CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(i)Tertio principaliter, etc. Arguit Doctor contra opinionem Philosophorum, probando quod via naturali non possumus acquirere cognitionem ultimi finis, maxime necessariam agentibus propter illum finem.
Hic adverte, quod Doctor non intendit probare per hanc rationem tertiam, quod naturaliter non possumus cognoscere primam substantiam in se, et sub ratione propria et sub proprietatibus sibi tantum competentibus, quia etiam hoc negat de ipso Angelo, ut patet q. 14. Quolib. Hoc etiam patet per illud quod dicit ibi : Contra tres rationes simul, etc. sed intendit probare, quod via naturali non possumus concludere, quod prima substantia sit ultimus finis noster, sub illis proprietatibus , quae sibi tantum conveniunt, cum omnino ignoremus illas, ut puta quod beatificat ut in tribus personis, vel quod beatificat tantum contingenter. Si enim naturaliter concludimus hoc, etiam naturaliter possumus concludere , primam substantiam esse unam in tribus , vel agere mere contingenter, licet non possimus naturaliter illam cognoscere in se, et hoc est quod Doctor intendit in ista tertia ratione. Si enim Deus, ut in tribus tantum beatificat, oportet prius scire quod prima substantia sit trina et una, licet hoc in se non cognoscatur ; et secundo quod ut sic, sit objectum conveniens creaturae rationali ut hujusmodi. Et sic primo adducitur prima ratio ibi : Cognitio substantiarum separatarum est nobilissima, etc.
Ut ista ratio clarius intelligatur, praesuppono primo, quod ultimus finis hominis est beatificativus sub ratione nobilissima. Cognitio enim nobilissima debet esse de nobilissimo objecto sub ratione nobilissima. Patet, quia ponimus cognitionem substantiarum separatarum esse nobilissimam, quia circa nobilissimum genus, ut patet 6. Met. t. c. 2. Honorabilissimam , inquit, scientiam oportet circa honorabilissimum genus esse. Haec ille. Ergo erit de prima substantia principaliter sub ratione nobilissima, quod est ipsam cognoscere , non praecise in conceptibus communibus nobis et sensibilibus, sed proprietatibus, quae tantum ei conveniunt, et praecipue ipsam cognoscere sub ratione propria, ut patebit infra, quaest. 3.
Secundo praesuppono, quod voluntas hominis si recte vult beatificari, debet velle illum finem sub illa ratione, qua vere est beatificativus. Sed non potest ipsum velle sub tali ratione, nisi ut sic praecognoscatur et praeostendatur sibi ab intellectu; sed intellectus pro statu isto, non potest cognoscere ultimum finem sub ratione nobilissima ; ergo ad hoc, ut voluntas possit agere propter illum, est. ei necessaria cognitio talis finis. Et quod non possit haberi via naturali, patet probatio in littera Doctoris duplici via. Prima, quia si propria substantiae separatae, via naturali possent cognosci, praecipue talis cognitio tradita esset in Metaphysica. Sed hoc non, ut claret ex littera Doctoris,: quia hujusmodi propria non includuntur virtualiter in primo subjecto Metaphysicae, ut patebit infra, quaest, praesenti tractat enim de omnibus in communi, non in particulari.
Sed hic occurrit dubium, quia Doctor vult quod subjectum Metaphysicae sit ens inquantum ens, ut patebit infra, d. 3. q. 2. et in sua Metaphysica. Tunc arguo sic : Perfectus Metaphysicus perfecte cognoscit subjectum Metaphysicae ; ergo perfecte cognoscit ens inquantum ens. Probatur consequentia, quia per Doctorem ubi supra : Quod est subjectum adaequatum Metaphysicae, est objectum adaequatum intellectus. Tunc ultra, si naturaliter potest cognoscere ens inquantum ens ; ergo naturaliter potest cognoscere quodlibet contentum, ut supra deduxi.
