IN LIBROS DE GENER. ET CORRUPT.

 LIBER 1

 Prooemium

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 Lectio 12

 Lectio 13

 Lectio 14

 Lectio 15

 Lectio 16

 Lectio 17

Lectio 9

Postquam philosophus ostendit quare quaedam generantur simpliciter et quaedam secundum quid, eorum quae adinvicem generantur, hic ostendit causam differentiae generationis simpliciter et secundum quid, in his quae non adinvicem generantur.

Et primo determinat quaestionem principaliter intentam; secundo determinat quasdam quaestiones consequentes, ibi: sed nunc quaerere oportet etc.. Circa primum tria facit: primo movet quaestionem; secundo solvit eam, ibi: haec autem distincta sunt etc.; tertio epilogat quae dicta sunt, ibi: de generari igitur etc..

Dicit ergo primo quod quaedam dicuntur generari simpliciter, quaedam autem solum secundum quid, non secundum generationem ex invicem, ut supra dictum est, ut scilicet unum eorum quae ex invicem generantur, generetur simpliciter, aliud autem secundum quid. Hoc enim est quod supra determinatum est, quare, cum omnis generatio sit corruptio alterius, et omnis corruptio sit generatio alterius, non simili modo attribuitur generari et corrumpi in his quae adinvicem transmutantur, sed unum eorum dicitur generari vel corrumpi simpliciter, aliud autem secundum quid. Quaestio autem quae postmodum determinanda est, non haec erit: sed in his quae non ex invicem transmutantur, quare unum dicitur generari simpliciter et alterum secundum quid: puta, quare discens qui fit sciens, non dicitur simpliciter generari, sed secundum quid, idest sciens; homo autem vel animal, quando nascitur, dicitur generari simpliciter: et tamen manifestum est quod natum et sciens non generantur ex invicem.

Deinde cum dicit: haec autem distincta sunt etc., solvit quaestionem nunc motam. Et dicit quod illa quorum quaedam dicuntur generari simpliciter et quaedam secundum quid, sunt distincta secundum praedicamenta; ita quod unum eorum significat hoc aliquid, idest substantiam, aliud autem qualitatem, aliud autem quantitatem, et sic de aliis praedicamentis. Illa ergo quae non significant substantiam, sed qualitatem aut aliquid aliorum, non dicuntur generari simpliciter, sed secundum quid: quae vero significant substantiam, dicuntur generari simpliciter. Cuius ratio est, quia generatio est via de non esse ad esse: et ideo illud simpliciter generatur, quod acquirit esse cui non praesupponitur aliud esse. Non enim fit quod est: unde quod iam est, non potest generari simpliciter, sed secundum quid. Et ideo ista quorum esse praesupponit aliud esse, non dicuntur generari simpliciter, sed secundum quid.

Esse autem accidentium praesupponit aliud esse, scilicet esse subiecti: esse autem substantiae non praesupponit aliud esse, quia subiectum formae substantialis non est ens actu, sed potentia. Et ideo ex hoc quod aliquid accipit formam substantialem, dicitur generari simpliciter: ex hoc autem quod accipit formam accidentalem, dicitur generari secundum quid. In omnibus tamen, scilicet substantiis et accidentibus, diversificatur generatio simpliciter et secundum quid, secundum diversum ordinem vel entis ad non ens, vel entis perfecti ad imperfectum, aut sensibilis ad insensibile. Unde in substantia quodammodo dicitur generatio simpliciter, si generetur ignis, non autem si generetur terra: et in qualitate dicitur generatio simpliciter, si generetur sciens, non autem si generetur nesciens.

Deinde cum dicit: de generari igitur etc., epilogat quae dicta sunt. Et dicit quod dictum est universaliter de accidentibus et in substantiis, de hoc quod quaedam generantur simpliciter, et quaedam secundum quid. Et etiam dictum est quod causa continuitatis generationis, per modum materiae, est subiectum, quod transmutatur in contraria. Ex hoc enim contingit quod semper in substantiis alterius generatio est alterius corruptio, et e converso: nunquam enim materia est sub privatione unius formae, sine alia forma. In quibusdam autem accidentibus hoc contingit: nam corpus diaphanum est sub privatione lucis, absque hoc quod subsit formae contrariae.

