In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Tertiam et quartam rationes positas num. 6. quae sunt Aegidii, refutat exacto juxta veram Philosophiam.
Tertia ratio (g) principalis non concludit, quia aut intelligitur in majori, quod agens secundarium praesupponit effectum primi agentis, ut passum in quod agat; et tunc petit principium, scilicet quod omne agens aliud a Deo agit in passum praesuppositum. Aut intelligit absolute, quod scilicet absolute praesupponat effectum primi agentis, quod concedo, quia scilicet praesupponit seipsum, sicut agere praesupponit esse, et ipsum .est effectus primi agentis. Ad illam introductionem, quae videtur probare minorem secundum primum intellectum, dico, quod ars si potest in aliquam formam, non tamen nisi in accidentalem tantum: accidentalis autem necessario requirit substantiam pro subjecto: non sequitur ergo quod artifex, (quia est agens subordinatum,) requirat, vel praesupponat effectum naturae, ut passum suum, sed quia agit ad talem terminum, qui requirit substantiam, in quam substantiam producendam non potest ars. Quod autem hoc non sit ex ordine agentium, patet manifeste, quia natura in actione sua praesupponit effectum naturae, ut passum, sicut in alteratione praesupponit substantiam; est ergo causa communis ex parte naturae et artis in praesupponendo substantiam, quando scilicet agunt ad accidens, quod non potest produci nisi in substantia. Si autem aliqua substantia corporea esset immediate producta a Deo absque actione naturae, nihilominus posset ars circa istud passum agere, si esset capax termini artis, ac si effectus naturae praecessisset in eo. Similiter patet quod ratio ex isto ordine agentium non valet, distinguendo plures ordines agentium ; nam in ordine agentium naturaliter potest inveniri agens materiale, quod est inferius, et agens immateriale, quod est superius: non tamen sequitur, quod agens materiale praesupponat effectum agentis immaterialis creati: nec sequitur, si materiale praesupponat effectum Dei immediate, in quod agat, ergo agens immateriale, quod est superius, nihil praesupponit.
Quarta ratio (h) non concludit, quia illa potentialitas, quae est communis creaturae, sive intelligatur objectiva, respectu esse creaturae, sive intelligatur subjectiva, ad recipiendum sicut potentiale, vel ad inhaerendum sicut forma vel actus, non sufficit ad inferendum, quod actio ejus sit cum motu vel mutatione; sed quod actio illa, si est immanens, habet potentialitatem illam praedictam vel utramque. Si etiam est transiens, eo modo quo est in illo, in quo transit, ut in termino, habet potentialitatem alteram vel utramque ; nec propter hoc est actus fluens, vel raptim transiens, sicut motus vel mutatio.