Respondeo quod eo modo quo quis est perfectus Metaphysicus, eo modo cognoscit subjectum Metaphysicae; et cum perfectus Metaphysicus versetur praecipue in cognitione valde universalium, ideo Metaphysicus cognoscit ens inquantum ens, demonstrando de ipso passiones universales sive incomplexas, ut unum, bonum,
etc. sive disjunctas, ut actus vel potentia, finitum vel infinitum, unum vel multa, etc. nam Metaphysicus maxime considerat ista universalia, abstracta tamen a sensibilibus. Et quando dicitur quod Metaphysicus cognoscit ens inquantum ens, concedo quod cognovit illud inquantum est subjectum Metaphysicae, quia ut sic, ens inquantum ens, dicit unum conceptum realem communem omni enti et indifferentem, et ex hoc non sequitur quo:l cognoscat quodlibet contentum. Et quando dicitur, quod est adaequatum subjectum Metaphysicae, est adaequatum objectum intellectus, dico quod hoc non est verum quoad omnia ; est enim verum quoad hoc, quod sicut subjectum Metaphysicae est commune omni enti reali, et praedicatur in quid de illis, vel saltem est praedicatum univocum, sic et objectum intellectus. Sed non est verum quantum ad hoc, quod sicut quodlibet ens inquantum ens, est objectum intellectus, quod similiter quodlibet ens sit subjectum Metaphysicae. Et ideo ly inquantum stat specificative, quando dicimus ens inquantum ens, est subjectum Metaphysicae, quia tantum specificat rationem formalem entis, id est ens sumptum in sua ratione formali et quidditativa, non descendendo ad aliquod inferius, est subjectum Metaphysicae. Sed stat reduplicative , quando dicimus ens inquantum ens, est objectum adaequatum intellectus, et sic ly ens non solum accipitur in sua ratione formali, sed etiam accipitur pro quolibet ente contento, ut patet infra, d. 3.
(k) Secundo probo ratione, etc. Nam nulla proprietas demonstratur de aliquo subjecto propter quid, nisi praecognoscatur de subjecto quid sit, ut patet 1. Poster. Et definitio subjecti est medium demonstrandi propter quid, ut patet 2. Poster. Et si subjectum non habet definitionem,
tunc entitas subjecti est ratio demonstrandi proprietatem de illo, ut patebit ex Doctore in quaest, de subjecto theologiae 1. Sed in proposito, homo pro statu isto non potest cognoscere primam substantiam in se, ut patet. Tum, quia nec aliquam substantiam creatam sub ratione propria ; ergo mulio minus increatam. Tum, quia prima substantia est objectum tantum voluntarium, ut patet ex Doctore in Quolib. 7.14. et alibi. Tum quia quae maxime sunt remoia a sensibus nostris, sunt difficillima ad cognoscendum, ut patet in proaemio Metaphys. et sic patet ratio Doctoris, quomodo pro statu isto, homo non potest cognoscere aliquam proprietatem de substantiis separatis, et hoc propter quid.
(1) Deinde probat quod nec etiam potest cognoscere demonstratione quia, scilicet ab effectu ad causam, quia effectus magis ducunt in errorem. et littera satis clara est. Et quod dicit ibi, quod effectus non sunt ab ipso Deo, inquantum trinus, hoc dicit propter unitatem rationis formalis , quia ratio formalis producendi omnes effectus, in Deo est tantum una ; ideo dicit Doctor d. 4. q. 2. quod ista est vera : Deus creat, intelligendo subjectum pro hoc Deo existente in natura divina, non intelligendo aliquod suppositum in illa natura vel incommunicabile , quia incommunicabilitas non est ratio talium actuum. Caetera patent.
Circa aliqua dicta Doctoris dubitatur. Primo circa hoc, quod dicit: Proprietas primae naturae ad extra est causare contingenter, et ad oppositum hujus, magis effectus ducunt in errorem. Contra, videtur enim sibi contradicere, quia q. 2. d. 2. hujus, probat per effectum, primum agere contingenter. Hoc idem d. 8. q. ult. et d. 39. ubi dicit d. 8. quod aliquae illarum rationum non possunt solvi a Philosophis, et praecipue illa quae accipitur d. 2. et 39. primi, quae procedit ab effectu.
Dico primo, quod illa ratio probat, primum agere contingenter , supponendo quod sit ordo essentialis inter causam primam et secundam, (quod forte non est notum naturaliter, ut ipse dicit in Theorem. Conclusione 16. Non potest, inquit, probari ordinem essentialem esse in efficientibus, et aliam propositionem etiam ibi adducit : Non potest, inquit, probari Deum coagere omni causae secundae aliqua actione propria sibi) et ideo si negaretur ordo essentialis, per effectum contingenter productum non posset probari, primum agere contingenter.
