LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
De proprietatibus ejus quod necesse est esse.
Quod autem sic est necesse esse, duodecim habet proprietates consideratione dignissimas . Quarum prima est, quod ipsum nullo modo potest esse nec virtus corporea, nec virtus corporis. Accidentis enim esse ex subjecto pendet, et propter hoc in diffinitione ejus subjectum ponitur, eo quod causa diffinitiva accidentis est subjectum, et loco differentiae constitutivae ponitur in diffinitione ejus, sicut in VII philosophiae primae probatum est. Virtus autem corporea modum habet accidentis : in majori enim corpore major est, in minori minor est, dummodo illud corpus sit proprium ejus subjectum, sicut patet in calido et frigido, et in omnibus aliis qualitatibus quae passiones vel passibiles qualitates vocantur. Virtus autem corporis est, quae innititur compositioni corporis, ut visus, auditus, et gene- raliter omnis sensus : talium enim virtutum quaelibet est in quadam corporis harmonia, cui innititur, et destructa destruitur. Probatum autem est quod primum quod necesse est esse, nulli innititur. Sequitur ergo quod nec accidens sit, nec virtus corporea, nec virtus in corpore.
Secunda proprietas est, quod id quod necesse est esse, non est corpus : et hoc duobus modis probatur. Uno quidem, quia omne corpus divisibile est in partes suae quantitatis : omne autem divisibile in partes quantitatis, habet ante se partes vel re vel intellectu. Alio vero modo, quia omne corpus compositum est ex forma et hyle, quibus positis non esse, non erit corpus, et quibus nititur inesse : primum autem nulli innititur : sequitur ergo primum quod est necesse esse, corpus non esse : et sequitur illud quod a multis dicitur, et in fine octavi Physicorum continetur, quod ipsum est impartibile et indivisibile, nullam habens magnitudinem penitus.
Tertia proprietas est, quod primum quod est necesse esse, nec est forma, nec materia, eo modo quo dicimus formam esse partem compositi. Forma enim non habet esse in effectu, nisi per hoc quod est in materia fundata : et sic ad hoc quod in effectu sit, innititur materiae tamquam fundamento. Similiter materia in actu non est nisi per formam, et sic dependet a forma secundum id quod est actu : dependet ergo materia ad formam, et forma ad materiam : habitum autem est quod primum non habet dependentiam ad aliquem : ergo primum nec forma est, nec materia.
Quarta proprietas est, quod primum quod est necesse esse, idem habet esse quod ipsum est. Si enim non haberet idem, sequeretur quod esse suum pen-
deret ad aliud a quo esset secundum causam. Jam enim probatum est quod esse de quo quaeritur per an est, causam habet : aliter enim non esset verum, ut dicitur in principio secundi Posteriorum, quod quaetiones sunt aequales numero his quae vere scimus : vere enim scimus quod per causam scimus. Si ergo quaeratur an est, oportet quod per causam esse ista quaestio terminetur. Primum autem non habet causam. De esse ergo sui quaeri non potest. Oportet ergo quod esse suum sit illud quod est, aut causetur ab eo quod est, aut causetur a seipso : numquam autem causatur esse ab eo quod est, quia secundum hoc id quod est, esset sibi causa in esse : non autem est causans nisi habeat actum illum qui est esse : et cum est universaliter causans, sequitur ipsum esse in actu illo : sequitur ergo quod id quod habet esse, causa sit sibi in esse, quod omnino impossibile est.
Praeterea in quo causatum est esse, sequitur quod illi aliquo modo accidit esse : et illud quod substantialiter habet esse, hoc esse non est accidens sibi: sequetur ergo quod illud quod est, secundum idem haberet accidens sibi et substantiale sibi, quod est impossibile. Si vero dicatur quod esse sibiipsi causa est in esse, sequitur quod idem est causa et causatum, quod non capit intellectus. Relinquitur ergo quod in primo quod est necesse esse, idem sit esse et quod est.
Quinta proprietas est, quod primum quod est necesse esse, non pendeat ex alio quod sit causa ejus secundum unum modum, et causatum ab ipso secundum alium modum : sicut si dicam : a causatur a B, et e converso quod b causatur ab a. Ex hoc enim sequeretur quod ipsum esset prius priore se et posterius posteriore se. In quantum enim pendet ex alio, posterius est eo : in quantum vero aliud pendet ex eo, prius est ipso. Ergo prius esset priore se, et posterius posteriore se. Ex quo sequitur illud. quod a multis dicitur, quod omnia indigent primo, et ipsum nullo indiget.
