IN LIBROS DE GENER. ET CORRUPT.

 LIBER 1

 Prooemium

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 Lectio 12

 Lectio 13

 Lectio 14

 Lectio 15

 Lectio 16

 Lectio 17

Lectio 10

Postquam philosophus ostendit quare est quaedam generatio simpliciter et quaedam secundum quid, hic inquirit de differentia generationis et alterationis.

Et primo exponit suam intentionem, dicens quod dicendum est de generatione et alteratione, quomodo differant adinvicem: et hoc ideo, quia superius dictum fuit quod generatio et alteratio sunt diversae transmutationes adinvicem.

Secundo ibi: quoniam igitur est aliud subiectum etc., exequitur propositum. Et primo ostendit differentiam generationis et alterationis, quantum ad id secundum quod utrumque est transmutatio; secundo quantum ad subiectum utriusque, ibi: quando quidem igitur etc.. Circa primum duo facit: primo ostendit differentiam generationis et alterationis; secundo removet quandam dubitationem, ibi: in his autem si aliqua etc.. Circa primum duo facit: primo ostendit in quibus sit alteratio; secundo in quibus sit generatio, ibi: quando autem totum etc..

Circa primum duo supponit. Quorum primum est, quod aliud est subiectum, et aliud passio quae nata est dici de subiecto, sicut differunt substantia et accidens. Secundum est, quod contingit in utroque horum esse transmutationem: nam quandoque fit transmutatio in ipsa substantia subiecti, quandoque autem in ipsis accidentibus.

His ergo suppositis, subiungit quod alteratio est, quando manet idem subiectum sensibile: scilicet quando, nulla transmutatione in eius substantia facta, fit transmutatio in passionibus eius, scilicet in qualitatibus ipsius. Nec est differentia quantum ad hoc, utrum fiat transmutatio secundum contraria extrema, vel secundum media; puta utrum de albo in nigrum, vel de rubeo in pallidum. Ponit autem duo exempla: primum scilicet cum corpus animalis, idem manens, prius est sanum et postea infirmatur; secundum est, quod aes aut aliud metallum, idem manens, quandoque est rotundum et quandoque angulare, vel angulos habens.

Et est advertendum quod primum horum exemplorum pertinet ad primam speciem qualitatis, secundum autem ad quartam: cum tamen philosophus in VII physic. Probet quod in prima et quarta specie qualitatis non est motus alterationis, sed solum in tertia, quae dicitur passio vel passibilis qualitas: et propter hoc forte signanter dixit quod alteratio est transmutatio in passionibus. Sed dicendum est quod alteratio primo et per se est in qualitatibus tertiae speciei, mediantibus quibus ex consequenti fit alteratio etiam in aliis; sicut per aliquam alterationem calidi et frigidi mutatur homo de sanitate in aegritudinem aut e converso, et per alterationem mollis et duri perducitur corpus ad aliquam figuram.

Deinde cum dicit: quando autem totum etc., ostendit quando fit generatio. Et circa hoc duo facit: primo assignat quando est generatio; secundo quando magis est generatio, ibi: maxime autem generabitur etc.. Dicit ergo primo quod, quando est transmutatio non solum secundum passiones, sed etiam secundum totam rei substantiam; inquantum scilicet materia accipit aliam formam substantialem; ita scilicet quod non maneat aliquod sensibile, quasi sit idem subiectum numero ens actu; puta quando ex toto semine generatur totus sanguis, aut ex toto aere generatur tota aqua, nulla congregatione aut segregatione interveniente, ut democritus posuit: talis transmutatio est unius generatio et alterius corruptio.

Deinde cum dicit: maxime autem generabitur etc., ostendit quando maxime fit generatio.

Et dicit quod, secundum tertium modum supra positum, qui accipitur secundum opinionem multorum, maxime dicitur aliquid generari, quando fit transmutatio ex aliquo quod non potest bene sentiri, in aliquid quod est bene sensibile, vel secundum tactum, qui est grossior et materialior inter sensus (unde vulgares secundum ipsum maxime iudicant aliquid esse sensibile, inquantum est palpabile), aut etiam secundum alios sensus; sicut cum aqua generatur ex aere, videtur esse, secundum hunc modum, generatio simpliciter; aut quando corrumpitur in aerem, videtur esse corruptio simpliciter. Aer enim est modice sensibilis, tum propter sui raritatem, tum quia non excellit in ipso aliqua qualitas activa, sed passiva, scilicet humidum: in igne autem, qui est rarior aere, excellit qualitas activa quae est calidum: aqua autem et est densior aere, et excellit in ea qualitas activa quae est frigidum: terra vero est densissima omnium elementorum.

Deinde cum dicit: in his autem si aliqua etc., removet quandam dubitationem. Quia enim dixerat quod subiectum manet, facta transmutatione circa eius passiones, posset aliquis credere quod omne illud circa quod fit transmutatio alio manente, esset passio illius manentis. Sed ipse hoc excludit, dicens quod in his corporibus quae adinvicem transmutantur, quandoque manet aliqua passio eadem in generato et corrupto, sicut quando ex aere fit aqua; ambo enim sunt diaphana, idest transparentia, vel frigida (non quod aer sit naturaliter frigidus, sed per accidens): non tamen oportet quod huius permanentis, scilicet diaphani vel frigidi, alterum in quod fit transmutatio, scilicet aer vel aqua, sit passio. Si autem non esset verum quod nunc dicimus, sequeretur quod quando ex aere fit aqua, esset alteratio: semper enim videmus quod, quando id quod transmutatur est passio permanentis, est alteratio; tunc autem generatio, quando id quod transmutatur non est passio permanentis. Et hoc manifestat per quoddam exemplum. Dicitur enim quod homo musicus corruptus est, quando homo amittit habitum musicae; et tunc homo immusicus, idest habens privationem musicae, generatus est: eo quod musica non est passio hominis musici, cum sit de ratione eius, et similiter immusica est de ratione hominis immusici. Unde homo musicus non manet: sed homo manet idem numero. Si ergo musica et immusica non esset passio huius, scilicet hominis, sed esset de ratione eius; tunc per transmutationem musicae et immusicae, fieret unius generatio et alterius corruptio. Et quia hoc non est verum, ideo musica et immusica est passio hominis. Sed hominis musici et immusici est generatio et corruptio: et quia homo manet, ut patet, sequitur quod musica sit passio permanentis.

