Chrysostomus super Matth..
Positis generationibus ab Abraham usque ad christum, eas in tres partes divisit per generationes quatuordecim quia ter completis quatuordecim generationibus mutatus est in Iudaeis status hominum. Ab Abraham enim usque ad David fuerunt sub iudicibus, a David usque ad transmigrationem Babylonis sub regibus, a transmigratione usque ad christum sub pontificibus. Hoc ergo vult demonstrare: sicut semper completis quatuordecim generationibus mutatus est hominum status, sic completis quatuordecim generationibus a transmigratione ad christum necesse est a christo mutari similiter hominum statum; quod et factum est.
Post christum enim omnes gentes sub uno christo iudice, rege et pontifice factae sunt; unde quando iudices, reges et pontifices christi dignitatem praefigurabant, semper principia eorum in figura fuerunt christi: primus iudicum iesus Nave, primus regum David, primus pontificum iesus filius iosedech. Hoc in figura christi fuisse, dubitat nemo. Chrysostomus in Matth.. Vel ideo in tres partes divisit omnes generationes demonstrans quod neque regimine transmutato facti sunt meliores, sed sub iudicibus, regibus, pontificibus et sacerdotibus in eisdem permanserunt malis; propter quod et captivitatem Babylonis commemorat manifestans quod neque ex hoc sunt correcti. Descensus autem in Aegyptum non meminit quia Aegyptios non timebant sicut Babylonios vel Assyrios, et quia illud erat antiquum, hoc autem recens et quia illuc non propter peccata deducti fuerant sicut in Babylonem.
Ambrosius super Lucam. Illud autem non praetermittendum putamus quod a David temporibus usque ad iechoniam, cum septemdecim fuerint reges Iudaeae, quatuordecim generationes matthaeus posuit. Oportet autem cognoscere, posse plures esse successiones, pauciores generationes; possunt enim diutius vivere aliqui et serius generare, aut certe penitus exortes generationis existere; itaque non quae regum, eadem generationum tempora.
Glossa. Vel potest dici tres reges esse praetermissos, ut superius dictum est.
Ambrosius super Lucam. Rursus ergo cum a iechonia usque ad ioseph generationes duodecim computentur, postea quatuordecim generationes descriptas esse commemoravit. Sed si diligenter advertas, hic quoque quatuordecim generationum poteris invenire rationem. Duodecim enim a ioseph numerantur, tertiadecima est christus; duos autem ioakim, idest duos iechonias fuisse historia indicat, patrem et filium. Non igitur suppressit alterum evangelista, sed utrumque significat.
Ita, addito minori iechonia, generationes quatuordecim computantur. Chrysostomus super Matth..
Vel unus iechonias bis numeratur in evangelio, semel ante transmigrationem, iterum autem post transmigrationem. Hic enim iechonias, cum esset unus, duas habuit conditiones: fuit enim et rex ante transmigrationem, quasi rex factus a populo dei; factus est et privatus post transmigrationem.
Ideo ante transmigrationem numeratur inter reges quasi rex, post transmigrationem autem inter privatos. Augustinus de cons. Evang.. Vel ideo unus in illis progenitoribus bis numeratur, idest iechonias, a quo facta est quaedam in extraneas gentes deflexio quoniam in Babyloniam transmigratus est. Ubi autem ordo a rectitudine flectitur ut eat in diversum, tamquam angulum facit; illud autem quod in angulo est bis numeratur. Et hic iam christum praefigurat a circumcisione ad praeputium migraturum, et lapidem angularem futurum.
Remigius. Ideo autem quatuordecim posuit generationes quia denarius significat Decalogum, quaternarius vero quatuor libros evangelii; unde in hoc ostendit concordiam legis et evangelii. Ideo etiam quaterdenarium numerum triplicavit, ut ostenderet quia perfectio legis, prophetiae et gratiae, in fide sanctae trinitatis consistit. Glossa.
Vel in hoc numero septiformis gratia spiritus sancti significatur; hic enim numerus ex septem conficitur; quod autem geminatur significat gratiam spiritus sancti corpori et animae esse necessariam ad salutem.
Sic ergo haec generatio dividitur in tres tessaradecades: prima est ab Abraham usque ad David, ita quod David ibi includitur; sed secunda a David usque ad transmigrationem, ita quod David ibi non includitur, sed transmigratio sub eo continetur; tertia est a transmigratione usque ad christum, in qua si dicamus iechoniam bis numeratum, transmigratio inclusa est.
In prima significantur homines ante legem, in qua quosdam homines naturalis legis invenies, scilicet Abraham, Isaac et Iacob, usque ad Salomonem; in secunda significantur homines sub lege: omnes enim qui in ea inveniuntur sub lege fuerunt; in tertia homines gratiae quia terminatur ad christum qui gratiae dator fuit, in qua etiam liberatio a captivitate Babyloniae facta est significans liberationem a captivitate per christum factam. Augustinus de cons. Evang.. Cum autem quaterdenas generationes tribus distinxisset articulis, non tamen eas dixit in summa, ut diceret: fiunt omnes quadraginta et duae. Unus enim in illis progenitoribus bis numeratur, scilicet iechonias; sic ergo non quadraginta et duae, quod faciunt ter quatuordecim, sed propter unam bis numeratam quadraginta et una generationes fiunt. Matthaeus igitur, qui regiam in christo constituerat insinuare personam, excepto christo quadraginta homines in generationum serie numeravit.
Numerus enim iste illud tempus significat quo in hoc saeculo regi nos oportet a christo, secundum disciplinam laboriosam, quam significat illa virga ferrea de qua in Psalmis legitur: reges eos in virga ferrea. Quod autem numerus iste hanc temporalem vitam aeternamque significet, illa interim causa de proximo occurrit, quod et tempora annorum quadripartitis vicibus currunt, et mundus ipse quatuor partibus terminatur, ab oriente et occidente, Aquilone et meridie. Quadraginta autem quatuor habent decem. Porro ipsa decem ab uno usque ad quatuor progrediente numero consummantur. Glossa.
Vel denarius ad Decalogum refertur, quaternarius ad praesentem vitam quae per quatuor tempora transit; vel per decem vetus testamentum, per quatuor novum.
Remigius. Si quis autem voluerit dicere quod sunt quadraginta et duae generationes, quia non est unus iechonias, sed duo, dicendum est quod et iste numerus congruit sanctae ecclesiae; nascitur enim a septenario et senario: nam sexies septem quadraginta et duo faciunt. Senarius refertur ad laborem, septenarius vero ad requiem.