Sexta proprietas est, quod primum quod necesse est esse, non pendet ex alio per illum modum quo illud pendet ex ipso : multa enim pendent ex primo per relationem ad ipsum : ipsum autem a nullo dependet. Et hujus causa est, quia relatio causatur ab aliquo genere motus in eo in quo est. Secunda autem causata per ipsum exitum in esse substantiale vel accidentale, quid mutationis passa sunt : et sic relatio realis radicari potest in ipsis. Primum autem nihil mutationis pati potest. Sequitur ergo nullam relationem realiter radicari in ipso. Ex quo ulterius sequitur, quod destructis omnibus secundis, nihil penitus destruitur in ipso : et deductis in esse omnibus secundis, nihil penitus fit vel generatur in ipso.
Septima proprietas est, quod impossibile est duo esse vel plura, quorum utrumque sit necesse esse. Hoc autem sic probatur : quia si duo sunt, vel plura : aut sunt omnino similia, aut indifferentia, aut differentiam ab invicem habentia. Si detur quod omnino sint similia, cum differentia vel divisio sit causa numeri, sequitur quod inter ea nullus sit numerus : et sic sequitur non esse duo vel plura. Si vero detur quod differentia sint, duo sequentur inconvenientia. Quorum unum est, quod unum sit universale duorum vel plurium : et per ipsas differentias quibus dividuntur, contrahitur : universale vero non fit particulare, nisi vel per differentiam, vel per accidens proprium : per differentiam quidem, sicut genus in specie acceptam : per accidens proprium, sicut species in individuo considerata. Id ergo quod est necesse esse, si in duobus est vel pluribus, altero istorum modorum necesse est ut contrahatur ad esse. Ergo et secundum esse pendet, quod in ante habitis negatum est. Secundum inconveniens est, quod licet differentia non conferat generi hoc quod ipsum est, sicut rationale non confert animali hoc quod ipsum animal est:
tamen confert ei esse in specie, sicut et accidens proprium non confert speciei hoc quod ipsa est, tamen confert ei esse in individuo. In omnibus ergo in quibus est multiplicatio per differentiam vel accidens proprium, oportet quod aliud sit esse, et quod ipsum est. Jam autem probatum est quod in primo quod necesse et esse, nihil differunt esse et quod ipsum est : impossibile est ergo ibi esse numerum per differentiam vel accidens proprium.
Octava proprietas est, quod nihil potest designari per praedicationem, quod aliquo modo sit additum per esse ejus : sed quidquid est cum ipso, est idem ipsi Detur enim quod aliquo modo designetur quod non sit ipsum, aut hoc est causatum in ipso, auta seipso, aut ab alio : sicut si dicatur sapiens, aut bonus, sapientia vel bonitas si differunt ab eo quod est, aut est causata ab ipso, aut ab alio. Si a seipso, tunc idem erit agens et patiens : nihil autem est agens et patiens nisi compositum, ut secundum aliud sui sit agens, et secundum aliud sui sit patiens : habitum autem est quod ipsum nullo modo est compositum, et quod in ipso nullus est numerus : ergo hoc modo non potest designari per aliud diversum a se. Si autem causatur ab alio, sequeretur quod necesse esse secundum aliud penderet ex alio, quod iterum in ante habitis improbatum est.
Nona proprietas est, quod ipsum penitus est impermutabile, et immobile, nulli vicissitudini subjectum : quod sic probatur. Si enim permutatur, aut hoc est secundum ubi, aut secundum formam. Secundum ubi non potest esse : quia nihil mutatur secundum ubi, corpus. Similiter secundum formam est impossibile : mutatio enim secundum formam, non est nisi formae post formam : et per illam formam potest desiguri id quod mutatum sit, cum sit a se diversa. Probatum autem est, quod primum non est designabile per aliud diversum a se. Impossibile est ergo, quod
secundum aliud permutetur, vel quod aliud posset sibi inesse vel inferri, quod jam ante non fuit.
Decima proprietas est, quod a primo quod est necesse esse, immediate non potest esse nisi unum : et in hoc quidem jam omnes consenserunt Peripatetici, licet hoc quidem non intelligentes Theologi negaverunt. Idem enim eodem modo se habens, non est natum facere nisi unum et idem. Habitum autem est, quod primum est unum et idem, et eodem modo se habens, eo quod est impermutabile. Necesse est ergo, quod immediate non sit ab ipso nisi unum et idem. Nec hoc est contra Theologos : quia Dionysius dicit quod ea quae sunt, per distantiam ab ipso accipiunt differentiam : relata autem ad ipsum et in ipsum, unum sunt et idem. Similiter Peripateticus concedit, quod a primo per primum et immediate quod aliquo modo distat ab ipso, tota producitur rerum universitas, sicut inferius ostendetur.