Dico secundo, quod si teneretur quod voluntas creata sit totalis causa sui actus, non concurrente prima causa, ut videtur tenere una opinio recitata a Doctore in 2. dist. 37. tunc ratio Doctoris dist. 2. non probaret Deum agere contingenter. Supponit ergo in illa ratione, voluntatem creatam dependere a primo ente, tam in esse et conservari quam etiam in agendo, et quod voluntas creata non sit totalis causa sui actus per remotionem primae causae. Dico tertio, quod Doctor in praesenti quaestione non dicit absolute, quod effectus ducit in errorem, videlicet in necessitatem agendi in primo ente, sed hoc tantum dicit secundum opinionem Philosophorum.
Et si dicatur, Philosophi supponunt ordinem essentialem causarum ; ergo per rationem Doctoris dist. 2. possumus cognoscere , primum agere contingenter per effectum, et sic videtur posse concludi, quod via naturali possumus cognoscere hanc proprietatem de primo ente. Respondeo, quod si illa ratio Doctoris d. 2. concludit contra Philosophos, oportet concedere quod per effectum possumus cognoscere demonstratione quia, primum agere contingenter: et in hoc sibi non contradicit, quia in praesenti quaestione videtur tantum loqui secundum opinionem Philosophorum, et in d. 2. absolute loquitur contra Philosophos, sicuti etiam d. 8. q. ult.
Et cum infertur quod tunc talis proprietas posset sciri naturaliter, dico quod hoc potest dupliciter intelligi. Uno modo de aliquo ente primo confuse cognito. Alio modo de primo ente, ut distincta cognito. Primo modo conceditur, sed secundo modo negatur. Si iterum dicatur : quomodo isti effectus ducunt in necessitatem primi agentis, cum isti effectus inferiores sint tantum possibiles ? est enim implicatio, causam agere de necessitate, et causatum esse possibile. Dico quod necessitas primi agentis non probatur per qualemcumque effectum, sed probatur per effectum necessarium, tenendo opinionem Averrois et Aristotelis, ut patebit infra dist. 8. quaest. ult.
Vel potest dici et melius, quod secundum viam Philosophorum, non potest esse novitas in effectu, sine novitate causae, et sic a prima causa non potest immediate produci effectus novus ; et si contingenter ageret, sequeretur quod a prima causa posset esse effectus novus, sed de hoc alibi.
Si iterum dicatur : Si per rationem naturalem absolute loquendo, et non praecise secundum opinionem Philosophorum, potest cognosci ista proprietas de primo ente, quae est contingenter agere ad extra ; ergo ista ratio destruitur, qua probatur quod substantia separata non potest cognosci quantum ad ejus propria.
Dico primo quod proprietas incomplexa non potest distincte cognosci de prima substantia, et hoc naturaliter. Dico secundo, quod posito quod illa cognoscatur, adhuc ratio Doctoris stat, quia in tali ratione, non intendit absolute de quacumque proprietate, sed de proprietate perfectissima, secundum quam primum ens natum est esse objectum beatificum, vel etiam secundum quod beatificatur ; quia licet personae non sint rationes formales objecti beatifici, tamen nunquam objectum illud beatificat nisi ut in tribus, et talis proprietas via naturali sciri non potest.
