XXXVIII. PSALTERIA WESSOFONTANA.
I. DE SANCTISSIMA TRINITATE PSALTERIUM TRIPLEX.
II. DE CHRISTO DOMINO PSALTERIUM TRIPLEX.
III. DE CHRISTO DOMINO PSALTERIUM TRIPLEX.
Parerga. Super Beati immaculati.
IV. DE BEATA MARIA PSALTERIUM TRIPLEX.
V. DE BEATA MARIA PSALTERIUM TRIPLEX.
XIII. Psalterium Tituli praeconiorum.
51. O diva essentia,
Summe singularis,
Quae omnipotentia
Iuste gloriaris,
Nobis ex clementia
Dona largiaris,
Pravorum malitia
Quae exacerbans.
52. Lux de luce prodiens
In aeternitate,
Creata circuiens
Tua claritate,
Esto me erudiens
Tua pietate,
Ne factus insipiens
Culpis cadam a te.
53. Nomen admirabile,
Nomen summi boni,
Quod nec est effabile
Nec potest exponi,
Attamen amabile
Meae rationi
Atque venerabile
Omni nationi.
54. Summa dominatio
Maiestatis trinae,
Quae semper initio
Cares atque fine,
Salva patrocinio
Caeli nos reginae
Ab aeterno crucio
Stygis officinae.
55. Vita nobilissima
Omnium vitarum
Manu potentissima
A te creatarum,
Me vel stilla minima
Pota gratiarum,
Quem crepido pessima
Deprimit culparum.
5G. Vita, cuius omnibus
Praesidet maiestas,
Vivere viventibus
Quae clementer praestas,
Tua diris hostibus
Resistat potestas,
Quibus nostris mentibus
Oritur tempestas.
57. Trinitas substantium
Substantificatrix,
Mentium debilium
Et refocillatrix,
Nostrorum et cordium
Sis illuminatrix,
Quae caecat per odium
Infernalis natrix.
58. Virtus virtutifica
Virtusque divina,
Qua caeli mirifica
Gaudet officina,
Precor, me fortifica
Servans a ruina,
Ne me premat bostica
Fraus vel Sataniua.
59. O magnificentia
Sanctae Trinitatis,
Creans exsistentia
Universitatis,
Corda paenitentia
Suis a peccatis
Consolare gratia
Tuae pietatis.
60. Rex regum et Dominus
Tu es dominorum,
Dictus nihilominus
Et Deus deorum,
Hymnum tibi promimus,
O sancte sanctorum,
Ut nos iungas coetibus
Per te beandorum.
61. O pater cunctipotens,
Omnium creator,
O tu Iesu oriens,
Hominum salvator,
Amor ab his prodiens,
Pie consolator,
Me tibi subiciens
Prosterno peccator.
62. O summa divinitas
In personis trina,
Sed tamen simplicitas
Permanet divina,
Sit amicabilitas
In me columbina,
Per te ne dolositas
Me fallat vulpina.
63. Vera pax, quam omnia
Appetunt creata
Simul habitantia
Sive disgregata,
Corda discordantia
Facito paccata
Et nobis contraria
Per te sint ablata.
64. O fontana claritas
Almae trinitatis,
A qua fluit bonitas
Universitatis,
Nos abunde repleas
Gratiarum aquis,
Quos indurat siccitas
Magnae pravitatis.
65. Ens desiderabile
A tibi devotis,
Sed inattingibile
A fide remotis,
Nobis venerabile
Nisibus ex totis
Atque praedicabile
Gentibus ignotis.
66. Luminis essentia,
Trinitas beata,
Qua lucent lucentia
Ex vi per te data,
A nobis nocentia
Aufer et peccata,
Uti conscientia
Fiat serenata.
67. O sancte paraclite,
Nam es consolator
Te quaerentis debite
Veluti peccator,
Mentis meae perditae
Esto restaurator,
Replens hanc charismate
Pius ut amator.
68. O indissolubilis
Amor deitatis
Et desiderabilis
Omnibus creatis,
Solve nos a vinculis
Mentis et peccatis
Dirigeque regulis
Tuae veritatis.
69. O beata Trinitas,
Vigor omnis esse,
Cuius gliscit pietas
Omnibus prodesse,
Nos trahit mortalitas
Ad mori necesse,
Tua tunc benignitas
Dignetur adesse.
70. Deus virtus, omnibus
Largiens virtutem,
Perdidi sceleribus
Meam iuventutem,
Per te festinantius
Vitia refutem,
Nam attingam citius
Tristem senectutem.
71. Deus potens artifex
Omnis monarchiae,
Qui laudaris velut rex
Cultu symphoniae,
Te precatur noster grex
Voto mentis piae,
Ne damnetur velut faex
In extremo die.
72. O communicabile
Bonum omnis rei,
Esse figurabile
Largiendo ei,
Antrum despicabile,
Quaeso, cordis mei
Tibi habitabile
Fac, o virtus Dei.
73. Amor divinissime,
Amor devotorum,
Te laudantum intime
Devotariorum,
Tu clementer supprime
Poenas defunctorum,
Et solutos imprime
Coetui sanctorum.
74. Iesu supersapiens
Patrisque sophia,
Quem flatu concipiens
Genuit Maria,
Te ipso reficiens
Esto me in via,
Qui sum iam deficiens
Mentis dyscrasia.
