Postquam inquisivit philosophus de contrarietate principiorum, hic incipit inquirere de numero eorum.
Et circa hoc tria facit: primo movet quaestionem; secundo excludit ea quae non cadunt sub quaestione, ibi: unum quidem etc.; tertio prosequitur quaestionem, ibi: quoniam autem finita etc..
Dicit ergo primo quod post inquisitionem de contrarietate principiorum, consequens est inquirere de numero eorum, utrum scilicet sint duo aut tria aut plura.
Deinde cum dicit: unum quidem enim etc., excludit ea quae non cadunt sub quaestione: et primo quod non sit tantum unum principium; secundo quod non sint infinita, ibi: infinita autem non etc..
Dicit ergo primo quod impossibile est esse unum principium tantum. Ostensum est enim quod principia sunt contraria; sed contraria non sunt unum tantum, quia nihil est sibi ipsi contrarium; ergo principia non sunt unum tantum.
Deinde cum dicit: infinita autem non etc., ostendit quod non sunt infinita principia quatuor rationibus: quarum prima talis est.
Infinitum inquantum huiusmodi est ignotum; si igitur principia sunt infinita, oportet ea esse ignota: sed ignoratis principiis, ignorantur ea quae sunt ex eis; ergo sequitur quod nihil in mundo possit sciri.
Secundam rationem ponit ibi: et est una contrarietas etc.: quae talis est.
Principia oportet esse prima contraria, ut supra ostensum est; prima autem contraria sunt primi generis, quod est substantia; substantia autem, cum sit unum genus, habet unam primam contrarietatem: prima enim contrarietas cuiuslibet generis est primarum differentiarum, per quas dividitur genus; ergo non sunt infinita principia.
Tertiam rationem ponit ibi: et quod contingit etc.: quae talis est.
Quod potest fieri per finita, magis est ponendum per finita fieri quam per infinita; sed ratio omnium quae fiunt secundum naturam, assignatur secundum empedoclem per principia finita, sicut per Anaxagoram per principia infinita; ergo non est ponendum principia esse infinita.
Quartam rationem ponit ibi: amplius sunt alia etc.: quae talis est.
Principia sunt contraria, si igitur principia sunt infinita, oportet omnia contraria esse principia. Sed non omnia contraria sunt principia.
Quod patet ex duobus: primo quidem quia principia oportet esse prima contraria, non autem omnia contraria sunt prima, cum quaedam sint aliis priora; secundo quia principia non debent esse ex alterutris, ut supra dictum est, contraria autem quaedam fiunt ex alterutris, ut dulce et amarum, et album et nigrum. Non ergo principia sunt infinita.
Et sic ultimo concludit quod principia non sunt unum tantum, neque infinita.
Considerandum est autem quod philosophus hic disputative procedit ex probabilibus.
Unde assumit ea quae videntur pluribus, quae non possunt esse falsa secundum totum, sed sunt secundum partem vera. Verum est igitur quodammodo quod contraria fiunt ex invicem, ut supra dictum est, si sumatur subiectum cum contrariis; quia id quod est album, postea fit nigrum: sed tamen ipsa albedo non convertitur in nigredinem.
Sed quidam antiquorum ponebant quod nec etiam coassumendo subiectum, prima contraria fiunt ex invicem: unde empedocles negabat elementa fieri ex invicem. Et ideo Aristoteles hic signanter non dicit calidum fieri ex frigido, sed dulce ex amaro et album ex nigro.
Deinde cum dicit: quoniam autem finita etc., prosequitur illud quod erat in quaestione, scilicet in quo numero sint principia.
Et circa hoc duo facit: primo ostendit quod non sunt duo tantum principia, sed tria; secundo ostendit quod non sunt plura, ibi: plura autem tribus etc..
Circa primum duo facit: primo ostendit per rationes non esse tantum duo principia, sed oportere addi tertium; secundo ostendit quod in hoc etiam antiqui philosophi convenerunt, ibi: unde si aliquis priorem etc..
Circa primum: ponit tres rationes.
