DE SEX PRINCIPIIS.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS II. DE ACTIONE.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 caput III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 TRACTATUS IV

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI. De subjecto ejus quod est quando.

 TRACTATUS V

 CAPUT I.

 caput II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS VI

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS VII

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV. De modis quibus dicitur habere.

 TRACTATUS VIII

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

caput III.

De divisione actionis in actionem corporis et in actionem animae.

Actio autem sic in genere accepta, dividitur in actionem animae et in actionem corporis, sive in actionem animalem et actionem corporalem: haec enim sunt primae et formales differentiae actionis. Et hoc modo actio animae dicitur omnis actio non corporalis, sive sit intellectus, sive sit animae,ut vivificare, movere prout anima movet motu processivo, vel vegetando, vel sensificando, hoc enim vivificare est: et talis actio est non corporalis, quia non est secundum aliquam formam corporis, et quando nominat agentem, non denominat aliqua forma corporali, sed forma vitae alicujus, ut vivens, vel dirigens, vel augens, vel aliquid tale. Actio autem corporis denominatur a corporali forma, sicut dicitur calefaciens, vel dealbans, vel aliquid tale. Istae igitur primae sunt differentiae et species actionum, omnem actionem sub se continentes. Omnis enim actio hoc modo aut est animulis, aut corporalis. Et haec sunt subalterna genera, et subalternae species hujus praedicamenti.

Differt autem actio corporis ab actione animae in hoc quod actio corporis necessario est movens ipsum in quo est sicut in causa et subjecto : et illud non est agens nisi motu sup agat: et immobile existens nihil agit, quia, sicut dicit Aristoteles : si non tangit, non agit, et sic non sequitur alteratio. Et quia corpus non agit nisi motu suo, oportet quod in actione corporis ipsum agens mobile sit, et ut moveatur id corpus in quo sicut in agente denominato ab ipsa actione est ipsa actio: sicut secans non secat nisi moveatur, et urens movetur ipsa ustione activa: oportet enim quod accedat ad id quod uritur, et accedere est moveri. Ali- quo igitur modo moveri invenitur, quod corporali agit actione. Anima autem talia incorporalia dum agit, immobilis est et non movetur : movet tamen corpus vivificando, et movendo secundum locum in motu processivo et aliis vitae motibus est ipsa immobilis. Cujus causa est, quia essentialis sibi est omnis actio vitae, et anima per substantiam suam et secundum seipsam movet motu vitae, et non indiget ut ad aliquid moveatur quo accipiat formam vel locum secundum quem fiat motus principium: propter quod agit propria animae actione sine motu quo moveatur. Sic autem actio non est in corpore, quia corpus per seipsum non est agens principium : et ideo indiget motu quo moveatur ad formam qua fiat agens principium, et sic indiget instrumento quod ab eo qui utitur ipso, formam motus accipiat. Et ideo manus mota prius ad formam motoris movetur ut motu corporis inducat formam primi motoris in patiens. Animales autem actiones simplices sunt, quibus anima per seipsam est causa: et ideo tales actiones agens non oportet moveri animam. Haec igitur differentia est inter animae et corporis actiones.

Quod autem anima immobilis sit motu corporis, probatur inducendo. Anima enim dum agit, non movet id in quo est actio, sicut animam, sed conjunctum. Ipsa vero anima dum agit, immobilis est: et quamvis sit immobilis, tamen movet corpus motu vitae et motu secundum locum si sit perfecta anima. Anima vero in seipsa permanet immutabilis, et non movetur motu quo movet. Et ideo in suo ordine probatur esse movens principium. Non enim movetur anima secundum locum, nec secundum aliorum motuum quemquam, incrementum suscipiendo vel diminutionem, cum non sit quanta. Nec movetur recto motu de loco uno ad oppositum locum transeundo : locus enim locans corpus est, cujus superficies locans

locus est, et in se non locat nisi cui principium et medium et finis assignatur secundum partes loci circumscribentis. Anima autem est non corpus, nec habens principium, medium, et finem secundum loci terminos. Non ergo potest secundum locum moveri. Et propter hoc nullam loci mutationem potest suscipere anima : non enim movetur aliquid secundum locum hoc modo nisi corpus, et movetur secundum locum in eo quod transit de loco ad locum. Non ergo aliquo modo movetur anima, nisi forte motu alterationis, qui tamen motus, ut in ante habitis diximus, non est animae, sed conjuncti, in quo tamen aliquo modo communicat anima, sicut in praehabitis determinatum est.

Objiciunt tamen quidam contra praedicta : quia superiora corpora movent inferiora, et tamen motu illo non moventur. Si autem superiora corpora movent, constat quod est motus corporis, et non movent motu corporeo. Sed ad hoc dicendum est, quod corpora superiora movent motu virtutis suorum motorum, et sic agunt mota et acta motu et actione motoris sui. Vel dicatur, quod talis motus est virtutis quae est a specie : et sic quamvis sit corporis, tamen non est qualitatis corporalis sed virtutis incorporeae. Et ideo in ipso non est necesse corpus moveri, quia non est corporalis actio, sed incorporea.

Adhuc autem dubium videtur, quod videre, audire, et sapere, et imaginari, sunt animae actiones : et tamen in his omnibus movetur id in quo est actio, et non est immobile. Sed hoc leve est solvere : hujusmodi enim actiones omnes vere et secundum materiam sunt passiones : quia omnes in corpore consistunt potius quam in actione. Et cum in talibus est id quod movetur, non movetur motu physico, sed potius motu intentionis qui est motus secundum rationem.

Si quis autem quaerat, qualis sit ista divisio actionis in actionem animae et actionem corporis ? Dicendum est quod si corpus non dicat nisi agens, et anima similiter, tunc divisio accidentis est in subjecta. Si autem dicat anima agens, et corpus agens formam actionis, ita quod actio animae sit actio secundum rationem animalis, corporis autem actio sit actio corporalis: tunc divisio potest esse generis in species : et sic sumitur hic. Et ideo diximus quod ista divisio dat prima subalterna genera in hoc generalissimo quod est actio. Haec est igitur divisio actionis, ita quod actio animae est agentis immobilis. Actio autem corporis est agentis moti, eo quod corpus non agit nisi motum.

Objiciunt autem quidam contra ea quae dicta sunt, dicentes quod substantia in eo quod substantia, nec est activa, nec est passiva: eo quod actio et passio sunt contrariorum, substantia autem non habet contrarium. Videtur igitur quod actio nec sit animae, nec corporis secundum quod hujusmodi. Ad hoc autem est dicendum quod (sicut ante dictum est) actio hic large sumitur, secundum quod etiam movere est agere. Actio animae idem est quod movere : et sic competit animae agere. Si autem actio sumatur stricte pro actione physica: tunc verum est quod actio est contrariorum et inter contraria. Actione ergo large accepta substantia agit: quia, sicut dicit Damascenus, nulla substantia est quae propria destituatur operatione. Et ideo probat Aristoteles quod unumquodque habet actum et actionem prppriam ad quam est virtus ipsius.