Sequitur modus vocationis, cum subdit :
Et sequitur festinata, et simplex, et perfecta obedientia :
Dicit igitur primo duo : tempus, et factum.
Dicit igitur : Potestis bibere, etc. ?
Dicit igitur : Pilatus autem, ambitiosus nolens amittere principatum,
Dicit Igitur :
" Venite. "
Relinquendo vestra et vestros. Daniel. III, 41 : Nunc sequimur te in toto corde, ei timemus te. Jerem, li, 50 : Qui fugi-stis gladium, venite, nolite stare. Matth. XI28 : Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, etc.
" Post me. "
Neque ad dexteram neque ad sinistram declinando. I Petr. II, 21 : Sequamini vestigia ejus. Hoc enim perfectum est : et In hoc sequuntur idoneitatem, ut sint vicarii in potestate, si sint successores et suscitatores vitoe Christi.
" Faciam vos fieri piscatores hominum. "
Ecce ad quid vocantur. Homines enim submersi in concupiscentiis mundi, capiuntur et trahuntur ad littus stabilitatis sagena praedicationis. Habacuc, i, 14 : Facies homines quasi pisces maris. Matth. XIII, 47 : Simile est regnum coelorum sagenoe missoe in mare, et ex omni genere piscium congreganti.
" Et protinus. "
Hic tangitur obedientia velox, et simplex, et perfecta : velox, in hoc quod dicit : " Protinus : " simplex, in hoc quod dicit : " Relictis retibus : " perfecta, in hoc quod dicit : " Secuti sunt eum, "
De primo, Proverb. XXII, 29 : Vidisti virum velocem, in opere suo ? coram regibus stabit. Sed contra, I Petr. IV, 12 : Nolite peregrinari in fervore, qui ad tentationem vobis fit. Respondeo quod non peregrinabantur in fervore, cum jam ante habuerint notitiam et experientiam per alias vocationes, sicut paulo ante diximus.
" Relictis retibus. "
Ut sine impedimento sequerentur. Non enim camelus transit per foramen acus, nisi deposito gibbo. Et licet census hic relictus parvus sit, tamen affe- ctus attendendus est qui major est in paupere quam in divite : eo quod pluribus indigens plura concupiscit : unde, Math. XIX, 27, et Luc. xviii, 28 : Ecce nos reliquimus omnia. Matth. XXIV, 18 et 17 : Qui est in agro, non revertatur tollere aliquid de domo sua.
" Secuti sunt eum. "
Hoc est perfectum, ut dicit Hieronymus, et quod fecit eos veros discipulos Christi. Job, xxiii, 11 : Vestigia ejus secutus est pes meus. Ad Philip. III, 12: Sequor autem, si quomodo comprehendam in quo et comprehensus sum.
" Et progressus inde pusillum, vidit Jacobum Zebedaei et Joannem fratrem ejus, et ipsos componentes retia in navi :
Et statim vocavit illos. Et relicto patre suo Zebedaeo in navi curo mercenariis, secuti sunt eum. "
Tangit hic vocationem secundam quae est in partem sollicitudinis vocatorum. Et tangit quatuor, modum videlicet vocantis in vocando, actum vocatorum, et vocationem, et vocatorum obedientiam.
Modum vocantis sicut prius tangit in electione, et in eligendorum visione, et visorum nomine et genere.
Dicit ergo :
" Et progressus inde pusillum, "
Dimissis inutilibus ad officium gratiae. Cantic. iii, 4 : Paululum cum pertransissent eos, inveni quem diligit anima mea.
"Vidit, "
Oculis beneplaciti. Genes. XVI,.13 :
Tu Deus qui vidisti me. Et, ibidem, xliv, 21 : Ponam oculos meos super illum.
" Jacobum Zebedaei. "
Luctatorem contra vitia : Filium fugitivi qui fugit mundum : talis enim eligi debet. Malach. I, 2 : Dilexi Jacob, Zachar. ii, 6 : 0, o fugite de terra Aquilonis.
" Et Joannem fratrem ejus. "
In quo est gratia charitatis et scientiae : haec enim exiguntur in eligendis, I ad Corinth. xv, 10 : Gratia Dei sum id quod sum : et gratia ejus in me vacua non fuit. Eccli. xx, 21 : Homo acharis quasi fabula vana : AdminBookmark est sine gra- tia : tales igitur vocandi sunt Episcopi.
Determinat autem et opus istorum, cum dicit :
" Et ipsos in navi, "
Negotiationis, " Componentes, " post piscationem, " retia sua, " tendiculas lucrorum suorum. Proverb. XXXI, 14 : Facta est quasi navis institoris, de longe portans panem situm : hi sunt enim de quibus dicitur, Deuter. XXXIII, 19 : Qui inundationem maris quasi lac sugent : propter lucrum thesauros occultissimos venantes arenarum.
Subjungit autem vocationem istorum, subdens :
" Et statim vocavit illos, "
Sciens idoneos fore ministros. Actuum, IX, 15 : Vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus, et regibus, et filiis Israel,