PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Sequitur:
" Usque in diem. "
Ecce signi hujus limitatio. Non enim semper permansit mutus, sed " usque in diem quo haec fiant. " Tunc enim illico, congregato spiritu, apertum est os Zachariae et prophetavit, dicens : Benedictus Dominus Deus Israel . Et recognovit in se quam difficile sit contradicere sermonibus sanctis. Dies autem hic ponitur pro illustratione: quia ortu novi praeconis omnes illustrabuntur, et trahentur ad rei promissae admirationem.
" Pro eo quod non credidisti verbis meis. "
Iterat hic signum, in quantum est poena : et debet repeti quod praedictum est, scilicet, quod " non poteris loqui, pro eo quod non credidisti verbis meis. " Isa. XXI, 2 : Qui incredulus est, infideliter agit.
" Quae implebuntur in tempore suo, "
Eo quod de futuro sunt, adhuc veritas pendet, sed verbum veritate implebitur : sicut signum impletur signato suo tempore, quod est terminus praefinitionis. Ad Galat. IV, 2 : Usque ad tempus praefinitum a patre, scilicet, a Deo. Daniel. XII, 4 : Claude sermones, et signa librum usque ad tempus statum.
Quaeritur autem hic, Quare iste punitus sit petendo signum ? cum Judaeorum proprium sit ad omne promissum signum petere sive quaerere, sicut dicitur, I ad Corinth. I, 22 : Judaei signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt: unde, Abraham, Genes. XV, 8 et seq., signum quaesivit et accepit sine poena: et non videtur dubitasse de persona apparente, sed de re promissa: sicut et iste. Simile de Moyse, Exod. IV, 1-5, qui petivit signum et invenit de virga quae in colubrum versa erat: etiam caeteris non credentibus signa. Similiter Gedeon, Judicum, VI, 36 et seq., signum accepit in vellere et arca de rore. Eodem autem modo, IV Reg. xx, 8-12, et Isa. XXXVIII, 7 et 8, Ezechias quaesivit signum, et invenit regressum solis in horologio Achaz retrorsum per decem lineas. Et, Isa. VII, 11, praecipitur Achaz ut de re promissa signum accipiat, cum dicit Scriptura : Pete signum a Domino Deo tuo in profundum inferni, sive in excelsum supra : et redarguitur quod petere noluit. In Novo etiam Testamento Angelus loquens pastoribus signum dedit, dicens, Luc. II, 12 : Et hoc vobis signum: Invenietis infantem pannis involutum. Quare ergo iste punitur quia signum petivit?
Ad haec Glossae diversas dant responsiones, de quibus non est curandum. Sed dicendum, quod iste punitur, quia cum esset Sacerdos sciens legem, et per Spiritum exspectans redemptionem Israel, debuit scire et scivit tempus praefinitum esse impletum. Et hoc quidem scivit, sed non contulit: et ideo non advertit. Si autem dicitur, quod non tenebatur credere quod per senem ista essent implenda. Dicendum, quod factum Abrahae eum docuisse debuerat, quod erat figura istius: unde non est simile de Abraham, qui adhuc per legem edoctus non fuerat. Et idem dicendum est de Moyse. Gedeon autem laicus fuit simplex : et ideo cum contrarium rei promissae videret in causis inferioribus, poterat signum petere. Et idem est de Ezechia, qui secundum causas inferiores moriturus erat: quod etiam ex sermone prophetiae sibi fuerat praenuntiatum. Quod autem praecipitur ut Achaz peteret
signum, hoc fuit ut infidelitas sua convinceretur : et ideo vituperatur, quia gloriam Dei volebat attribui idolis : et ideo signum per quod majestas Dei innotesceret, petere noluit. Pastores etiam simplices fuerunt, et ideo per signum edocendi: nec tamen hoc fuit signum majestatis, sed indicium quoddam per quod puerum ab aliis cognoscerent et discernerent. Et ideo patet quod iste juste punitur. Isa. I, 3 : Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe Domini sui: Israel autem me non cognovit, et populus meus non intellexit. Jerem.viii, 7 : Milvus in caelo cognovit tempus suum: turtur, et hirundo, et ciconia custodierunt tempus adventus sui : populus autem meus non cognovit judicium Domini. Haec est ergo causa quare punitur, praecipue cum cognovit veritatem nuntii : sicut patet ex superius inductis.