Dicit ergo primo quod cum ostensum sit quod principia sunt contraria, et ita non possit esse tantum unum principium, sed duo ad minus; nec iterum sint infinita principia; restat considerandum utrum sint duo tantum, vel plura duobus. Quantum enim ad hoc quod supra ostensum est, quod contraria sunt principia, videtur quod sint duo tantum principia; quia contrarietas est inter duo extrema.
Sed in hoc deficiet aliquis, idest dubitabit.
Oportet enim quod ex principiis fiant alia, ut supra dictum est: si autem sint tantum duo contraria principia, non videtur quomodo ex illis duobus possint omnia fieri. Non enim potest dici quod unum eorum facit aliquid ex reliquo: non enim densitas nata est convertere ipsam raritatem in aliquid, neque raritas densitatem. Et similiter est de qualibet alia contrarietate: non enim concordia movet discordiam et facit aliquid ex ipsa, neque e converso. Sed utrumque contrariorum transmutat aliquod tertium, quod est subiectum utriusque. Calidum enim non facit esse calidam ipsam frigiditatem, sed subiectum frigiditatis: nec e converso. Videtur ergo quod oporteat poni aliquod tertium, quod sit subiectum contrariorum, ad hoc quod ex contrariis alia possint fieri.
Nec refert quantum ad praesens pertinet, utrum illud subiectum sit unum vel plura.
Quidam enim posuerunt plura principia materialia, ex quibus praeparant naturam entium: non enim dicebant esse naturam rerum nisi materiam, ut infra in secundo dicetur.
Secundam rationem ponit ibi: adhuc autem etc.: et dicit quod nisi contrariis quae ponuntur esse principia, supponatur aliquid aliud, surget maior dubitatio quam praemissa. Primum enim principium non potest esse accidens aliquod de subiecto dictum: cum enim subiectum sit principium accidentis quod de eo praedicatur, et sit eo prius naturaliter, sequeretur si primum principium esset accidens de subiecto praedicatum, quod principii esset principium, et quod primo esset aliquid prius. Sed si ponamus sola contraria esse principia, oportet principium esse aliquod accidens de subiecto dictum: quia nullius rei substantia est contraria alteri, sed contrarietas solum est inter accidentia.
Relinquitur igitur quod non possunt sola contraria esse principia.
Considerandum autem quod in hac ratione utitur praedicato pro accidente, quia praedicatum designat formam subiecti, antiqui autem credebant omnes formas esse accidentia; hic autem procedit disputative ex propositionibus probabilibus quae erant apud antiquos famosae.
Tertiam rationem ponit ibi: amplius non esse etc.: quae talis est.
Omne quod non est principium, oportet esse ex principiis: si igitur sola contraria sint principia, sequetur, cum substantia non sit contraria substantiae, quod substantia sit ex non substantiis; et sic quod non est substantia sit prius quam substantia, quia quod est ex aliquibus est posterius eis. Hoc autem est impossibile: nam primum genus entis est substantia, quae est ens per se. Non igitur potest esse quod sola contraria sint principia; sed oportet ponere aliquid aliud tertium.
Deinde cum dicit: unde si aliquis etc., ostendit quomodo ad hoc etiam concordabat positio philosophorum.
Et circa hoc duo facit: primo ostendit quomodo ponebant unum materiale principium; secundo quomodo ponebant praeter hoc duo principia contraria, ibi: sed omnes unum hoc etc..
Considerandum est autem circa primum, quod philosophus in praecedentibus more disputantium visus est opponere ad utramque partem oppositam. Nam primo probavit quod principia sunt contraria; et nunc induxit rationes ad probandum quod contraria non sufficiunt ad hoc quod ex eis generentur res.
Et quia rationes disputativae verum concludunt secundum aliquid, licet non secundum totum, ex utrisque rationibus unam veritatem concludit.
Et dicit quod si aliquis putet veram esse priorem rationem, quae probabat principia esse contraria, et hanc immediate positam, quae probat contraria principia non posse sufficere; ad salvandum utramque necesse est dicere quod quoddam tertium subsit contrariis, sicut dixerunt ponentes totum universum esse naturam quandam unam, intelligentes per naturam materiam, sicut aquam aut ignem aut aerem aut medium horum, ut vaporem aut aliud huiusmodi.
