REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Ad quaestionem tertiam respondet, naturam creatam non posse assumi a pluribus personis, quia complete terminatur ejus dependentia ab una. Ita Alens. D. Bonav. Albert. Durand. Palud. citati. De quo late Doctor in Oxon hic q. 2. a num. 5.
Sed mihi videtur quod non est possibile eamdem naturam simul assumi a diversis personis, quia ista est alia dependentia ab omni dependentia naturae ad naturam. Ideo dico quod impossibile est naturam perfecte terminatam dependere ad aliud, quia nihil dependet ad aliquid, quo circumscripta, nihilominus est tale in sua entitate ; sed dependentia naturae humanae est complete ad personam Filii terminata ; igitur non potest simul terminari ad personam Patris. Dices, multae similitudines possunt esse simul in eodem. Dico quod licet relationes dependentiae essentialis non possunt simul plurificari, re non plurificata, cujusmodi sunt relationes creaturarum ad Deum in ratione causae efficientis, tamen relationes aequiparantiae possunt plurificari in eodem fundamento, positis diversis extremis. Sed non sic esset, si dependentia unius extremi ad aliud esset complete terminata ; sic est naturae ad Filium, dum est personata ; sic non potest per aliam personam terminari.
Ad primum principale, cum dicitur, possibile est quod omnes personae prius agant, antequam natura humana personetur in Verbo, dico quod verum est active ; omnes enim sic agunt ad hoc quod terminetur naturae dependentia ad Filium. Si intelligis quod omnes aequaliter agerent ad assumendum naturam humanam, ut personetur in quolibet, contradictio est. Ad aliud, concedo quod illa potentia, quae prius fuit in Patre, non est reducta ad actum, et ideo potest reduci, sed non stante quod natura humana personetur in alio, sicut potentia est in subjecto quod sit album et nigrum, et per hoc quod nigredo informat, non reducitur potentia ad actum, quae fuit respectu albi, nec tamen potest reduci stante nigredine in subjecto ; sic si Filius dimitteret naturam humanam assumptam, posset Pater eam assumere, sed nunquam dum personatur in Filio.
Ad aliud, cum dicitur quod idem accidens potest esse in diversis numero, nego ; nec habent duo corpora idem ubi subjective, quia si ubi est circumscriptio locati, sunt ibi duo ubi, et tantum unus locus, si locus sit absolutum ; si tamen non ponitur nisi respectus, idem dicendum de uno et de alio.
Ad primum argumentum pro prima opinione, dico quod quando unitum posterius est adaequatum priori, non potest posterius multiplicari stante priori eodem, sicut patet de subjecto, et propria passione, et de relatione creaturae ad Deum, quae est posterius aliquo modo ipsa creatura, et tamen non potest multiplicari quod sit res alia, creatura non multiplicata.
Ad aliud, dico quod natura humana dum est in Verbo, inclinatur ad propriam personalitatem, non actuali dependentia, sed aptitudinali ; ideo habet potentiam ut personetur a Patre, si derelinqueretur a Filio, sed non simul.
Ad aliud, dico quod relatio non distinguit absolutum, verum est, si est alicujus praecedentis ; sed si absolutum illud sit alicujus posterioris, bene potest, quia distinctio prioris sufficit ad causandum distinctionem posterioris.