CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Oportet autem determinare utrum aliquid per se bonum sit : et cum per se dicatur duobus modis, sicut dicit Aristoteles (est enim per se quod non est per accidens, et est per se quod non est per aliud),oportet inquirere utram per se bo- num sit per substantiam bonum, et non
per accidens, vel sit per seipsum bonum et non per aliud. Multis enim bonis existentibus secundum documenta Aristotelis , oportet quod adhuc sit unum bonum quod sit causa omnium bonorum : aliter enim non omnis multitudo reduceretur ad unitatem, nec omnis multiplicitas ad unionem : nec id quod est per accidens, ad id quod est per se reduci posset : quae omnia contraria sunt philosophiae. Est igitur aliquid per se bonum, quod et substantialiter et non propter aliud bonum est.
Adhuc, In omnibus participantibus sic est, quod aliquid necesse est esse, quod per se habet id quod participans habet per accidens, sicut est videre in disgregatione visus, quod albus habet per accidens, et non haberet illud per accidens, nisi albedo quam participat, illud per se haberet.Cum igirur haous habeat actum boni participative, necesse est aliquid esse, quod eumdem actum habet per se, et illud est per se bonum.
Adhuc autem, Quodcumque per aliud est bonum, illud aliud per quod istud est bonum., aut est bonum per se, aut per aliud. si est bonum per aliud, ibitur in infinitum. si autem est bonum per se, tunc aliquid est bonum per se, quo participato omne participans bonum efficitur. Unum igitur est bonum per se, per quod omnia bona efficiuntur, quodper easdem rationes probavit et concessit Plato.
Sunt tamen qui contra ea quae dicit Plato, objiciunt dicentes, quod si unum aliquod bonum participat omnia quae bona sunt, hoc erit unum individuo, vel specie, vel genere. Constat autem quod individuo non est unum, nec specie unum esse potest. Non enim omnium bonorum bonitate in specie unum. sunt. Bonitas enim equi vel est suaviter esse vectivum, vel laboris juvativum, vel in praelium hos- stis esse lenitivum : et haec bonitas non est asini, vel domus, vel alicujus hujusmodi una in specie. In genere etiam non est una : quia quot sunt genera entium, tot sunt bonitates singulorum diversae genere, sicut dicit Aristoteles. Si igitur nec individuo, nec specie, nec genere est unum bonum, videtur nullum esse primum bonum.
Ad hoc autem secundum Aristotelem dicendum est, quod in veritate, sicut dicit Avicenna nono primae philosophiae suae, primum habet relationem ad omnia continentia, et quo aliquid prius relationibus est multiplicius. Unde primum.pot-. est accipi dupliciter, proportione scilicet, et natura. Et bene concedimus. quod natura quae sit generis vel speciei vel individui nihil est per se bonum a quo omnia bona dicantur : proportione autem aliquid est per se bonum, et non per accidens bonum est, nec per aliud, ad quod respiciendo per similitudinem quamdam habitudinum omnia bona sunt : et in hoc bona vel meliora vel optima dicuntur, quo illi sunt similiora. Hoc autem est primum bonum quod secundum substantiam perfectam omnia perficit,et secundum proprias et connaturales attributiones, et secundum propriam operationem non impeditam. Ad proportionem enim illius omne dicitur bonum, melius, et optimum. Et per hoc patet solutio quorumcumque objectorum, vel etiam objiciendorum. Hoc enim quod fit per se, et non per accidens et non per aliud est, per se bonum esse dicimus. Non autem esse bonum per aliud dicitur, scilicet quod non sit per aliud sicut per causam efficientem, vel non sit per aliud sicut per formam suae bonitatis : et utroque modo primum bonum est per se bonum, quia non habet causam efficientem suae bonitatis, nec formam ante se quam participet. Ipsum tamen causa est efficiens om-
ns boni : et ad rationem bonitatis quae in ipso est, et quae per ipsum est,proportionaliter esse bonum est omne bonum.