Deinde cum dicit: sed nunc quaerere oportet etc., determinat tres quaestiones consequentes.

Quarum prima est, quare semper generatur aliquid ex corruptis: quod supponit in hoc quod dixit, quod generatio unius est corruptio alterius.

Et solvit hanc quaestionem, dicens: quia corruptio tendit in non ens, et generatio est ex non ente, ideo oportet quod generatio sit ex corruptis.

Et hoc ipse probat etiam ex aliorum opinione: quia, sicut homines dicunt corrumpi aliquid, quando pervenit ad insensibile, quod putant esse non ens, secundum tertium modum supra positum; similiter dicunt aliquid generari, quando ex insensibili et non ente pervenit ad hoc quod sit sensibile. Patet ergo quod, secundum hunc modum, id quod est terminus corruptionis, est principium generationis. Sive ergo sit aliquod subiectum ex quo est generatio, sive non, semper oportet quod generatio eius sit ex non ente, quod est terminus corruptionis: hoc enim est de ratione generationis, quod sit ex non ente; quod autem illud non ens adiungatur alteri existenti, accidit generationi. Quare patet quod simul aliquid generatur ex non ente, et corrumpitur in non ens, qualitercumque dicatur non ens. Sic igitur idem est in quod terminatur corruptio, et ex quo est generatio: et propter hoc generatio est ex corruptis.

Convenienter ergo non deficit successio generationis et corruptionis, ut supra dictum est: quia generatio est quaedam corruptio non entis, et corruptio est quaedam generatio non entis; et ita unum eorum semper adiungitur alteri, cum in id ex quo unum incipit, aliud terminetur.

Secundam quaestionem ponit ibi: sed hoc non ens etc.. Potest enim aliquis quaerere utrum istud non ens ex quo est generatio, et in quod terminatur corruptio simpliciter, quod quidem est quodammodo ens, sit alterum contrariorum: puta quod terra et grave sit non ens, sicut posuit Parmenides, ignis autem et leve sit ens. Et solvit quod non est ita, sed terra est ens: quia scilicet terra fit per hoc quod materia recipit quandam formam, quae facit esse in actu. Non ens ergo est materia terrae et ignis. Non tamen materia est non ens per se, sicut Plato posuit: sed est non ens per accidens, ratione privationis cui adiungitur.

Tertiam quaestionem ponit ibi: et an alia utriusque etc.: utrum scilicet istud non ens quod est materia, sit commune his quae adinvicem generantur.

Et dicit quod si alia esset utriusque materia, scilicet ignis et terrae, non generarentur adinvicem: sicut accidit illis qui posuerunt et ignem et terram primas materias. Oportet enim ea quae ex invicem generantur, communicare in subiecto, quod suscipiat formam utriusque. Et per consequens non fieret transmutatio ex contrariis invicem, sicut supra dictum est: quia contrarietates existunt primo et per se praedictis elementis, scilicet igni et terrae, aquae et aeri.

Unde si nihil transmutaretur ex igne in aquam vel ex aere in terram, aut e converso, nihil etiam transmutaretur ex calido in frigidum vel e converso, ut supra dictum est.

Subiungit tamen quod materia eorum quae transmutantur adinvicem, aliqualiter est eadem, et aliqualiter alia. Subiecto enim est eadem: et hoc est quod dicit, quod id quod subiicitur est idem, qualitercumque sit ens (quia scilicet non est ens actu, sed potentia)p non est autem idem secundum esse vel rationem: aliam enim rationem et aliud esse accipit prout est sub diversis formis, et etiam secundum hoc ipsum quod ordinatur ad diversas formas; sicut corpus est aliud ratione secundum quod est aegrotabile, et aliud secundum quod sanabile, licet sit idem subiecto.

Ultimo autem epilogando concludit quod de his intantum dictum est.