TABULA LIBRI ETHICORUM

 Capitulus A

 Capitulus B

 Capitulus C

 Capitulus D

 Capitulus E

 Capitulus F

 Capitulus G

 Capitulus H

 Capitulus I

 Capitulus L

 Capitulus M

 Capitulus N

 Capitulus O

 Capitulus P

 Capitulus R

 Capitulus S

 Capitulus T

 Capitulus U

 Capitulus X

Capitulus M

Magnanimus.

Quod magnanimus bene se habet in omnibus et diuiciis et potentatibus et in omni bona fortuna nec nimis gaudet in prosperis nec tristatur in aduersis nec multum gaudet circa honorem.

IV V c.

Quod magnanimi non sunt qui sine uirtute bona fortune habent. Ibidem, f.

De magnanimi proprietatibus.

IV VI a.

Quod magnanimi habent in memoria eos quibus bene fecerunt, set non eos a quibus bona receperunt.

Ibidem, b.

Quod magnanimi est nullo indigere uel uix.

Ibidem.

Quod magnanimi est facere magnum ad eos qui sunt in dignitate, quia difficile est excellere magnos et uenerari ab eis.

Ibidem, c.

Quod magnanimi est esse ociosum et pigrum, in quantum non intromittit se quibuslibet operibus, set ubi honor magnus et opus, et est paucorum operatiuus set magnorum et nobilium.

Ibidem.

Quod magnanimus necessario est manifestus in odio et amicicia, quia latere timidi est.

Ibidem.

Quod magnanimus magis curat ueritatem quam opinionem, quia pro paruo ab ipso opinio hominum (reputatur)p ibidem.

Quod magnanimus est manifestus in dictis et factis, quia liber propalat que facit quia contempnit alios. Ibidem.

Quod magnanimus est ueridicus in dictis que non propter yroniam. Ibidem, d.

Quod magnanimi est ad alios non posse conuiuere, set ad amicum conuiuit, quia aliis conuiuere est seruile. Ibidem.

Quod magnanimus non est admiratiuus; nichil enim magnum ipsi est. Ibidem.

Quod magnanimus non est memor mali sibi illati, set magis despicit. Ibidem.

Quod magnanimus non est humaniloqus, neque de se neque de aliis, neque ut laudetur cura est illi neque ut alii uituperentur, neque male loquitur de inimicis nisi propter iniuriam.

Ibidem.

Quod magnanimus non est de necessariis et paruis deprecatiuus. Ibidem, e.

Quod magnanimus est potens possidere magis bona et infructuosa fructuosis et utilibus.

Ibidem.

Quod magnanimi uidetur esse motus lentus et grauis et uox grauis et locucio stabilis.

Ibidem.

Quod magnanimus non est festinus neque contenciosus, quia nichil magnum existimat.

Ibidem.

Quod magnanimus est qui magnis se ipsum dignificat dignus existens. IV iv a.

Quod magnanimus magnitudine est extremus, medius autem quia quod oportet et ut oportet.

IV iv d.

Quod magnanimus est circa unum maximum.

Ibidem.

Quod magnanimus uidetur esse circa honores; honore enim se ipsos dignificant magni.

Ibidem, e.

Quod magnanimus dignus est maximis quibus se dignificat et ideo optimus.

Ibidem.

Quod magnanimus operatur quod est in unaquaque uirtute magnum et nunquam fugiet concitantem ad bellum. Ibidem, f.

Quod magnanimus derisibilis esse uidetur non bonum existens. Ibidem, g.

Quod magnanimum esse secundum ueritatem difficile est. IV V a.

Quod magnanimus est maxime circa honores et inhonoraciones, et in magnis et studiosis moderate delectabitur. Ibidem.

Quod magnanimus paruipendit honorem qui est a contingentibus et in paruis.

Ibidem, b.

Mali.

Quod mali desiderant delectabile quasi bonum et tristiciam fugiunt quasi malum; non enim existens bonum uidetur eis.

III VIII g.

Quod nullus sit malus uolens neque nolens beatus, assimulatur hoc quidem mendaci, hoc quidem ueraci. III IX b.

Quod mali sumus uolentes, factis autem non adhuc inest non esse. Ibidem, g.

Quod malus nullus est prudens.

VI IX g.

Quod mali non habent aliquid firmum neque in habitu neque in amicicia, et ideo non manent neque sibi ipsis similes et (pauco) tempore fiunt amici gaudentes inuicem in malicia.

VIII viii f.

Quod multi mali uolunt quidem bene pati, facere autem fugiunt ut inutile.

VIII XIV g.

Quod minima malorum sumenda sunt quando difficile est attingere medium.

II VII e.

Quod malum contingit multipliciter, bonum autem simpliciter. II V e.