" Et erat plebs exspectans Zachariam, et mirabantur quod tardaret ipse in templo.
Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quod visionem vidisset in templo. Et ipse erat innuens illis, et permansit mutus. "
Hic per ordinem plebis exprimitur devotio idem petentis cum Sacerdote.
Dicuntur autem hic quatuor, scilicet in oratione perseverantia: more inconsueto Sacerdotis in admiratione suspensio : et quod visione caelesti laetificatus esset cognitio : et signi quod accepit ad plebem significatio.
De primo dicit: " Et erat plebs exspectans Zachariam, " tamquam oves pastorem : qui quando bonus est, proprias oves vocat nominatim, et educit eas. Et cum proprias oves emiserit, anteeas vadit . Ingressus fuerat pro eis : et ideo non recedebant nisi benediceret eis. Sicut Salomon in dedicatione templi non dimisit multitudinem nisi benediceretur eis . Hinc enim praecipitur Sacerdotibus quod benedicant populo . Et ideo inolevit quod in fine hostiae missae, cum dicitur: " Ite, missa est, " Sacerdos benedicit populo. Luc. XXIV, 50 : Elevatis manibus suis benedixit eis. Perseverantia autem notatur in oratione. Luc. XI, 8 : Si perseveraverit pulsans, dico vobis, etsi non dabit illi surgens eo quod amicus ejus sit, propter improbitatem tamen 1 ejus surget,et dabit illi quotquot habet necessarios. Et ideo, oportet semper orare, et non deficere . Jacob. V, 16 : Multum valet deprecatio justi assidua. Psal.XXXIX, 2: Exspectans exspectavi Dominum. Et, Psal. XXVI, 14: Exspecta Dominum, viriliter age: et confortetur cor tuum, et sustine Dominum.
" Et mirabantur quod tardaret ipse 1 in templo. "
Ecce secundum : et in hoc commendatur populus, quia non sicut multitudo filiorum Israel, Exod. XXXII, 1: Viderim autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moyses, congregatus adversus Aaron, dixit: Surge, fac nobis deos qui nos praecedant: Moysi enim huic viro, qui nos eduxit de terra aegypti, ignoramus quid acciderit. Non sic isti, sed in devotione perseverantes : quamvis mirarentur quod propter consuetum tardaret Sacerdos, tamen exspectabant. Job, XXIX, 21: Qui me audiebant, exspectabant sententiam, et intenti tacebant ad consilium meum : et ideo meruerunt exauditionem. Habacuc, II, 3: Si moram fecerit, exspecta illum, quia veniens veniet. Est autem et hic notandum, quod bonus Sacerdos victus delectatione orationis et contemplationis, eliam ultra condictum saepe tardat in templo : nec populus bonus inquietat eum, sed exspectat. Cantic. ii, 7 : Adjuro vos, filiae Jerusalem,... ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa velit. Psal. XXXVI, 4 : Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui. Sapient. viii, 16 : Intrans in domum meam, conquiescam cum illa : non enim habet amaritudinem conversatio illius, nec taedium convictus illius. Psal. lxxxiii, 11: Melior est dies una in atriis tuis super millia.
" Egressus autem, etc. "
Hic ostenditur qualiter signum istud, et paena innotuit, et per signum visio quam vidit.
Et dicit: " Egressus autem de templo, " ad ostium atrii interioris, " non poterat loqui ad illos, " sicut consuetum fuit: quod egressus sacerdos postquam expiaverat templum, loquebatur ad plebem de legis explanatione et promissi, et benedicebat illis : sicut dicitur, ad Hebr. IX, 19 et 20. Lecto enim omni mandato legis a Moyse universo populo, accipiens sanguinem..., omnem populum aspersit, dicens : Hic est sanguis testamenti quod mandavit ad vos Deus. Tunc autem siluit: quia silentium legi et sacrificiis legalibus impositum fuit. Matth. XI, 13 : Omnes prophetae, et lex usque ad Joannem. Ibidem, v. 12: A diebus autem Joannis Baptistae usque nunc, regnum caelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. Exod. IV, 10 : Ex quo loculus es ad servum tuum, impeditioris et tarditioris linguae factus sum.