(m) Contra istam rationem, etc. Arguitur ab Henrico, quia in ista tertia ratione, Doctor probavit quod non possumus via naturali distincte cognoscere aliquam proprietatem de prima substantia, puta quod sit trina et una, et sic de aliis. Nunc specialiter arguit argumento Henrici contra istam, probando quod via naturali possumus cognoscere istam propositionem : Deus est trinus et unus, et sic de aliis veritatibus necessariis. Et ratio stat in hoc, quia si naturaliter possum cognoscere terminos alicujus propositionis necessariae, possum naturaliter cognoscere illam propositionem, quia talis propositio si est immediata, cognoscitur cognitis terminis, ut patet 1. Posterior. text. comm. 6. Si vero mediata, tunc cognoscendo terminos, possum cognoscere medium inter illos, et sic conjungere illud medium cum utroque extremo, et sic habebo duas propositiones immediatas et per illas cognoscitur mediata. Exemplum, haec est mediata : Homo est risibilis, tum cognoscendo hominem distincte et risibile distincte, possum cognoscere medium inter hominem et risibile, puta animal rationale, et conjungendo illud medium cum risibilitate, habeo istam immediatam : Animal rationale est risibile; et cum homine a parte praedicati, habeo aliam immediatam, scilicet Homo est animal rationale, et sic statim sequitur ista mediata, ergo homo est risibilis. Sic in proposito tu dicis, quod ista : Deus est trinus et unus, est tantum revelata et nullo modo naturaliter nota, et ego probo quod sit naturaliter nota. Et arguo sic : Termini istius propositionis sunt naturaliter noti, patet, quia fidelis et infidelis non contradicunt de ista veritate (puta quod fidelis dicit, quod Deus est trinus et unus, et infidelis negat) nisi naturaliter cognoscant terminos, quia non disputant de nominibus tantum, sed de conceptibus significatis per illa nomina, Deus trinus et unus, et sic patet quomodo isti termini sunt naturaliter noti. Probatur modo consequentia, scilicet quod ista propositio, Deus est trinus et unus, sit naturaliter nota, quia aut est immediata, et tunc cognosco cognitis terminis: aut est mediata, et tunc concipiendo terminos, possum concipere medium inter illos, et conjungere cum extremis, ut dixi supra.
(n) Ad istud, respondeo de substantiis separatis, etc. Nota primo quod Doctor in ista propositione, Deus est trinus et unus, non concedit, quod termini sub ratione distincta cognoscantur naturaliter, puta quod Deitas in se, et Trinitas in se, quia si quis cognosceret Deitatem in se distincte naturaliter, statim posset cognoscere omnem proprietatem de illa naturaliter, ut patuit in tertia ratione ; sed bene naturaliter possum cognoscere hunc conceptum, scilicet Deum, et similiter trinum sic in confuso, puta quod aliquod ens est trinum et unum ; fidelis affirmat hoc, et infidelis negat.
Modo exponamus litteram, quae habet aliqualem difficultatem ibi : Accipio tunc aliquam veritatem, talem primam et immediatam, puta si sit aliqua veritas immediata et singularis, tunc omnes veritates, quae particulariter enuntiant communia ad praedicatum, de communibus ad subjectum, sunt mediatae, et habent evidentiam ab illa immediata. Exemplum ponamus, quod haec sit immediata, scilicet, Franciscus est primo hoc sensibile. A Francisco possum abstrahere hominem, animal et substantiam quae sunt communia ad Franciscum, ab hoc sensibili possum abstrahere sensibile in communi, vivens et corporeum, quae sunt communia ad hoc praedicatum, quod est hoc sensibile. Dico tunc quod possum formare multas propositiones mediatas, quae habebunt evidentiam ab illa immediata, puta : Aliqua substantia est sensibilis, Aliquod animal est sensibile, Aliquis homo est sensibilis. Nam istae propositiones mediatae sunt particulares, et enuntiant sive praedicant communia ad praedicatum propositionis immediatae, de communibus ad subjectum propositionis immediatae, ut patet intuenti. Nam cum dico : Aliquod animal est sensibile, ly animal est commune ad Franciscum, et sensibile est commune ad hoc sensibile.
Et nota, quod dicit Doctor quod hujusmodi propositiones mediatae, sumptae ab aliqua singulari immediata, enuntiant particulariter, id est tantum sunt particulares, quia ab una immediata singulari, non potest inferri una mediata universalis. Modo applicando ad propositum, supponamus quod haec sit immediata : Deitas est trina et una, et isti termini sunt nobis naturaliter ignoti, et per consequens et ipsa propositio. Ab ista immediata possunt accipi multae mediatae modo praeexposito, puta abstrahendo a Deitate substantiam vel ens, quae sunt communia illi ; et similiter ab hac Trinitate in singulari, abstrahendo Trinitatem in communi, tunc possunt formari multae propositiones mediatae, ut haec : Aliquod ens est trinum et unum, vel aliqua substantia est trina et una. Et quia immediata est nobis naturaliter ignota, sequitur quod omnes mediatae sint nobis naturaliter ignotae, cum notitia illarum dependeat a notitia propositionis mediatae. Et sic littera clara est.
