In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Secundam sententiam asserentem personam constitui per solam negationem actualis dependentiae, additam naturae, impugnat. Pri mo, quia sic anima separata esset persona, Secundo ingenitum esset ratio constitutiva personae Patris. Tertio, negatio est communis enti et non enti ; ergo non potest esse propria personae, nisi supponat affirmationem ei propriam.
Contra secundam viam (h) videntur esse multa. Primo, quia ista negatio non posset poni nisi in dependentia ad personam extrinsecam i sed si ista sufficeret ad personalitatem propriam, tunc anima separata esset persona, quod est falsum, secundum Richardum 10. de Trinitate, cap. 23.
(g) Secundo, quia eadem argumenta videntur esse contra istud, quae sunt contra illud, quod ingenitum sit proprietas constitutiva Patris, primi lib. dist. 28. Nulla enim negatio potest esse de se incommunicabilis, sed tantum per affirmationem, et ita cum de ratione personae sit incommunicabilitas, nulla persona potest esse formaliter persona per negationem.
Similiter, ut argutum est ibi, nulla negatio potest inesse alicui subjecto primo, sed tantum per affirmationem, quia negatio absoluta et libera est communis enti et non enti ergo negatio ista qua persona est persona, non est propria isti personae, nisi ponatur aliqua affirmatio propria isti personae; et ita prius est persona per affirmationem quam per negationem.
(i) Quarto, quia sicut argutum est in quaestione de individuatione, di vidi est imperfectionis ; ergo necesse est illud quo repugnat alicui dividi, esse entitatem positivam, et ex hoc conclusa est entitas positiva, quia natura est individua et indivisa.
A simili arguo in proposito, dependere ad personam extrinsecam est imperfectionis ; igitur non dependere, sive repugnare taliter dependere, non potest esse nisi per aliquam entitatem (positivam.