Quod malum se ipsum destruit, et si integrum sit, inportabile fit. IV VIII c.

Quod minus malum est quodam modo bonum.

V II b.

Quod minus malum est magis eligibile maiori.

V IV g.

Malicia.

Quod malicia est uoluntarium.

III IX b.

Quod malicie corporales que sunt in nobis increpantur; que autem non in nobis non increpantur.

III X b.

Quod malicie uoluntarie utique sunt sicut uirtutes. Ibidem, f.

Quod malicia non est bestie nec uirtus sicut nec dei. VII I c.

Quod malicie neque ulli uituperabilium debetur uenia. VII II d.

Quod malicia peruertit et mentiri facit circa particularia principia. VI IX g.

Quod malicia corrumpit principium, uirtus autem saluat. VII X e.

Quod malicia intense est fugienda et temptandum ad hoc quod sit epyeikes, quia sic amicabiliter habebit ad se ipsum et alteri amicus erit.

IX V g.

Quod malus ledit se ipsum et proximum prauas passiones sequens. IX ix e.

Quod omnis malus est ignorans. III iii c.

Quod in malo dissonant que oportet agere et que agit. Ibidem.

Magnanimitas.

Quod ad magnanimitatem uidentur conferre nobilitas, diuicie et potentatus, quia sunt in quadam excellencia et faciunt dignum honore.

IV V e.

Quod magnanimitas est circa honorem magnum.

IV VI g.

Quod magnanimitas circa honores et inhonoraciones; superhabundancia autem Caymotes, defectus uero pusillanimitas. II VI c.

Quod magnanimitas est ornatus aliarum uirtutum.

IV V a.

Quod maximum circa quod est magnanimitas est illud quod diis attribuimus et quod desiderant qui in dignitate sunt et quod est premium uirtutum, et hoc est honor. IV iv d. (magnificencia)p quod magnificencia est medietas circa pecunias, set differt magnificencia a liberali.

II VI b.

Quod magnificencia est quedam uirtus circa magnos sumptus in pecuniis.

IV III a.

Quod magnificencia est talium sumptuum qualia dicimus honorabilia, puta circa deos dona reposita, et preparaciones et sacrificia.

Ibidem, d.

Quod magnificencia puerilis doni spera et lechitus, quamuis quantum ad precium sit paruum et illiberale. Ibidem, f.

Magnificus.

Quod magnificus est circa magna, liberalis circa parua. Ibidem.

Quod magnificus excedit liberalem magnitudine.

IV III b.

Quod non dicitur magnificus qui in paruis et moderatis secundum dignitatem expendit, set qui in magnis. Ibidem.

Quod magnificus assimulatur scienti.

Ibidem, b.

Quod magnificus intendit magis qualiter optimum et decentissimum faciat quam quali et quanto. Ibidem, c.

Quod magnificum oportet liberalem esse, quia expendit que oportet et ut oportet.

Ibidem.

Quod magnifici speculacio est ammirabilis, quia omne quod facit magnificus est admirabile.

Ibidem, d.

Quod in omnibus magnifici oportet considerare magnificum cuius condicionis est et quarum possessionum. Ibidem.

Quod ad claritatem persone magnifici pertinent ample possessiones uel per se ipsum acquisite, uel per progenitores, et quod sint nobiles genere et gloriosi dignitate. Ibidem.

Quod magnifici sumptus circa propria sunt quecumque in semel fiunt sicut nupcie filiorum uel festum aliquod circa quod tota ciuitas studet uel suscepciones peregrinorum et daciones et talia. Ibidem, e.

Quod magnifici est preparare habitaciones decenter diuiciis, quia magnifici est facere sumptus circa ea quibus ornatur sua magnificencia.

Ibidem.

Quod magnificus in unoquoque genere expendit magnum secundum genus illud.

Ibidem, f.

Mansuetudo.

Quod mansuetudo est medietas circa iram; superhabundans dicitur iracundus.

II VI d.

De mansuetudine, quod est medietas circa iras que fertur ad defectum innominatum existentem.

IV VIII a.

Mansuetus.

Quod mansuetus laudatur quia uult inperturbatus esse et non duci a passione, set secundum quod racio ordinat secundum omnes circumstancias; et magis accedit ad defectum, quia non est punitiuus set magis condonatiuus.

IV VIII b.

Quod mansuetudini magis opponitur superhabundancia quam defectus. Ibidem, e. (manus)p quod manus dextera secundum naturam melior est quam sinistra, set contingit aliquem ambidextrum esse in quo sinistra est aptior.

V IX f.

Medicina.

Quod medicine per contraria nate sunt fieri.

II ii e.

Medicus.

Quod medicus non considerat de sanitate in uniuersali, set de hac sanitate hominis et huiusmodi hominis. I III g.