75. O primum principium
Temporis et aevi,
Quod per hoc servitium
Colere decrevi,
In quo per solacium
Mente requievi
Et hostis obsequium
Declinavi saevi.
76. Ens desiderabile
Cordi te quaerenti
Et superamabile
Amorosae menti,
Multum admirabile
Te inspicienti,
Superdelectabile
In te quiescenti.
77. Sacra ignorantia
Sempiterni Dei,
Vere es prasentia
Intellectus mei,
Quem non abundantia
Cuiuscunque rei
Satiat, sed gratia
Tuae faciei.
78. Deus, existentium
Omnium origo,
En, me multa scelerum
Inquinat uligo,
Unde paenitentium
More me adfligo
Tuumque vestigium
Fletu mentis rigo.
79. O Iesu, rex gloriae,
Domine virtutum,
Purgans mundum varie
Peccatis pollutum,
Dono me scientiae
Facito imbutum,
Uti mentis acie
Declinem versutum.
80. O Deum mirabilem,
Deum venerandum,
Dantem se esibilem
Sive manducandum,
Mentem meam fragilem
Flecto ad laudandum
Hunc, qui se tam facilem
Praestat ad amandum.
81. Virtus inflexibilis
Quaquam potestate
A te ingressibilis
Stans aeternitate,
Tamen attingibilis
Amabili fate,
Sed et legum regulis
Ac humilitate.
82. Bonum indicibile
Linguis et scribenti,
Tamen diligibile
Summe piae menti,
Mihi appetibile
Affectu ferventi
Semperque laudabile
Cura diligenti.
83. Maiestas plenaria
Summae bonitatis,
Electorum gloria
In praedestinatis,
Fantes laudatoria
In his praedicatis
Perducas ad gaudia
Caeli cum beatis.
84. Iesu, existentium
Causa tu formalis,
In obscuris stantium
Lux interminalis,
Quem fovebat gremium
Matris virginalis,
Cuius patrocinium
Solvat nos a malis.
85. O beata trinitas,
Veritas et vita,
Cuius amabilitas
Exstat infinita,
Mea animositas
Culpis irretita
Ducatur ad semitas
Lege bipartita.
86. O incommutabile
Rerum fundamentum,
His inviolabile
Praestans fundamentum,
Iustis immutabile
Legis testamentum
Et interminabile
Iniustis tormentum.
87. O vita, fecunditas
Omnium vitarum,
Qua et immortalitas
Fluit animarum,
Per te nobis puritas
Conscientiarum
Detur atque foeditas
Mundetur culparum.
88. Iesu, praeamabilis
Patris genitura
Eiusque mirabilis
Splendor et figura,
A tuis nunc famulis
Aufer nocitura,
Quae bostis damnabilis
Infert summa cura.
89. Iesu, splendor gloriae,
Splendor paternalis,
Quo mundantur scoriae
Noxae mundialis,
Cum solvar a scabie
Vinculi carnalis,
Tuta me a rabie
Hostis infernalis.
90. Nomen Tetragrammaton,
Nomen summi Dei,
Nec non bomousion,
Robur meae spei,
Tuere me de Sion
Dignum poenis rei
Et prece theotocon
Miserere mei.
91. O pulchrum mirificum
Omnium pulchrorum,
Decus dans vifificum
Naturae eorum,
Auferas horrificum
Ducem tartarorum
Impetumque hosticum
Servorum tuorum,
92. O virtus mirifica
Induta decorem,
Quam hac laude metrica
Laudo redemptorem,
In me recalifica
Exstinctum amorem
Et culpae mortifica
Penitus vigorem.
93. Fons intellegentias,
Bonitas divina,
Qua gaudent essentiae
Caeli officina,
Nostrae ignorantiae
Pellas asinina,
Culpam iniustitiae
Cum fraude vulpina.
94. Conditor omnipotens
Appellatione,
Cuncta fovens, nutriens
Gubernatione,
Tua me erudiens
Sis instructione,
Qui erro insipiens
Obcaecatione.
95. O superamabilis
Dei pulchritudo,
Quam inenarrabilis
Decet sanctitudo,
Tua nobis famulis
Praestet lenitudo,
Locari cum angelis
Caelico in sudo.
96. Summe diligibilis
Es, o summe Deus,
Quem insatiabilis
Cupit amor meus,
En, me culpae maculis
Vexat Iebusaeus,
Hinc me ut damnabilis
Prosterno et reus.
97. O summa paternitas
Cunctis praedicanda,
O prolis nativitas
Nobis adoranda,
O sancti proprietas
Spiritus amanda,
Aufer poenas debitas
Pro culpa nefanda.
98. Summa Dei bonitas,
A qua omne bonum,
Praebens tuis gratias
Consolationum,
Tuum mea pravitas
Flectit ante tbronum,
Uti a me abigas
Ensem ultionum.
99. O inenarrabilis
Institutor vitae,
A cunctis amabilis
Exstans infinite,
Nos tibi in singulis
Fac servire rite,
Ut finitis saeculis
Dicas: Mecum ite.
100. Misericordissime
Pater, Logos, Flamen,
Te per flagrans intime
Deprecor conamen,
Ut pellas mitissime
Praesens tribulamen,
Quo nos iniquissime
Hostes vexant. Amen.