LIBER DE PASSIONIBUS AERIS, SIVE DE VAPORUM IMPRESSIONIBUS.

 1. De materia passionum aeris.

 2. De quatuor locis generationis impressionum.

 3. De causa efficiente vaporum,

 4. De calore.

 5. De frigore.

 6. De his quae generantur ex vapore sicco.

 7. De his quae generantur ex vapore humido.

 8. Quod inspissare vaporem seu nubem, et in aquam redigere sit per frigus, et disgregare per calidum, congelare vero per idem frigus invalescens atque

 9. De grandine.

 10. De nive et ejus signis.

 11. De granulis cadentibus in Martio vel Aprili.

 12. De pluvia.

 13. De rore.

 14. De pruina.

 15. De quodam inflammabili attrahente quod subito et tempestuose descendit, et quandoque suaviter.

 16. De ventis, et primo de materiali causa ipsorum.

 17. De causis impressionum compositi vaporis.

 18. De tonitruo et materia ejus, et de signo et loco ejus.

 19. De terraemotu, et de ejus causa materiali et efficiente, et de loco ejus.

 20. De turbine qui eradicat arbores, levat pulverem, et facit girgillum.

 21. De iride et unde causatur?

 22. De circulis solis et aliarum stellarum apparentibus circumquaque unde causantur ?

 23. Quare sol plus minusve rubet ?

 24. De cometis, id est, stellis quae videntur habere comas.

 25. De coloribus nubium, unde causantur, et primo de colore albo.

 26. De Galaxia.

12. De pluvia.

Vapor item aqueus ut frequenter non est rarus subtilis et calidus, sed potius humidus grossus fumosus : et ideo ille alte non ascendit ad regionem magni frigoris, sed remanet in inferiori, cujus frigus sufficit conversioni, sed non congelationi, nisi per accidens : et ideo talis vapor redditur aqua pluens.

a. Quare guttae pluviae cadunt quandoque glaciaiae ?

DICO autem per accidens, quia ex frigore accidentali existente in aere ipsae guttae pluviae antequam veniant ad. terram, congelantur, et cadunt glacies.

b. De guttis quae splendent in aestate cadentes.

In aestate vero quia (cum calor fortior est, impetuose elevat vaporem spissum) non conglutinat : quia divisus in partes grossas elevatur parum, si partes frigidae inventae in aere dividuntur, stant ibi cum nube aliqua habente aliquid frigoris, et alibi aliud. Et ideo frigus illud sic fugiens tangit partes grossi vaporis stantis in aere, et subito convertit eas : et inde guttae magnae cadentes in aestate sine vento videntur per solis lumen transire sicut parvae candelae, et sunt calidae multum humectantes.

c. De signis hujusmodi.

Quod autem haec sit generatio pluviae et guttarum, signum est : quia in aquis pluvialibus, eo quod calidum evaporativum non est ab eis remotum in toto, manet vis constipativa ventris : aqua enim pluvialis constipat ventrem et valet dissintericis.