Liber de sacramento Eucharistiae.
DISTINCTIO III. QUOMODO HOC SACRAMENTUM SIT IN GENERE
De affectu donantis in charitate et intimo amore.
Attenditur autem in donante etiam affectus in quo dat, ut scilicet ex intimo amore det dulciter affectus in donando. Hoc enim patet ex hoc quod dixit, Luc. xxii, 15, cum donaret corpus suum in communionem discipulorum : Desiderio, inquit desideravi hoc pascha manducare vobiscum, antequam patiar. Desiderio enim desiderabat, qui ex intimo affectu se suis communicabat, et gaudens mor-
tem sustinebat, qui non moriens a suis recedebat, sed in dono quod dederat in optima communione suorum, remanebat. Unde etiam et sui ad ipsum in hac communicatione magno ineffabiliter affectu sunt affecti, ita ut, Job, XXXI, 31, sub juramento dicat : Si non dixerunt viri tabernaculi mei :Quis det de carni- bus ejus, ut saturemur ? Hoc enim verbum Joannes Chrysostomus tractans super Joannem, xiii, dicit, quod viri tabernaculi, Christi Apostoli fuerunt et discipuli, qui ex intimo affectu suspirantes in desiderio animae dixerunt : De carnibus ejus in communionis sacramento, quis det ut saturemur ? ita quod ulterius non esuriamus. Plenam enim refectionem fert cibus iste, si quis ipsum Spiritualiter degustet, et plenum charitatis affectum. Unde Chrysostomus ibidem dicit in originali super Joannem, I : " Ut leones ignem spirantes, ita a mensa sece- dimus illa. " Ipse enim est, qui per dilectum suum discipulum dixit, I Canonica Joannis, III. 17 : Qui viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo ? Quasi diceret: Nullo modo est charitas in eo. Unde Christus omnes suos fratres videns necessitate famis deficere, non clausit ab eis viscera, sed in visceribus charitalivi affectus corpus et sanguinem, et viscera, spiritum et animam et deitatem nohis communicavit: fecit enim quod in spiritu Tobiam docuerat, Tob. IV, 9 : Si multum tibi fuerit, abundanter tribue. Et hoc quod ipse dives in misericordia et copiosus habuit, totum nobis dedit in communionem, paternae liberalitatis se probans haeredem, de quo dicitur, Jacobi, I, 5: Dat omnibus affluenter, et non improperat.
Sic ergo magnificus et hilaris et affectuosus Dominus in dono fuit.