Et magis videtur de medio. Hoc enim tertium accipitur ut subiectum contrariis, et quodammodo ut distinctum ab eis: unde illud quod minus habet de contrarietate, convenientius ponitur tertium principium praeter contraria. Ignis enim et terra et aer et aqua habent contrarietatem annexam, scilicet calidi et frigidi, humidi et sicci: unde non irrationabiliter faciunt subiectum aliquid alterum ab his, in quo minus est de excellentia contrariorum.
Post hos autem melius dixerunt qui posuerunt aerem principium: quia in aere inveniuntur qualitates contrariae minus sensibiles.
Post hos qui posuerunt aquam. Qui vero posuerunt ignem, pessime dixerunt quantum ad hoc, quod ignis habet qualitatem contrariam maxime sensibilem et magis activam, quia in ipso est excellentia calidi: quamvis si comparentur elementa secundum subtilitatem, melius videantur dixisse qui posuerunt ignem principium, ut alibi dicitur; quia quidquid est subtilius, videtur esse simplicius et prius. Unde terram nullus posuit principium propter sui grossitiem.
Deinde cum dicit: sed omnes unum hoc etc., ostendit quomodo cum uno materiali principio posuerunt principia contraria.
Et dicit quod omnes ponentes unum materiale principium, dicebant illud figurari vel formari contrariis quibusdam, ut raritate et densitate, quae reducuntur ad magnum et parvum, et ad excellentiam et defectum. Et sic hoc quod Plato posuit, quod unum et magnum et parvum sint principia rerum, fuit etiam opinio antiquorum naturalium, sed differenter.
Nam antiqui considerantes quod una materia variatur per diversas formas, posuerunt duo ex parte formae, quae est principium agendi, et unum ex parte materiae, quae est principium patiendi: sed Platonici, considerantes quomodo in una specie distinguuntur multa individua secundum divisionem materiae, posuerunt unum ex parte formae, quae est principium activum, et duo ex parte materiae, quae est principium passivum.
Et sic concludit principale intentum, scilicet quod praemissa et similia considerantibus rationabile videbitur quod sint tria naturae principia.
Et hoc dicit designans ex probabilibus processisse.
Deinde cum dicit: plura autem tribus etc., ostendit quod non sunt plura principia tribus, duabus rationibus: quarum prima talis est.
Quod potest fieri per pauciora, superfluum est si fiat per plura; sed tota generatio rerum naturalium potest compleri ponendo unum principium materiale et duo formalia, quia ad patiendum sufficit unum materiale principium.
Sed si essent quatuor principia contraria, et duae primae contrarietates, oporteret quod utraque contrarietas haberet aliud et aliud subiectum: quia unum subiectum videtur esse primo unius contrarietatis. Et sic, si duobus contrariis positis et uno subiecto, possunt res fieri ad invicem, superfluum videtur quod ponatur alia contrarietas. Non igitur ponenda sunt plura quam tria principia.
Secundam rationem ponit ibi: simul autem etc.: quae talis est.
Si plura sunt principia quam tria, oportet esse plures primas contrarietates. Sed hoc est impossibile, quia prima contrarietas videtur esse primi generis, quod est unum, scilicet substantia. Unde omnia contraria quae sunt in genere substantiae non differunt genere, sed se habent secundum prius et posterius; quia in uno genere est tantum una contrarietas, scilicet prima, eo quod omnes aliae contrarietates videntur reduci ad unam primam; sunt enim aliquae primae differentiae contrariae quibus dividitur genus. Ergo videtur quod non sint plura principia quam tria.
Considerandum est autem quod utrumque probabiliter dictum est, scilicet et quod in substantiis non sit contrarietas, et quod in substantiis sit una contrarietas prima. Si enim accipiatur ipsum quod est substantia, nihil est ei contrarium: si vero accipiantur formales differentiae in genere substantiae, contrarietas in eis invenitur.
Ultimo autem quasi epilogando concludit, quod neque sit unum tantum principium neque plura duobus vel tribus. Sed utrum horum sit verum, habet multam dubitationem, sicut ex praemissis patet, scilicet utrum sint duo tantum vel tria.