Quod medicorum excellentes considerant et negociantur circa corporis cognicionem.

I XI c.

Quod scire ea per que medici sanant est facile, set qualiter oporteat uti in diuersis secundum diuersas complexiones est tantum difficile scire quantum et medicum esse. V XII e.

Quod medicus et omnis artifex operatiuus operabitur optime quando scit uniuersale, quia hoc scilicet utile est omnibus.

X XV e.

Quod medici quidam uidentur sui ipsorum optimi esse, alteri nichil utique potentes sufficere, quia quos non sunt experti non possunt curare.

Ibidem.

Medium.

Quod qui a medio parum transgreditur non uituperatur, set qui plus et talis non latet scilicet qui non est in medio; hic autem in quantum uituperabilis non est (facile) determinare.

II VII g.

Quod coniecturantes medium oportet intendere ad que facile mobiles sumus ex natura, quia diuersi ad diuersa; et hoc cognoscitur ex delectacione et tristicia et ab hiis in contrarium attrahere nos oportet, et sic multum abducentes nos a peccato ad medium ueniemus.

II VII e.

Quod difficile est medium determinare in singularibus, quia quandoque laudantur deficientes et mansueti dicuntur et quandoque grauantes et uiriles uocantur. Ibidem, f.

Quod medium est contrarium extremis sicut equale quod est medium inter magnum et paruum respectu parui est maius, respectu magni est minus. II VII a.

Quod medium quandoque habet similitudinem cum uno extremorum, sicut fortitudo audacie assimulatur et liberalitas prodigalitati.

Ibidem, c.

Quod in unoquoque medium accipere est difficile, puta circuli medium non cuiuslibet set scientis, declinare autem facile.

Ibidem, d.

Quod oportet coniectantem medium primum quidem recedere magis a contrario; exemplum de calipso. Ibidem.

Quod medium rei est quod equaliter distat ab utroque extremorum, quod est unum et idem omnibus. II V a.

Quod medium quo ad nos non sumitur ita secundum distanciam quantitatis ab utroque extremorum, quia non est necessarium si alicui est superfluum comedere decem minas, alicui autem paucum, quod magister, id est sapiens, precipiat quod comedat sex quasi medium, quia hoc alicui erit multum alicui erit parum; et exemplificat de Milone et dominatore gignasiorum.

Ibidem, b.

Quod medium desiderat omnis sciens, et superhabundanciam et defectum fugit; medium dico quo ad nos. Ibidem.

Quod attingere medium est difficile.

Ibidem, e.

Quod medium est racio recta in moralibus.

VI I a.

Quod medium secundum rectam racionem determinatur in omnibus habitibus.

Ibidem.

Quod medium in omnibus studiis est racio recta a quo non oportet superhabundare.

Ibidem.

Medietas.

De medietatibus circa operaciones et passiones.

II VI, per totum.

Quod medietas in omnibus est laudanda, extrema autem non recta neque laudabilia set uituperabilia. II VI e.

Quod medietates sunt in passionibus.

Ibidem, f.

Medicatiui.

Quod medicatiui non fiunt aliqui ex hoc quod legunt libros medicine, set experti in arte medicine.

X XVI e.

Medius habitus.

Quod medius habitus in omnibus est laudabilis.

II VII g.

Quod medius habitus est laudabilis secundum quem irascimur secundum quod oportet secundum omnes circumstancias, superhabundancia autem et defectus uituperabiles. IV VIII g.

Quod medius habitus est laudabilis secundum quod recipit que oportet et spernit que oportet.

IV IX b.

Mendacium.

Quod mendacium secundum se prauum est et fugiendum, uerum autem eciam bonum laudabile.

IV X c.

Quod mendaces sunt uituperabiles, magis autem iactator. Ibidem.

Mensura.

Quod mensure non ubique equales.

V IX f.

Utrum ad mensuram utilitatis quam consequutus est recipiens uel paciens debeat fieri retribucio beneficii, aut ad quantitatem beneficii quod alter impendit. VIII XIII f.

De mensura amicicie que est secundum uirtutem.

Ibidem, g.

Quod communis mensura inuenta est in amicicia utilis, et hoc est nummisma ad quod omnia referuntur et mensurantur. IX I a.

Quod mensura omnium est uirtus et studiosus.

IX IV b.

Mensuracio.

Quomodo fiat mensuracio quando sunt dona huiusmodi sine pacto tamen cum spe retribucionis; et dicit philosophus quod non solum necessarium est set eciam iustum quod prehabens ordinet et mensuret retribucionem, ut quantum recipiens est adiutus tantum dans habebit ab hoc dignitatem, sicut in empcionibus uidetur factum.

IX I f.

Quod oportet omnia mensurari uno quod secundum ueritatem continet omnia.

