Sequitur consequenter ostendere, quomodo comprimantur a christo ejus, cum dicit, ego autem.
Insurrexerunt autem contra christum David, populus, gentes, et principes. Primo ergo ostendit, quomodo christus se habeat ad populum. Secundo quomodo ad gentes, ibi, dominus dixit ad me.
Tertio quomodo ad reges, ibi, et nunc reges intelligite etc.. Dicit ergo: ego autem constitutus sum rex ab eo super sion montem sanctum ejus etc..
Sciendum est autem, quod constitutus est rex a deo in hierusalem, et sua praedicatione reduxit populum; quasi dicat: illi sic faciunt, sed intentum suum habere non possunt, quia sum constitutus, idest stabilitus rex super sion, idest super populum Judaeorum, qui erat in hierusalem, cujus arx est sion: ab eo, scilicet a deo: Ps. 117: dominus mihi adjutor, non timebo quid faciat mihi homo.
Job 17: pone me domine juxta te, et cujusvis manus pugnet contra me. Sum autem constitutus rex super sion montem sanctum ejus, non propter me, sed ut regam populum secundum legem dei; et ideo dicit, praedicans praeceptum ejus. Mystice autem constitutus est rex, secundum illud Hier. 23: regnabit rex, et sapiens erit etc..
Sion, idest ecclesiam Judaeorum, quae dicitur mons sanctus, quia prius recepit radios solis: Matth. 14: non sum missus nisi ad oves etc.. 2 Reg. 19: an ignoro me hodie regem factum super Israel? praedicans praeceptum, idest evangelium. Vel illud speciale praeceptum de quo dicitur joan. 13: mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem; et ejusdem 15: hoc est praeceptum meum etc.. Hoc autem praeceptum personaliter praedicavit Judaeis, in persona scilicet propria: Matth. 4: circuibat jesus totam Galilaeam docens in synagogis eorum, et praedicans evangelium regni. Rom. 5: dico autem christum jesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem dei etc..