(o) Per hoc ad argumentum, nego majorem, scilicet : Quorumcumque necessariorum terminos naturaliter cognoscimus, et illa necessaria revelata cognoscimus. Et ad probationem dicit Doctor distinguendo de medio, quod medium potest capi dupliciter. Nam est quoddam medium essentialiter ordinatum inter extrema, quod videlicet adaequatur illis extremis, et cum illis extremis convertitur ; et tale medium, vel est passio prior respectu passionis posterioris, vel est definitio subjecti vel passionis demonstrabilis. Quomodocumque accipiatur:: tale medium, sive pro passione priori, sive pro definitione subjecti, sive pro definitione passionis demonstrabilis, sic est inter extrema essentialiter ordinatum, quod cognitis illis extremis, scilicet subjecto et passione demonstrabili de sub jecto, statim cognoscitur illud. Et assignat rationem.
(p) Concedo igitur, etc. Et ratio est, quod statim cognoscatur, quia intellectus ejus, scilicet talis medii, includitur in altero extremo, si est passio, id est si ponatur passio prior pro medio demonstrandi passionem de subjecto, talis passio includitur in subjecto convertibiliter. Vel si ponatur medium quod sit definitio, sive quod quid est alterius extremi, erit idem cum tali extremo ; nam si definitio subjecti, est medium in demonstratione potissima, est idem cum subjecto. Vel si ponatur definitio passionis demonstrabilis, (ut ponunt quidam Albertistae) similiter talis definitio erit idem cum passione, loquendo de definitione quidditativa passionis.
Cognitis ergo extremis puta homine et visibilitate, statim cognoscitur passio intermedia, si ponitur medium essentialiter ordinatum, per quod demonstratur risibilitas universaliter de omni homine. Si vero medium sit definitio subjecti vel definitio passionis, patet quod cognitis illis extremis, scilicet subjecto et passione demonstrabili, cognoscitur tale medium.
Aliud est medium non essentialiter ordinatum inter extrema universalia, cujusmodi est medium particulare sub illis extremis ; tunc non sequitur quod cognitis extremis, puta aliqua passione in communi, et aliquo subjecto in communi, cognoscatur tale medium, ut patet per exemplum Doctoris ibi positum. Sic in proposito, ista conclusio est nobis revelata : Deus est trinus et unus, non quod distincte cognoscam Deitatem sub ratione Deitatis, quia talis cognitio de lege communi nulli revelatur, quidquid sit ex speciali privilegio. Haec propositio est mediata, et dependet ab aliqua immediata quam non cognoscimus, nec via naturali, nec per revelationem (semper loquendo de lege communi) ut infra exponam in quaest, de subjecto Theologiae in quaestione : An Theologia sit scientia. Et sensus hujus propositionis mediatae, scilicet Deus est trinus et unus, est iste : Aliquod ens (quod nominamus Deum) sit trinum et unum. Non ergo sequitur, quod cognito ente, et cognita unitate et Trinitate, cognoscam medium inter illa, quod est essentia divina, ut haec essentia. Et sic patet littera Doctoris.
(q) Haec ratio tertia potissime concludit, etc. Ista tertia ratio est illa quam supra fecit, quod substantiae separatae non possunt naturaliter cognosci a nobis, quantum ad earum proprietates. Et tunc responsio ista, etc. id est, responsio, quam fecit contra rationem Henrici factam contra illam tertiam rationem, supponit, etc. id est, quando Doctor dixit quod haec propositio necessaria : Deus est trinus et unus, est nobis mediata, supponendo quod cognoscamus ens dici de ipso Deo, et tunc dicimus, quod Deus est aliquod ens, quod est trinum et unum. Si enim naturaliter possemus cognoscere Deum sub ratione Deitatis, tunc ista propositio : Deus est trinus et unus, esset naturaliter cognoscibilis, et cognitis illis extremis, statim cognosceretur medium inter illa; non sic quando concipimus Deum tantum in conceptu communi, ut puta aliquod ens, quod nominamus Deum, vel quod praedicatur de Deo in quid, est trinum et unum. Sequitur : Si etiam negetur suppositum, videlicet quod non tantum Deus cognoscitur ex creatura in conceptu communi, sed etiam quod ex creatura possit cognosci in conceptu particulari. Sequitur : Oportet dicere conceptum, etc. id est, etiam posito quod cognoscatur in particulari ex creatura, tamen conceptus ille erit imperfectior conceptu habito de Deo, virtute voluntatis divinae, et sic patet littera Doctoris.