" Et cognoverunt, "
In hoc ipso, " quod visionem " caelestem " vidisset in templo, " postquam obmutuisset. Hoc tamen non videtur esse necessarium : quia, Isa. VI, 1 et seq., Propheta magnam vidit in templo visionem, et tamen loquebatur. Vidit enim Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum, et Seraphim stare super illud, et clamare : Sanctus, Sanctus, Sanctus, etc. Ad hoc dicendum, quod quidem non est necessarium tacere ex viso signo, sed isti ex posteriori arguebant praecedens. Viderunt enim mutum, et cognoverunt quod causa aliqua esset non naturalis, et tunc oportuit quod causa esset visio caelestis, quae destituit homines a potentiis naturalibus : sicut Daniel et Ezechiel qui ambo dissoluti corruerunt .
Est autem visio triplex : corporalis, imaginaria, et intellectualis. Corporalis, quae est ante oculos : imaginaria, quae est per rerum imagines in spiritu : dicit enim Augustinus, quod " spiritus est " quidem mente inferior, in qua imagi-" nes rerum imprimuntur. " Intellectualis vero est, quando rerum veritatem ipse intellectus videt. Et has omnes habuit Zacharias: quia speciem Angeli vidit, et vocem audivit, sive species vocum sensibiles, et imagines retinuit, et intellexit intentionem. Daniel. X, 1 : Intelligentia opus est in visione. Quia si aliquis in sensu visionem caelestem videat, vel imaginatione aliquid percipiat et non intelligat, non est propter hoc propheta : quia revelatio non est sibi facta, sed recta vidit quae vidit: sicut, Daniel. V, 5 et seq., ubi Balthasar sensibiliter articulos in pariete scribens vidit: et tamen non intellexit. Daniel autem propheta fuit qui intellexit, quamvis articulos non viderit. Similiter, Genes. xli, 1 et seq., Pharao spicas et boves per imaginationem vidit : et quia non intellexit, propheta non fuit : sed Joseph, qui imaginatione non vidit, sed intellectualem revelationem intellexit de eis. Talem igitur visionem perfectam et revelationem agnoverunt Sacerdotem vidisse. Psal. LXXXVIII, 20: Locutus es in
visione cum sauciis tuis. Osee, XII, 10 : Ego visionem multiplicavi eis. Indicium enim boni sacerdotis visio divina. Exod. xxxiii, 19 : Ego ostendam omne bonum tibi, et vocabo in nomine Domini coram te. Luc. x, 23: Beati oculi qui vident quae vos videtis. Isa. XXVI, 10, secundum translationem Septuaginta : " Auferatur impius, ut non videat gloriam Domini . " Videmus autem Dominum in contemplatione per intellectum, et in Scriptura per studium, et in oratione per desiderium. De primo, Genes. xxxii, 30 : Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea. De secundo, II ad Corinth. III, 18 : Nos omnes, revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tamquam a Domini spiritu. De tertio, Matth. V, 8 : Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Psal. lxxxiii, 8: Ibunt de virtute in virtutem, videbitur Deus deorum in Sion.
" Et ipse erat innuens illis, "
Visionem significando, et promissionem, et exauditam esse orationem. Innuere enim componitur ab in praepositione, et nutum facere: unde innuere est ad intus intentionis et intellectus nutum facere. Nutus autem fit manu, quae significat operationis bonae virtutem : qui nutus in suadendo populo majoris est efficaciae quam sermo. Unde Dominus, Joan. VIII, 6-8, cum convincere vellet rebelles digito scripsit, id est, opere. Dominus cum ad obedientiam induceret multitudinem, digito scripsit mandata . Act. xiii, 16 : Surgens autem Paulus, et manu silentium indicens, ait. Aggaei, I, 1: Factum est verbum Domini in manu Aggaei.
