IN BOETHII DE TRINITATE

 Prooemium

 Pars 1

 Quaestio 1

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Quaestio 2

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Pars 2

 Prooemium

 Prologus

 Quaestio 3

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Quaestio 4

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Pars 3

 Prooemium

 Prologus

 Quaestio 5

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Quaestio 6

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

Articulus 3

Argumentum 1

Ad tertium sic proceditur. Videtur quod in his quae sunt fidei non liceat philosophicis rationibus uti. 1 Cor. 1: non misit me christus baptizare, sed evangelizare, non in sapientia verbi, Glossa: in doctrina philosophorum. Et super illud: ubi inquisitor huius saeculi? dicit Glossa: inquisitor est qui naturae secreta rimatur, tales non recipit deus inter praedicatores. Et super illud 2 c.: sermo meus et praedicatio mea fuit non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis, dicit Glossa: etsi persuasibilia fuerunt verba mea, non tamen per humanam sapientiam, ut verba pseudoapostolorum. Ex quibus omnibus videtur quod in his quae sunt fidei non liceat rationibus philosophicis uti.

Argumentum 2

Praeterea, Is. 15 super illud: nocte vastata est Ar, dicit Glossa: Ar, id est adversarius, scilicet scientia saecularis, quae adversaria est deo. Ergo scientia saeculari in his quae dei sunt uti non debemus.

Argumentum 3

Praeterea, Ambrosius dicit: sacramentum fidei a philosophicis argumentis est liberum. Ergo ubi de fide agitur, philosophorum rationibus et dictis uti non licet.

Argumentum 4

Praeterea, Hieronymus refert in epistula ad eustochium virginem se in visione verberatum divino iudicio fuisse pro eo quod in libris legerat ciceronis, et qui astabant precabantur ut veniam tribueret adolescenti exacturus deinde cruciatum, si gentilium libros aliquando legisset; unde obtestans nomen dei clamavit: domine, si umquam habuero saeculares codices, si legero, te negavi. Si ergo non licet in eis studere et legere, multo minus licet eis in divinis tractatibus uti.

Argumentum 5

Praeterea, saecularis sapientia frequenter in Scriptura per aquam significatur sapientia vero divina per vinum. Sed Is. 1 vituperabuntur caupones aquam vino miscentes. Ergo vituperandi sunt doctores qui sacrae doctrinae philosophica documenta admiscent.

Argumentum 6

Praeterea, sicut dicit Hieronymus in Glossa Osee 2, cum haereticis nec nomina debemus habere communia. Sed haeretici utuntur ad fidei corruptionem philosophicis documentis, ut habetur in Glossa Prov. 7 et Is. 15. Ergo catholici eis in suis tractatibus uti non debent

Argumentum 7

Praeterea, sicut quaelibet scientia habet principia propria, ita et sacra doctrina, scilicet articulos fidei. Sed in aliis scientiis non rec proceditur, si assumantur alterius scientiae principia, sed oportet in unaquaque ex propriis principiis procedere, secundum doctrinam philosophi in I posteriorum. Ergo nec in sacra doctrina recte proceditur, si quis ex documentis philosophorum procedit.

Argumentum 8

Praeterea, si alicuius doctrina in aliquo repudiatur, eius auctoritas invalida est ad aliquid confirmandum; unde dicit Augustinus quod si in sacra Scriptura concesserimus aliquid esse falsitatis, peribit eius auctoritas ad fidei confirmationem. Sed sacra doctrina in multis doctrinam philosophorum repudiat, quia in multis errasse inveniuntur. Ergo eorum auctoritas non est efficax ad aliquid confirmandum.

Sed Contra 1

Sed contra est quod apostolus Tit. 1 epimenidis poetae versiculo usus est dicens: Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri, et 1 Cor. 15 verbis menandri: corrumpunt bonos mores colloquia prava, et Athenis usus est verbis arati: ipsius, scilicet dei, et genus sumus, ut habetur Act. 17. Ergo et aliis divinae Scripturae doctoribus licet philosophicis argumentis uti.