Occurrit difficultas in hoc quod dicit Doctor ibi : Si autem negetur illud suppositum adhuc, etc. Sicut ergo dictum est de conceptu generali et speciali, ita dicatur secundum aliam viam de imperfecto et perfecto conceptu. Ut clarius intelligantur instantiae, declaro hanc litteram per duo dicta : Primum ponendo ens esse commune Deo et creaturae, et est tale : Aliquod ens est trinum et unum . Veritas hujus propositionis, cujus termini abstrahuntur a sensibilibus, dependet ab aliqua immediata singulari, puta ab ista : Deitas est communicabilis tribus suppositis, et contra hoc dictum non intendo instate. Secundum est secundum opinionem Henrici,
quod veritas hujus : Aliquod ens est trinum et unum, includit conceptum entis, non ut communem Deo et creaturis, sed ut tantum analogum, ita quod talis conceptus entis tantum dicitur de Deo, et causatur a creatura. Et secundum Henricum cognitio hujus propositionis dependet a creatura, et sic conceptus hujus propositionis, inquantum causatur a creatura, est imperfectus: et si causaretur virtute essentiae, esset perfectior, et sic evidentia talis conceptus imperfecti, debet accipi ab evidentia conceptus perfecti. Vult ergo dicere Doctor, quod si iste conceptus : Aliquod ens est trinum et unum, posset causari virtute creaturae, tunc erit neuter et non evidens, et fieret evidens per conceptum causatum virtute essentiae divinae.
Contra hoc dictum multipliciter instatur, ut clarius intelligatur illa littera. Primo, quia videtur sibi contradicere in illa quaestione : An Theologia sit scientia, ubi sic dicit : Principium immediatum de linea, potest esse evidens intellectui moto a linea, et clarius evidens intellectui moto a verbo ad notitiam lineae, tamen principium uno modo cognitum non demonstrat se alio modo cognitum, sed utroque modo est per se notum, licet clarius sic vel sic. Ex hoc infero, quod quamvis conceptus hujus : Aliquod ens est trinum et unum sit imperfectior, ut causatur virtute creaturae, et perfectior, ut causatur virtute essentiae, non tamen sequitur quod habeat evidentiam a conceptu causato virtute essentiae, sicut et de linea, etc.
Secundo videtur etiam sibi contradicere. Si enim iste conceptus potest haberi virtute creaturae quamvis imperfectior, sequitur quod cognitio hujus : Aliquod ens est trinum et unum, non sit supernaturalis, nec erit simpliciter necesse quod habeatur talis cognitio supernaturalis virtute essentiae. Nam hoc modo ipse Doctor arguit contra D. Thomam praesenti quaestione in hoc, quod D. Thomas dicit, quod haec conclusio potest sciri, et medio naturali et medio supernaturali. Et arguit Doctor quod si potest haberi medio naturali, non erit simpliciter necessaria cognitio supernaturalis.
Respondeo, ad primam instantiam dico, quod conceptus hujus : Aliquod ens est trinum et unum, est tantum evidens, loquendo de evidentia ex natura rei et conceptu, qui habetur virtute Deitatis. Et dico quod non est simile hic et de linea, quia in proposito sunt duae propositiones, quarum una est evidens propter evidentiam alterius; ibi vero est tantum una propositio, quae in alio et alio lumine perfectius et imperfectius videtur. Sed ista : Aliquod ens est trinum, est una mediata, quae habet evidentiam a perfectiore notitia, puta hujus immediatae : Deitas ut deitas, est trina et una ; vel saltem illa, quae est virtute essentiae est evidentior, etiam loquendo de revelata, et quia in hoc saltem voluntas revelans supplet vicem objecti supernaturalis.
Ad secundam dico quod etsi ista propositio : Aliquod ens est trinum, possit haberi virtute creaturae, quia termini illius concipiuntur virtute creaturae, non tamen est evidens virtute creaturae ; sed ex natura rei est evidens a conceptu, qui habetur virtute essentiae, nec per aliquod medium naturale potest evidenter demonstrari. Licet ergo argumentum Doctoris concludat contra D. Thomam, qui posuit eamdem conclusionem posse habere evidentiam ex medio naturali et medio supernaturali, hic autem ponitur tantum habere evidentiam ex medio supernaturali, et sic patet quid dicendum.