Undecima proprietas est, quod sicut necesse esse non dicitur accidens, nec secundum accidens : ita nec dicitur substantia, nec secundum substantiam, hoc est, secundum rationem earum substantiarum quae sunt in genere substantiarum. Cujus probatio est, quia omnis substantia quae est in genere substantiae, aliud est esse et aliud quod ipsa est : omnis enim talis substantia composita est, et est genus generalissimum, vel genus, vel species, vel individuum : licet autem genus generalissimum sit quod extra se non habet genus, nec differetiam contrahentem, tamen intra se habet illud quod ipsum est, et illud quo est esse ipsius, sicut patet in resolutione ejus, cum dicitur, substantia est ens non existens in subjecto. Ens enim est illud quod ipsum est : ab eo autem quod est non existere in subjecto, esse substantiae est, si non existere in subjecto accipiatur per oppositum ad illud quod est existere in subjecto prout convenit accidenti. Accidens enim existit in subjecto ita quod existere in subjecto sit causa essendi : et aliter esse non haberet nisi in subjecto existeret : propter quod non est in subjeto sicut quaedam pars essentialis sibi, et impossibile est esse sine eo in quo est : propter quod et ante diximus, quod subjectum ponitur in diffinitione accidentis : et licet genus substantiae sit in specie et species in individuo, individuum autem maxime et principaliter subsistit : tamen nec species est causa generi quod sit id quod est, nec individuum causa est speciei et generi : ergo uniuscujusque eorum est aliud esse et aliud quod est. Jam autem probatum est, quod in primo quod est necesse esse, idem est esse et quod est : ergo nec est in genere, nec in specie, nec in individuo praedicamenti substantiae, nec reduci potest ad genus, sicut ad principium, quia nec hyle est, nec forma, sicut jam probatum est : nullo igitur modo est in genere. Et ex hoc sequitur ultimum, quod ipsum non sit diffinibile. Omnis enim diffinitio ex genere et differentia est, vel ex actu et potentia. Et ex hoc ulterius sequitur, quod ipsum sit simplicissimum, nihil habens admixtum, praeter id quod ipsum est.
Si autem aliquis objiciat, quod primum est ens non in subjecto existens : ens autem non in subjecto, substantia est : ergo primum est in genere substantiae. Dicimus, quod non in subjecto esse dicitur aequivoce de primo et de aliis. Primum enim dicitur non esse in subjecto : quia non in subjecto est sicut quaedam pars quidditatis alicujus : nec in subjecto est ut accidens : substantia autem quae est in genere, licet non dicatur in subjecto esse ut accidens est in subjecto, tamen nihil prohibet eam esse in subjecto ut pars quidditatis alicujus in subjecto : patet ergo, quod per hoc quod primum non est ens in subjecto, non probatur ipsum esse in genere substantiae.
Duodecima proprietas est, quod cum primum non sit ab alio, tamen necesse est omnia alia esse ab ipso. Cujus pro-
batio est, quia jam probatum est, quod id quod necesse est esse, non est nisi unum : omnia ergo alia necesse est esse ab alio : et hoc non potest esse nisi uno modorum, aut ita scilicet quod unum sit ab alio usque in infinitum, aut pervenitur ad unum quod est causa tantum et non est causatum ab alio, aut quod unum sit ab alio et proveniatur ad unum quod causatur ab uno causatorum suorum, vel perveniatur ad id quod.necesse est esse. Quod autem in infinitum vadat, jam improbatum est. Si vero stat in uno quod non est causatum ab alio, et id unum sit aliud ab eo quod est necesse, sequitur quod duo vel plura necesse est esse : quod iterum improbatum est : illud enim unum in quo stat, nullam habet dependentiam ad aliud esse : et quod non habet dependentiam ad aliud esse, secundum hoc est necesse esse : et sic sequitur quod dictum est, quod duo vel plura sunt ea quae necesse est esse. Si autem dicatur quod est causatum ab uno causatorum suorum, tunc sequitur quod idem est prius priore : quod jam improbatum est.
Ex omnibus his relinquitur, quod omnia quae sunt in universitate mundi, sunt ab eo quod est necesse esse, et quod ipsum nullo modo sit vel possit esse ab alio, et quod omnia alia, eo quod in unoquoque eorum aliud sit esse et illud quod est, necesse est esse ab alio : et quod ipsum est fons et origo omnium quae sunt. Cujus exemplum est, quale potest inveniri (perfectum enim exemplum illius non potest inveniri, sicut si dicamus, quod sol non est nisi lux, et quod lux est sibi esse et quod est : tunc enim omnia lucentia et illuminata et colorata sunt per hoc quod sol emittit lumen suum in ea : et si non emittat ipsum vel contineat, nihil erit coloratum vel color : vel illustratum vellucens,ita quod primum quod est necesse esse, fundamentale erit ad omnia : et si ipsum contineat emanationem esse, nihil erit ens vel esse in tota existentium universitate.