Et ideo alteratio est secundum talia, scilicet secundum passiones permanentium. Si ergo aqua et aer essent passiones diaphani, sicut permanentis, sequeretur quod transmutatio aeris ex aqua esset alteratio.

Sed dubitatur utrum eadem passio numero, quae sit altera pars contrarietatis, possit esse in generato et corrupto, ut supra dictum est. Si enim non remaneat eadem, non erit facilior transitus in invicem eorum quae habent similitudinem: eo quod oportebit utrobique omnia removeri. Similiter videtur sequi quod simile corrumpitur a suo simili: nam generans corrumpit id quod prius erat.

Si autem ponatur quod maneat eadem numero, sequitur primo quod, remoto priori, scilicet subiecto, remaneat posterius, scilicet passio: et quod idem numero accidens sit in duobus subiectis.

Dicendum ergo quod non manet idem numero: sed id quod prius erat, corrumpitur per accidens corruptione subiecti, recedente forma quae erat principium talis accidentis; et advenit simile accidens, consequens formam de novo advenientem.

Et quia secundum hoc accidens non erat aliqua repugnantia in agendo et patiendo, facilior fuit transmutatio. Nec est inconveniens quod simile corrumpat suum simile per accidens, corrumpendo subiectum vel materiam: sic enim maior flamma consumit minorem.

Deinde cum dicit: quando quidem igitur etc., ostendit differentiam generationis ad alterationem et ad alias transmutationes, ex parte subiecti. Et primo ostendit qualiter se habeant ad subiectum quod est ens in actu; secundo qualiter se habeant ad subiectum quod est ens in potentia, ibi: est autem hyle etc..

Dicit ergo primo quod dictum est quod alteratio est secundum passiones alicuius permanentis: et hoc idem accidit in aliis transmutationibus, quae fiunt secundum accidentia quae adveniunt subiecto existenti in actu. Quando ergo transmutatio est de contrario in contrarium secundum quantitatem, puta de magno in parvum aut e converso, est augmentum vel deminutio eiusdem subiecti permanentis: eo quod quantitas advenit subiecto existenti in actu. Quando autem transmutatio est secundum contrarietatem loci, puta sursum aut deorsum, est latio, idest motus localis, eiusdem corporis permanentis: eo quod esse ubi advenit corpori existenti actu. Quando vero transmutatio est secundum contrarietatem in passionibus (idest in passibilibus qualitatibus principaliter, et in aliis qualitatibus ex consequenti), tunc est alteratio eiusdem permanentis: quia etiam qualitas advenit subiecto actu existenti. Quando vero nihil manet actu existens, cuius alterum quod transmutatur sit passio et accidens quodcumque, est universaliter generatio et corruptio: eo quod forma substantialis, secundum quam est generatio et corruptio, non advenit subiecto actu existenti.

Unde patet falsam esse opinionem quam tradit Avicebron in libro fontis vitae, quod in materia est ordo formarum; ita quod primo materiae advenit forma secundum quam est substantia, et postea alia secundum quam est corpus, et postea alia secundum quam est animatum corpus, et sic de aliis. Cum enim idem sit constituere substantiam et facere hoc aliquid, quod pertinet ad substantiam particularem, sequeretur quod prima forma, quae constituit substantiam, faceret hoc aliquid, quod est subiectum actu existens: et ita formae posteriores advenirent subiecto permanenti, et secundum eas esset magis alteratio quam generatio, secundum doctrinam quam hic Aristoteles tradit. Est ergo dicendum quod, sicut supra dictum est, formae substantiales differunt secundum perfectius et imperfectius. Quod autem est perfectius, potest quidquid potest imperfectius, et adhuc amplius: unde forma perfectior quae facit animatum, potest etiam facere corpus, quod facit forma imperfectior inanimati corporis. Et sic nulla forma substantialis advenit subiecto in actu existenti: nec praesupponit aliam formam communiorem realiter diversam, quae pertineat ad considerationem naturalis; sed solum secundum rationem, quod pertinet ad considerationem logicam.

Deinde cum dicit: est autem hyle etc., comparat praedictas transmutationes secundum subiectum quod est tantum ens in potentia. Et dicit quod hyle, sive materia prima, est maxime proprium subiectum susceptibile generationis et corruptionis: quia, sicut dictum est, immediate substat formis substantialibus, quae per generationem et corruptionem adveniunt et recedunt.

Sed quodammodo, scilicet ex consequenti et mediate, subiicitur omnibus aliis transmutationibus: quia omnia subiecta aliarum transmutationum sunt susceptibilia aliquarum contrarietatum, quae reducuntur in primam contrarietatem, quae est formae et privationis, cuius subiectum est prima materia, ut dicitur in I physic.. Et ideo omnia alia subiecta participant quodammodo materiam primam, inquantum ex materia et forma componuntur.

Ultimo autem epilogando concludit, quod determinatum sit hoc modo de generatione simpliciter, utrum sit vel non sit; et si est, quomodo est; et similiter etiam de alteratione.