Secundo occurrit difficultas in hoc, quod dicit : Omnium necessariorum revelatorum terminos naturaliter cognoscimus, quia accipio hanc : Deus est trinus et unus, quaero quomodo isti termini accipiuntur, aut pro vocibus tantum, aut pro conceptibus, aut pro rebus significatis ; non primo, quia tunc esset tantum disputatio de vocibus ; non secundo, quia aut illi conceptus accipiuntur pro rebus conceptis, aut pro actibus quibus concipiuntur. Si primo, habetur propositum, quia tunc tales termini significant ipsas res, et sic naturaliter intelliguntur. Si secundo, contra, quia nomina significant res, ut probat Doctor, primo Perihermenias. Quaero modo, quod est significatum hujus termini Deus, aut est Deitas ipsa, et sic poterit naturaliter cognosci ; aut significat aliquod ens in confuso, quod nominamus Deum, et tunc hoc praedicatum: Trinum in personis, et unum in essentia, non verificatur de tali subjecto. Patet, quia talis proprietas non convenit enti, sic in confuso concepto ; ergo si significata horum terminorum naturaliter cognoscimus, sequitur quod cognoscimus illa distincte, quia cognoscens aliquid sub illa ratione, qua aliquid significat, cognoscit et ipsum significatum. Patet per Doctorem in simili. Cognoscens naturam sub illa ratione, qua ordinatur ad ultimum finem, cognoscit et ultimum finem ; sed isti termini naturaliter cognoscuntur sub illa ratione, qua significant Deum distincte, ergo, etc.
Respondeo primo, quod significant Deum in confuso, id est hoc nomen Deus significat mihi aliquod ens in confuso, quod nominamus Deum, et sic res illa in confuso significatur. Et cum dicitur quod hoc praedicatum : Trinus et unus, etc. non verificatur de Deo confuse accepto, conceditur quod non immediate verificatur, ut sic propositio immediata, verificatur enim pro quanto verificatur prius de Deo in se et sub propria ratione.
Dico secundo, quod significatum hujus nominis Deus, est ipsa Deitas in se. Et cum dicitur, quod posset naturaliter cognosci, dico quod non sequitur, quia plus contingit significare quam intelligitur, ut patet ex Doctore in 1. dist. 22. Et sic ab aliquo potest imponi, quod hoc nomen Deus significet Deitatem sub propria ratione, et tamen non cognoscat illud significatum. Et tunc negaretur, quod viator possit cognoscere hoc nomen Deus sub illa ratione sive relatione, qua distincte significat Deitatem, quia tunc oporteret praeconcipere Deitatem in se et distincte, quia non potest cognosci distincte aliqua relatio, nisi praecognoscantur termini relationis, ut patet a Doctore praesenti q. et q. penultima, et alibi.
Tertio dubitatur in hoc, quod dicit quod Cognoscens extrema propositionis necessariae, potest cognoscere medium essentialiter ordinatum inter illa. Nam extrema propositionis mediatae cognoscuntur pro statu isto, ut patet de homine et risibilitate, et tamen non cognoscitur definitio essentialis, quae ponitur medium essentialiter ordinatum inter illa extrema, quia pro statu isto ignoratur ultima differentia, et per consequens definitio essentialis.
Secundo si tale medium pro statu isto potest cognosci, quaero a quo causatur cognitio distincta talis medii?Non a subjecto, quia tantum cognoscitur confuse, nec apparet quod statu isto, aliquid aliud causaret illam cognitionem medii, quia sola sensibilia movent intellectum pro statu isto ; et nulla differentia substantialis in se cognoscitur, cum nulla moveat intellectum, ut patet a Doctore 1. d. 3. q. 3.
Respondeo, quod conclusio Doctoris debet intelligi de medio, quale potest haberi pro statu isto, et concedo quod non cognoscitur ultima differentia ; tamen cognitis extremis illis, potest investigari definitio convertibilis cum utroque extremorum, et hoc per viam divisionis, eo modo quo docet Aristoteles 2. Poster. Dico secundo quod si extrema distincte cognoscerentur, statim sciri posset medium essentialiter ordinatum inter illa, quod ponitur causa praecisa et adaequata inhaerentiae passionis ad subjectum. Sed hoc non sequitur de medio particulari, quod ponitur medium inferius ad utrumque extremum, ut supra patuit, cum non possit esse essentialiter ordinatum inter talia extrema communia, quia tunc converteretur cum utroque extremorum, aliter non poneretur medium essentiale et ad adaequatum inter illa.