" Et permansit mutus. "
Secundum est quod veritas signi certitudinem dat promissae rei. Aliquando etiam de divinis percipientes, muti esse debemus exemplo istius ad populum : unde Apostolus caelestem visionem annis quatuordecim occultavit, et tunc ex necessitate coactus dixit: haec enim sunt arcana verba, quae non licet homini loqui . Proverb. XXV, 2 : Gloria Dei est celare verbum. Iste igitur accepit hoc sibi in paenam rei futurae in signum, et nobis ad cautelam et doctrinam. Job. xli, 3: Insipienter locutus sum. Job, XXI, 5 : Obstupescite, et superponite digitum ori vestro. Et, ibidem, XXIX, 9 : Principes cessabant loqui, et digitum superponebant ori suo.
" Et factum est, ut impleti sunt dies officii ejus, abiit in domum suam. "
Hic incipit promissio verificationis.
Et dicuntur duo, sacerdotis et uxoris conjunctio, et Praecursoris conceptio.
De conjunctione dicitur : " Et factum 4 est ut impleti sunt dies " septem " officii, " administrationis " ejus, " quos oportuit eadem die esse impletos: et sic restabant adhuc septem dies, septem dies Septembris : quia ulterius loqui non poterat. Dictum autem fuerat supra, quod haec fuit decima dies mensis lunaris : et secundum nostros solares menses erat octavo Kalendas Octobris.
Nota quod iste Sacerdos diligenter vices suas explevit: nec alium pro se posuit: neque sicut quidam, qui quando semel in anno apparent, statim vadunt, et alios pro se in ecclesiasticis officiis ponentes ipsi per se temporalia colligunt. Contra quod dicit Petrus, Act: VI, 2 et seq.:
Non est aequum nos derelinquere verbum Dei, et ministrare mensis. Considerate ego fratres viros... quos constituamus super hoc opus. Nos vero orationi, et ministerio verbi instantes erimus. Expleto ergo ministerio abiit in domum suam ubi erat uxor cum familia. Genes. XXX, 30: Justum est ut aliquando provideant etiam domui meae. Nec credo quod statim abierit : sed de templo abiens et de ministratione, ivit celebrare festum Tabernaculorum, quod ultimis septem diebus Septembris celebratur. Et ideo in principio Octobris primo ad amplexus redivit uxoris, et hoc magis consonat sequentibus.
" Post hos autem dies concepit Elisabeth uxor ejus, et occultabat se mensibus quinque, dicens:
Quia sic fecit mihi Dominus, in diebus quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines. "
Hic agit de conceptu et veritate promissi.
Et tangit duo : conceptum, et verecundiam concipientis.
De conceptu dicit: " Post hos dies, " administrationis et celebrationis festi, " concepit Elisabeth: " conclusio duorum seminum in matrice dicitur conceptus, " uxor ejus, " ne credatur per alium genuisse, sed quae fuit sterilis et anus, ex promissione Dei concepit: ut fides haberet meritum, cui humana ratio nullum praebet experimentum.
Et subjungit de verecundia, dicens :
" Et occultabat se, etc. "
Duo dicit: signum verecundiae, quia " occultabat se mensibus quinque. " Glossa dicit, ut probaret utrum vere concepisset : eo quod in talibus per molam matricis mulieres saepe decipiuntur. Quae causa nulla videtur esse, quia tunc non fecisset ex verecundia : quia Augustinus dicit eam ex verecundia hoc fecisse. Verecundabatur enim, eo quod videbatur in senio operam voluptati dare : cui etiam in juventute operam dare verecundum est, nisi ob spem prolis. Eccli. XXV, 3 et 4: Tres species odivit anima mea:... pauperem superbum, divitem mendacem, et senem fatuum et insensatum, id est, luxuriosum. Potest enim dici in veritate, quod ex verecundia se absconderit: et ut probaret, hoc est probatum ostenderet quod non ex libidine, sed ex obedientia voluptati operam dedisset. Quinque autem menses quibus occultabatur fuerunt october, november, december, januarius, februarius. Et forte verior ratio est occultationis, quod noluit se, et infantem quem gestabat in utero exhibere vulgo, nisi prius exhiberet in utero suo eumdem Christo : ut opus suae praecursionis primo inciperet coram eo, cujus praecursor ordinatus fuerat.
