Sacris solemniis iuncta sint gaudia, et ex praecordiis sonent praeconia, recedant vetera, nova sint omnia, corda, voces et opera.
Noctis recolitur coena novissima, qua christus creditur agnum et azyma dedisse fratribus iuxta legitima priscis indulta patribus.
Post agnum typicum expletis epulis, corpus dominicum datum discipulis sic totum omnibus quod totum singulis, eius fatemur manibus.
Dedit fragilibus corporis ferculum, dedit et tristibus sanguinis poculum, dicens: accipite quod trado vasculum, omnes ex eo bibite.
Sic sacrificium istud instituit, cuius officium committi voluit solis presbyteris, quibus sic congruit, ut sumant, et dent ceteris.
Panis angelicus fit panis hominum, dat panis caelicus figuris terminum.
O res mirabilis. Manducat dominum pauper, servus et humilis.
Te trina deitas unaque poscimus, sic nos tu visita, sicut te colimus: per tuas semitas duc nos quo tendimus ad lucem quam inhabitas. Amen.