aut fistulam pertransisse. Augustinus contra faustum. Cur autem carnem ex utero feminae assumere voluerit, summa consilii penes ipsum est: sive quod utrumque sexum hoc modo honorandum iudicavit assumendo formam viri et nascendo de femina, sive aliqua alia causa quam non temere dixerim.
Augustinus de quaest. Novi et vet.
Testam.. Quod autem per olei unctionem praestabat deus his qui in reges ungebantur, hoc praestitit spiritus sanctus homini christo addita expiatione; quare natus, christus est appellatus; et hoc est quod dicitur qui vocatur christus. Augustinus de cons. Evang.. Non tamen erat fas ut eum ob hoc a coniugio mariae separandum putaret quod non ex eius concubitu, sed virgo peperit christum; hoc enim exemplo magnifice insinuatur fidelibus coniugatis et servata pari consensu continentia, posse permanere coniugium non permixto corporis sexu, sed custodito mentis affectu; praesertim quia nasci eis filius potuit sine ullo complexu carnali. Augustinus de nupt. Et conc..
Omne autem nuptiarum bonum impletum est in illis parentibus christi: fides, proles et sacramentum; prolem cognoscimus ipsum dominum, fidem quia nullum adulterium, sacramentum quia nullum divortium. Hieronymus. Quaerat autem diligens lector, et dicat: cum ioseph non sit pater domini salvatoris, quid pertinet ad dominum generationis ordo deductus usque ad ioseph? cui respondebimus primo, non esse consuetudinis Scripturarum ut mulierum in generationibus ordo texatur, deinde ex una tribu fuisse ioseph et mariam unde ex lege eam accipere cogebatur ut propinquam et quod simul censentur in bethlehem, ut de una videlicet stirpe generati. Augustinus de nupt. Et conc.. Fuit et series generationis usque ad ioseph producenda ne in illo coniugio virili sexui, utique potiori, fieret iniuria, cum veritati nihil deperiret quia ex semine David erat maria. Augustinus contra faustum. Nos ergo credimus etiam mariam fuisse in cognatione David quia eis Scripturis credimus quae utrumque dicunt: et christum ex semine David secundum carnem, et eius matrem mariam, non cum viro concumbendo, sed virginem. Concilium ephesinum.
Cavendus autem est hic Nestorii error qui sic dicit: cum divina Scriptura dictura est aut nativitatem christi, quae ex maria virgine est, aut mortem, nusquam videtur ponens deus, sed aut christus aut filius aut dominus, quoniam haec tria naturarum significativa duarum: aliquando quidem huius, aliquando vero illius, aliquando autem et illius et istius. Accipe autem ad hoc testimonium: Iacob genuit ioseph virum mariae, de qua natus est iesus qui dicitur christus. Deus enim verbum secunda ex muliere non eguit nativitate.
Augustinus contra felicianum.
Sed non alius dei et alius hominis, sed idem christus dei et hominis filius fuit.
Et sicut in uno homine aliud animus et aliud corpus, sic in mediatore dei et hominum aliud dei filius, aliud hominis filius fuit, unus tamen ex utroque christus dominus fuit. Aliud, inquam, pro discretione substantiae, non alius pro unitate personae. Sed obiicit haereticus: nescio quomodo natum doceatis ex tempore quem coaeternum patri dicitis iam fuisse.
Nasci enim est velut quidam motus rei non extantis antequam nascatur, id agens beneficio nativitatis ut sit. Quo colligitur, eum qui erat nasci non potuisse, et si nasci potuit, non fuisse. Ad quod respondetur ab Augustino. Fingamus, sicut plerique volunt, esse in mundo animam generalem quae sic ineffabili motu semina cuncta vivificet ut non sit concreta cum genitis; nempe cum haec in uterum passibilem materiam ad usus suos formatura pervenerit, unam facit secum esse personam eius rei, quam non eamdem constat habere substantiam; et fit, operante anima et patiente materia, ex duabus substantiis unus homo, cum anima aliud doceatur esse, aliud caro. Sicque animam nasci fatemur ex utero, quam ad uterum venientem vitam dicimus contulisse concepto. Nasci, inquam, ex matre dicitur qui ex hac sibi corpus aptavit in quo nasci posset, non quia antequam nasceretur, quantum ad se attinet, ipsa penitus non fuisset. Sic ergo, immo multo incomprehensibilius atque sublimius, natus est susceptione perfecti hominis de matre filius dei, qui per omnipotentiam singularem omnibus genitis est causa nascendi.