" Dicens : Quia sic fecit, etc. "
Ecce pudoris verbum : " Quia sic fecit mihi Dominus, " auctoritate et promissione, non maritus, nisi impraegnationis mysterio. II Machab. VII, 22 et 23 : Nescio qualiter in utero meo apparuistis. Neque enim ego spiritum et animam donavi vobis et vitam, et singulorum membra non ego ipsa compegi : sed mundi Creator qui formavit hominis nativitatem, quique omnium invenit originem.
" In diebus " suae praefinitionis, " quibus respexit, " hoc est, visum quem propter primi hominis inobedientiam averterat, ad nos reduxit in misericordia et beneplacito suo. Sapient. IV, 15 : Respectus ejus in electos illius. Respectio enim est reductio visus ad posterius.
" Auferre opprobrium meum, " scilicet opprobrium sterilitatis de qua supra dictum est, " inter homines : " quia apud Deum omni honore digna fuit, licet inter homines opprobrium sterilitatis per Dei dispensationem sustineret. Isa. liv, 4 : Opprobrii viduitatis tuae non recordaberis amplius. I Reg. II, 5 : Sterilis peperit plurimos. Quia in uno peperit omnes filios Dei, quia eum qui praecursor et dux est omnium bonorum.
Attende : Quaedam Glossae hic dicunt, quod introitus summi Sacerdotis in templum significat allegorice introitum Christi (qui est Sacerdos secundum ordinem Melchisedech ) in Mariam, quae est templum Dei specialiter sanctificata. Psal. xcii, 5 : Domum tuam, Domine, decet sanctitudo.
Aliae Glossae dicunt, quod introitus Sacerdotis in Sancta sanctorum pro populo, significat introitum Christi in caelum : et hanc allegoriam facit Apostolus, ad Hebr. IX, 24 : Non enim in manufacla sancta Jesus introivit, exemplaria verorum, sed in ipsum caelum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis. Exitus autem Sacerdotis de templo signat exitum nostri Sacerdotis de caelo : et ideo unus Sacerdos intravit et exivit: quia, sicut dicitur, ad Ephes. IV, 10 : Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes caelos, ut impleret omnia.
Alia autem dicit, quod Zacharias significat vetus sacerdotium, et Elisabeth legem per exercitium studii sacerdotum spiritualibus intellectibus fecundandam : sed sterilis remansit usque ad nativitatem Christi, quae juvenis fuerat sub Moyse, et adulta sub Prophetis : quia spirituales filios usque ad gratiam Christi non produxit : et ideo tempore gratiae Joannem concepit, qui gratia Dei interpretatur, et tunc sterilitatis ejus aufertur opprobrium : et tamen verecundatur, qui sub aliis sterilitati subjacuit. II ad Corinth. iii, 15 et 16 : Usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses, velamen positum est super cor eorum : cum autem conversus fuerit ad Dominum, auferetur velamen. Alia quae sunt in Glossis sunt manifesta cuilibet per se. " In mense autem sexto. "
Hic incipit Evangelista tangere de novi solis ortu, quem producit lucifer : de quo jam ante habitus est sermo .
Tangit autem circa conceptionem Salvatoris tria, videlicet annuntiationem, salutationem, et conceptionem.
Circa salutationem tangit tria : personas salutantes, personam salutatam, et tempus consonum salutationi.
De tempore dicit : " In mense autem sexto, " a conceptione Joannis : quia in martio, octavo Kalendas Aprilis. Cujus ratio litteralis est : quia Praecursor prius motibus vitae excipere debuit Regem venientem, et sic ante eum praecurrere. Sensibiles autem motus vitae non habet infans ante sextum mensem : in primis enim quatuor mensibus fortiter radicatur in matrice : in quinto autem residentibus aliquantulum motibus humorum, praeparatur ad sensum et ad motum : et in sexto mense dat motum sensibilem localem.
