In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo : " Est itaque materia Joannis in hoc opere, status specialiter Asianae Ecclesiae, necnon et totius Ecclesiae, videlicet quae in praesenti, " scilicet sae culo, " patiatur, et in futuro receptur sit. "
Intentio vero ejus est monere ad pa tientiam : quae servanda est, lura quia brevis labor, tum quia praemium magnum.
" intentio vero ejus est monere ad patientiam quae servanda est : tum quia brevis labor est. " Sapient. IV, 5 : in paucis vexati, " Tum quia praemium magnum. " Ubi supra, in multis bene disponentur.
Modus tractandi talis est : primo praemittit Prologum, et salutationem, ubi reddit auditores benignos et attentos : quo praemisso accedit ad narrationem. Ante narrationem vero ostendit Christum esse ab aeterno sine principio, et sine fine, inducens ipsum loquentem : Ego sum Alpha et Omega, id est, principium et finis . Postea accedens ad narrationem, distinguit septem visiones : quibus terminatis iste liber consummatur.
Praemittit autem Prologum, dicens : Apocalypsis Jesu Christi , subaudi, haec est : sicut in aliis, Visio isaiae haec est : et, Parabolae Salomonis hae sunt.
" Modus tractandi talis est : primo praemittit, " scilicet Joannes, " Prologum, " cum dicit : Apocalypsis Jesu Christi : " et salutationem, " scilicet cum dicit : Joannes septem Ecclesiis .
Hic opponitur : Salutatio est de ipso Prologo : ergo male dicit Prologum, et salutationem. Respondeo. Haec conjunctio, et, quandoque regitur copulative : ut, Socrates et Plato currunt : quandoque expositive, ut, Proverb. XXXI, 30 : Fallax gratia, et vana est pulchritudo. Quandoque unitive, et hoc dupliciter : vel quia unit duo respectu tertii, ut cum dicitur : Anima rationalis et caro unus est homo. Vel, quia designat unum esse de unitate alterius, et sic sumitur hic.
" Ubi reddit auditores benignos " interius, " et attentos " exterius. Vel, " benignos " in affectu, " et attentos " in intellectu. " Quo praemisso, accedit ad narrationem, " primo capitulo, v. 9 : Ego Joannes, frater vester.
" Ante narrationem vero ostendit Christum osse ab aeterno sine principio, et sine fine, inducens ipsum loquentem, et dicentem : Ego sum Alpha et Omega, id est, principium et finis. Postea accedens ad narrationem distinguit septem visiones, " scilicet secundum septem Ecclesias quibus scribit. " Quibus terminatis iste liber consummatur, " id est, terminatur.
" Praemittit autem Prologum, dicens : Apocalypsis Jesu Christi, subaudi, haec est: sicut in aliis, Visio Isaiae haec est: et, Parabolae Salomonis hae sunt. "
APOCALYPSIS
B. JOANNIS APOSTOLI.