Deinde cum dicit: omnium causa... Ponit verba Hierothei de christo; et primo, ponit ea quae pertinent ad laudem deitatis christi; secundo, ea quae pertinent ad laudem incarnationis eius; ibi: unde...p circa primum, duo facit: primo, comprehendit in summa, laudem deitatis christi; secundo, explicat in speciali; ibi: quae partes...p dicit ergo, primo, quod deitas iesu christi est causa omnium, inquantum per ipsam omnia reducuntur in esse; et est etiam adimpletiva omnium, inquantum per ipsam omnia suis perfectionibus replentur.
Deinde, cum dicit: quae partes... Exponit, per singula, causalitatem praemissam. Ubi considerandum est quod, primo, ostendit praedictam deitatem esse causam eorum quae ad essentiam rerum pertinent; secundo, eorum quae sunt exemplum essentiarum rerum; ibi: et mensura...p circa primum, considerandum est quod, in rerum essentiis, talis quidem processus et ordo considerantur: nam, primo, sunt rerum principia; secundo, substantia rei, ex principiis constituta; tertio, determinatio rei ad propriam speciem quae est per formam; quarto, ex forma consequitur res perfectionem, non solum in esse specifico, sed etiam quantum ad propriam operationem et finem: quinto, res diversae quae singulae quamdam perfectionem habent in seipsis, quodam ordine adunatae, aliquod totum perficiunt.
Procedit ergo Hierotheus ad ostendendum causalitatem deitatis christi divinam, retrogirando, per viam resolutionis, eam incipiens a toto; et dicit quod deitas iesu conservat partes consonas, idest proportionatas totalitati, in quo consistit perfectio totius; et neque est pars neque totum et est totum et pars. Est quidem totum et pars christi deitas, sicut in seipsa non divisim, sed simul accipiens omnium et partem et totum, quia quidquid est perfectionis, in quocumque toto vel parte, totum praeexistit in deo. Est autem neque totum neque pars, quia non eodem modo habet perfectionem totius et partis, sicut totum et pars, sed supereminentius et prius.
Secundo, ostendit causalitatem deitatis christi quantum ad perfectionem rerum; ibi: perfecta... Et dicit quod deitas christi dicitur perfecta, per comparationem ad imperfectionem, inquantum est principalis causa omnis perfectionis; sed si comparetur ad res perfectas, dicitur non perfecta, non quasi deficiens a perfectione, sed supereminentius et prius perfectionem habens.
Tertio, ostendit idem circa formas; et dicit quod deitas christi comparata ad ea quae carent forma, potest dici forma effective, inquantum est forma formam faciens; comparata vero ad formas, potest dici sine forma, non per defectum, sed per excessum, quia superat omnem formam.
Quarto, ostendit idem quantum ad substantias; et dicit quod deitas christi potest dici causaliter substantia, inquantum supervenit totis substantiis, idest omnibus et unicuique secundum totum, per modum cuiusdam participationis; sed tamen supervenit immaculate, quia non participatur per commixtionem substantiae, sed per modum similitudinis; et, iterum, est segregata ab omni substantia, inquantum supersubstantialiter existit.
Quinto, ostendit idem quantum ad principia; et dicit quod deitas christi, determinat omnia principia (diversorum enim diversa sunt principia) et determinat ordinem principiorum ad principiata, sed tamen, est supercollocata super omnem ordinem et super omnem principatum.
Deinde, ostendit idem per comparationem ad ea quae sunt exemplum rei; et primo, quantum ad mensuram durationis rerum et dicit quod deitas christi est mensura existentium, quasi determinans unicuique mensuram sui esse vel quia unumquodque intantum habet esse, inquantum appropinquat ei; et etiam est aevum quod dicitur mensura essendi, sicut tempus est mensura durationis et tamen est super aevum, inquantum est mensura superexcedens totum creatum.
Secundo, ostendit causalitatem eius, quantum ad perfectionem supervenientem qua rerum capacitas impletur, sicut intellectus impletur speciebus intelligibilibus; et dicit quod deitas christi, comparata ad deficientia quae dicuntur minus existentia, dicitur plena, quasi plenitudinis causa et comparata ad ea quae sunt plena, dicitur superplena, quasi excedens super omnem plenitudinem.
Tertio, ostendit eam per comparationem ad intellectum et locutionem quae sunt extra rem et dicit, quod est indicibilis et ineffabilis, quia neque sermone complexo, neque incomplexo, sufficienter exprimi potest; et est super mentem et super omnem vitam, quia excedit omnem cognitionem et omnem actum vitae.
Et quia multa supernaturalia attribuerat deitati christi, consequenter ostendit quod non habet ea defectivo modo, sed supereminenti; et hoc est quod dicit, quod habet id quod est supernaturale, supernaturaliter et id quod supersubstantiale, supersubstantialiter.
Absolvere enim a peccatis est supernaturale, sed purus homo non habet hoc supernaturaliter sicut habet filius dei et similiter dicendum est de aliis huiusmodi.
Deinde, cum dicit: unde...
Laudat humanitatem christi et dicit quod deitas christi est tanta et excellens; inde est quod ipse per suam benignitatem venit usque ad naturam nostram et vere factus est substantia, idest hypostasis nostrae naturae et cum superdeus esset, factus est vir, idest homo. Haec quae dicuntur secundum propitiationem ipsius, per quam humanam naturam assumpsit, debent laudari super mentem et super rationem. Quamvis enim acceperit propria nostrae naturae, tamen in ipsis rebus humanis habuit supernaturale et supersubstantiale, idest: uno modo, inquantum communicavit nobis, assumens nostram naturam absque variatione divinae naturae et absque commixtione ipsius et confusione ad humanam naturam, ita quod per exinanitionem ineffabilem, de qua apostolus loquitur ad philipp. 2, nihil passus est ad superplenum ipsius, idest nihil diminutum est de plenitudine suae deitatis; non enim dicitur exinanitus per diminutionem deitatis, sed per assumptionem nostrae naturae deficientis; alio modo, quia, quod est inter omnia nova magis novum et mirabile, ipse erat in naturalibus nostris supernaturaliter et in substantialibus nostris supersubstantialiter, omnia humana, quae ex nobis accepit, supra nos habens; quia caro eius maioris virtutis est et dignitatis quam alterius et anima eius dignior omni anima et actus eius et operationis fuerunt unificae, ex virtute deitatis, ad invicem.