Sunt etiam praeter hanc rationem aliae tres rationes, quare in sexto mense : quarum prima est, ut tempori nostrae condemnationis tempus congrueret reparationis : secunda, ut creationi mundi consonaret ejusdem mundi in homine reparatio : tertia, ut tempori reflorilionis mundi Verbum incarnatum mundum reflorere faciens consonaret. Et quantum ad primam notandum, quod in Martio octavo Kalendas Aprilis factus est mundus : et in ipso cecidit Adam per peccatum post meridiem, ut dicitur, Genes. III, 8 et 9 : Cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem... Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei : Ubi es. Et, sicut dicitur, Jerem.XV, 9 : Occidit ei sol cum adhuc esset dies. Et iterum,
Jerem. VI, 4 : Vae nobis, quia declinavit dies, quia longiores factae sunt umbrae vesperi. Obscuritates enim super nos prolongatae sunt occidente sole justitiae. Apte ergo tunc etiam fit mundi reparatio. Hoc significatum est, I Machab. IV, 54 : Secundum tempus et secundum diem in qua contaminaverunt templum gentes, in ipsa renovatum est. Sic enim lignum in quo cecidimus tunc notavit, ut dicit Ambrosius, damna ligni ut solveret . Ita tempus tunc notavit, ut in ipso lapsum primi hominis repararet. Isa. xlix, 8 : In tempore placito exaudivi te, et in die salutis auxiliatus sum. tui. II ad Corinth. VI, 2 et 3 : Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Nemini dantes ullam offensionem, etc. Psal. cxvii, 24 : Haec est dies quam fecit Dominus, exsultemus, et laetemur in ea. Circa secundam autem rationem notandum quod dicit Augustinus, quod ideo Deus (cujus perfecta sunt opera) uvsenario dierum perfecit opus suum, quia senarius numerus perfectus et constans ex suis partibus totus, non monstruosam ultra totum generans superfluitatem, neque citra remanens generat imperfectionem. Ab inchoatione ergo nostrae salutis, quae in Joannis conceptione inchoata est, eadem ratione nostram perfecit salutem in senario mensium ille qui operatus est salutem in medio. Job, v, 19 : In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tanget te malum. Hoc significatum est, Joan. IV, 6, ubi dicitur, quod sexta hora sedit super fontem, unde nobis fluxerunt fluenta gratiarum. Luc. XIII, 14 : Sear dies sunt in quibus oportet operari: in his ergo venite, et curamini. Deuter. xxxii, 3 et 4 : Date magnificentiam Deo nostro. Dei perfecta sunt opera. Joan.
v, 17 : Pater meus usque modo operatur, et ego operor. Sic enim juxta prophetant Isaiam, lxvi, 23 : Erit mensis ex mense, et sabbatum ex sabbato, quando menses et dies operis creationis respondent operi redemptionis.
Circa tertiam rationem notandum,quod tunc sol ad aequalitatem diei et noctis ascendens facit florere terram nostram habitabilem, et ideo etiam congruum est, ut nostra salus et floruerit, et flos ortus sit, qui ascendit de radice Jesse . II Reg. XXIII, 5 : Cuncta salus mea, et omnis voluntas : nec est quidquam ex ea quod non germinet. Isa. lv, 10 et 11 : Quomodo descendit imber et nix de caelo, et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram, et infundit eam, et germinare eam facit, et dat semen, serenti, et panem comedenti : sic eri t verbum meum quod egredietur de ore meo : non revertetur ad me vacuum, sed faciet quaecumque volui, et prosperabitur in his ad quae misi illud. Tunc enim omnia elementa seminibus suis gestiunt se conformare flori, qui oritur in gloriosa Virgine.
Hoc est igitur quod dicit : " In mense sexto, " ut congruat et numerus, et tempus, et eventus : numerus in perfectione, tempus in salutis germinatione, et eventus in primi lapsus reparatione. Rorent igitur caeli desuper, et nubes pluant justum, et terra uteri beatae Virginis aperiatur, et germinet Salvatorem . Jerem. xxiii, 5 : Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo David germen justum, et regnabit rex, et sapiens erit. Istud est tempus, de quo dicitur, II Machab. I, 22 : Tempus affuit quo sol refulsit, qui prius erat in nubilo. Unum enim tempus lucidum claro sole refulget, quia tunc timentibus Deum ortus est sol justitiae, et sanitas in pennis ejus .