Sed Contra 2

Praeterea, Hieronymus in epistula ad magnum urbis Romae oratorem enumeratis pluribus sacrae Scripturae doctoribus ut basilio, Gregorio et quibusdam aliis subiungit: qui omnes in tantum philosophorum doctrinis atque sententiis suos referserunt libros, ut nescias, quid in eis primum mirari debeas, utrum eruditionem saeculi vel scientiam Scripturarum. Quod non fecissent, si non licuisset vel inutile fuisset.

Sed Contra 3

Praeterea, Hieronymus in epistula ad pammachium de dormitione Paulinae: si adamaveris mulierem captivam, id est sapientiam saecularem, et eius pulchritudine captus fueris, decalva eam, et illecebras crinium atque ornamenta verborum cum tenacibus unguibus seca, lava eam prophetali nitro, et requiescens cum illa dicito: sinistra eius sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me, et multos tibi captiva fetus dabit, ac de Moabitide efficietur tibi Israelites. Ergo fructuosum est ut aliquis sapientia saeculari utatur.

Sed Contra 4

Praeterea, Augustinus dicit in II de trinitate: non ero segnis ad inquirendam substantiam dei sive per Scripturam sive per creaturam.

Sed cognitio de creaturis in philosophia proponitur. Ergo non est inconveniens quod aliquis in sacra doctrina rationibus philosophicis utatur.

Sed Contra 5

Praeterea, Augustinus in II de doctrina christiana: philosophi autem qui dicuntur si qua forte vera et fidei nostrae accomoda dixerunt, non solum formidanda non sunt, sed ab eis tamquam iniustis possessoribus in usum nostrum vindicanda. Et sic idem quod prius.

Sed Contra 6

Praeterea, Daniel 1 super illud: proposuit autem Daniel etc., dicit Glossa: si quis imperitus mathematicae artis contra mathematicos scribat aut expers philosophiae contra philosophos agat, quis etiam ridendus vel ridendo non rideat? sed oportet quandoque doctorem sacrae Scripturae contra philosophos agere. Ergo oportet eum philosophia uti.

Corpus 1

Responsio. Dicendum quod dona gratiarum hoc modo naturae adduntur quod eam non tollunt, sed magis perficiunt; unde et lumen fidei, quod nobis gratis infunditur, non destruit lumen naturalis rationis divinitus nobis inditum. Et quamvis lumen naturale mentis humanae sit insufficiens ad manifestationem eorum quae manifestantur per fidem, tamen impossibile est quod ea, quae per fidem traduntur nobis divinitus, sint contraria his quae sunt per naturam nobis indita. Oporteret enim alterum esse falsum; et cum utrumque sit nobis a deo, deus nobis esset auctor falsitatis, quod est impossibile. Sed magis cum in imperfectis inveniatur aliqua imitatio perfectorum, in ipsis, quae per naturalem rationem cognoscuntur, sunt quaedam similitudines eorum quae per fidem sunt tradita.

Corpus 2

Sicut autem sacra doctrina fundatur supra lumen fidei, ita philosophia fundatur supra lumen naturale rationis; unde impossibile est quod ea, quae sunt philosophiae, sint contraria his quae sunt fidei, sed deficiunt ab eis. Continent tamen aliquas eorum similitudines et quaedam ad ea praeambula, sicut natura praeambula est ad gratiam. Si quid autem in dictis philosophorum invenitur contrarium fidei, hoc non est philosophia, sed magis philosophiae abusus ex defectu rationis. Et ideo possibile est ex principiis philosophiae huiusmodi errorem refellere vel ostendendo omnino esse impossibile vel ostendendo non esse necessarium. Sicut enim ea quae sunt fidei non possunt demonstrative probari, ita quaedam contraria eis non possunt demonstrative ostendi esse falsa, sed potest ostendi ea non esse necessaria.

Corpus 3

Sic ergo in sacra doctrina philosophia possumus tripliciter uti. Primo ad demonstrandum ea quae sunt praeambula fidei, quae necesse est in fide scire, ut ea quae naturalibus rationibus de deo probantur, ut deum esse, deum esse unum et alia huiusmodi vel de deo vel de creaturis in philosophia probata, quae fides supponit. Secundo ad notificandum per aliquas similitudines ea quae sunt fidei, sicut Augustinus in libro de trinita utitur multis similitudinibus ex doctrinis philosophicis sumptis ad manifestandum trinitatem. Tertio ad resistendum his quae contra fidem dicuntur sive ostendendo ea esse falsa sive ostendendo ea non esse necessaria.