V VI d.

Modus.

Quod diuersus est modus procedendi in racionibus que a principiis ad principiata, sicut exemplum ponit Plato de stadiis et atlothetis.

I II c.

Modestus.

Quod modestus est minoratiuus.

V XII a.

Motus.

Quod sicut ex motibus corpora iudicantur, ita et mores. IV XI b.

Quod motus est principium actus in racione efficientis. VI I e.

Quod omni motui proprium uidetur esse uelocitas et tarditas, etsi non secundum se ipsam; et hoc dicit propter motum ultimi orbis.

X III d.

Quod omnis motus est in tempore, quia motus exspectat aliquid in futurum unde perficiatur species sua, sicut exemplificat in edificatiua cuius una pars sicut lapidum composicio alia est a columpne uirgacione. X V b.

Mors.

Quod mors inducat felicitatem inconueniens uidetur. I VIII b.

Quod mortui non communicant bonis uel malis amicorum, set si aliquid redundat in eis hoc est fragile et parum; uel in ipsis esse non est tantum uel tale quod det eis felicitatem uel auferat.

I IX g.

Quod mors est finis terribilium et terribilissimum, quia terminus. III XI c.

Quod mortuis nichil uidetur neque bonum neque malum esse. Ibidem.

Quod mori ad fugiendum inopiam uel cupiditatem uel aliquid triste non est fortis set magis timidi. Ibidem, g.

Mores.

Quod in moribus oportet esse aliquid dirigens ad hoc quod aliquis non agat praua neque uoluntarie neque inuoluntarie. X XV a.

Quod moralis habitus uidetur aliqualiter natura existere, sicut iusti et temperati.

VI X a.

Quod moralis uirtus non solum est secundum rectam racionem, set cum recta racione.

Ibidem, e.

Quod qui sunt unius moris et connutriti et disciplinati similiter diligunt se magis.

VIII XII d. (mutuum)p quod sicut mutuantes uolunt salutem illorum quibus mutuant ne perdant sua et non e conuerso, sic est in beneficiis; et huius solucionis principalis fuit epicarius. IX VIII b.

Quod mutuum cui debet reddendum est magis quam amico dandum. IX II b.

Merces.

Quod merces reddenda est uiro secundum utilitatem quam consequitur accipiens.

IX I d.

Quod merces principis est honor et gloria.

V VII g.

Matres.

Quod matrem sacrificauit quidam, scilicet rex Persarum, propter maniam et comedebat eam.

VII V d.

Quod matres plus diligunt filios quam patres, quia magis certe de ipsis. VIII XII b.

Quod matres plus diligunt filios, quia plus laborant circa ipsos; laboriosior enim generacio ipsorum. IX VIII g.

Materia.

Quod secundum quod materia exigit in tantum est inquirendum in quantum proprium est doctrine.

I V e.

Milites.

Quod quia milites sunt experti in bellicis in quibus multa inania que non sunt timenda, ideo fortes uidentur agredientes securius prelia; sciunt enim aliis inferre nocumentum et cauere sibi ab illatis. III XII b uel c.

Quod milites optimi non sunt fortes, licet sint parati ad pericula nullum aliud bonum habentes; pugnant enim pro temporalibus bonis et commutant uitam ad parua lucra, set fortis pro optimo et bono uirtutis. III XIII g.

Multiplicitas.

Quod in multiplicitate est multa differencia, quia quedam latens et quedam apparens, et quedam propinqua et quedam remota. V I g.

Manifestissima.

Quod manifestissima ex quibus mundus constat sunt nobiliora quam homo. VI V d.

Mens.

Quod mens speculatiua nichil mouet.

VI I e.

Minor proposicio.

Quod minores proposiciones sunt principia finalis operis per exequcionem.

VI VIII f.

Quod minor proposicio est principium in operacione. VII III g.

Mollicies.

Quod mollicies et incontinencia praua et uituperabilia sunt. VII II a.

Quod mollis dicitur qui uincitur a tristiciis quas multi uincunt.

VII VIII b, e.

Quod molli opponitur perseueratiuus.

Ibidem, e.

Melancolici.

Quod melancolici et colerici maxime sunt irrefrenati. VII IX g.

Quod melancolici semper sunt in uehementi appetitu. VII XV e.

Mulieres.

Quod mulieres non dicuntur simpliciter incontinentes, quoniam non ducunt set ducuntur mollicie nature et defectu racionis.

VII V d.

Muris sonum.

Quod muris et mustele sonum timent quidam propter bestialitatem. VII, ibidem, e.

Millesii.

Quod millesii stulti quidem non sunt, operantur autem qualia quidem stulti; sic incontinentes non sunt iniusti, set operantur iniusta.

VII X c.