Corpus 4

Tamen utentes philosophia in sacra doctrina possunt dupliciter errare.

Uno modo in hoc quod utantur his quae sunt contra fidem, quae non sunt philosophiae, sed corruptio vel abusus eius, sicut Origenes fecit.

Alio modo, ut ea quae sunt fidei includantur sub metis philosophiae, ut scilicet si aliquis credere nolit nisi quod per philosophiam haberi potest, cum e converso philosophia sit ad metas fidei redigenda, secundum illud apostoli 2 Cor. 10: in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium christi.

Ad 1

Ad primum ergo dicendum quod ex omnibus verbis illis ostenditur quod doctrina philosophorum non sit utendum quasi principali, ut scilicet propter eam veritas fidei credatur; non tamen removetur, quin ea possint uti sacri doctores quasi secundaria. Unde ibidem super illud: perdam sapientiam sapientum, dicit Glossa: non ideo hoc dicit ut veritatis intelligentia possit a deo reprobari, sed quia eorum prudentia reprobatur, qui in sua eruditione confidunt. Ut tamen totum quod est fidei non humanae potentiae aut sapientiae tribueretur, sed deo, voluit deus ut primitiva apostolorum praedicatio esset in infirmitate et simplicitate, cui tamen postea potentia et saecularis sapientia superveniens ostendit per victoriam fidei mundum esse deo subiectum et quantum ad potentiam et quantum ad sapientiam.

Ad 2

Ad secundum dicendum quod sapientia saecularis dicitur esse contraria deo quantum ad eius abusum, sicut ea haeretici abutuntur, non quantum ad eius veritatem.

Ad 3

Ad tertium dicendum quod sacramentum fidei pro tanto dicitur liberum a philosophicis argumentis, quia sub metis philosophiae non coartatur, ut dictum est.

Ad 4

Ad quartum dicendum quod Hieronymus adeo afficiebatur ad gentilium libros quod sacram Scripturam quodammodo contemnebat; unde ipsemet ibidem dicit: si quando in memet reversus prophetas legere coepissem, sermo horrebat incultus. Et hoc esse reprehensibile nullus ambigit.

Ad 5

Ad quintum dicendum quod ex tropicis locutionibus non est sumenda argumentatio, ut dicit magister 11 distinctione III sententiarum, et dionysius dicit in epistula ad titum quod symbolica theologia non est argumentativa, et praecipue cum illa expositio non sit alicuius auctoris.

Et tamen potest dici quod quando alterum duorum transit in dominium alterius, non reputatur mixtio, sed quando utrumque a sua natura alteratur. Unde illi, qui utuntur philosophicis documentis in sacra doctrina redigendo in obsequium fidei, non miscent aquam vino, sed aquam convertunt in vinum.

Ad 6

Ad sextum dicendum quod Hieronymus loquitur de illis nominibus quae ab haereticis sunt inventa accomoda suis erroribus. Philosophicae autem disciplinae non sunt tales, immo earum abusus solum in errorem ducit, et ideo non sunt propter hoc vitandae.

Ad 7

Ad septimum dicendum quod scientiae quae habent ordinem ad invicem hoc modo se habent quod una potest uti principiis alterius, sicut scientiae posteriores utuntur principiis scientiarum priorum, sive sint superiores sive inferiores; unde metaphysica, quae est omnibus superior, utitur his quae in aliis scientiis sunt probata. Et similiter theologia, cum omnes aliae scientiae sint huic quasi famulantes et praeambulae in via generationis, quamvis sint dignitate posteriores, potest uti principiis omnium aliarum scientiarum.

Ad 8

Ad octavum dicendum quod in quantum sacra doctrina utitur philosophicis documentis propter se, non recipit ea propter auctoritatem dicentium, sed propter rationem dictorum, unde quaedam bene dicta accipit et alia respuit. Sed quando utitur eis propter alios refellendos, utitur eis, in quantum sunt in auctoritatem illis qui refelluntur, quia testimonium ab adversariis est efficacius.