Deinde cum dicit, dominus, ex eadem historia ostenditur, quomodo se habet ad gentes: et circa hoc duo facit. Primo ostendit quod christo convenit habere potestatem super gentes.
Secundo ponit usum potestatis, reges eos. Circa primum duo facit. Primo ostendit quo jure potestas sibi competit super gentes. Secundo ponit acceptionem ipsius potestatis, ibi, dabo tibi gentes. Dicit ergo, dominus dixit ad me. Hoc non usquequaque completur de David; et ideo intelligitur de christo cui competit dominium super gentes duplici jure: scilicet hereditario, et meritorio. Primo ergo ponit jus. Secundo meritum, ibi, postula etc.. Est autem christus rex universorum, sicut dicitur Hebr. 1: et hoc competit ei, quia filius: Gal. 4: si filius, et heres per deum: et ideo agit de aeterna generatione christi: in qua tria notantur. Primo modus generationis.
Secundo proprietas filiationis. Tertio aeternitas filii generati. Modus ostenditur in hoc quod dicit: dominus dixit: quia scilicet processit per modum intellectus. Uniuscujusque generatio est per modum ejus. Modus divinae naturae non est carnalis, sed intellectualis, immo est ipsum intelligere.
Secundo generatio est processio secundum originem quae invenitur in re intelligibili, quae est secundum conceptionem verbi procedens ab intellectu; et hoc est dicere verbum in corde; et ideo dicit, dominus dixit, quasi, dicendo me generavit.
Unde filius est verbum quod pater dixit, idest gignendo produxit. Proprietas vero ostenditur in hoc, quod dicit, filius meus, non adoptivus, sicut illi, de quibus dicitur joan. 1: dedit eis potestatem filios dei fieri etc.; sed proprietate naturae.
Unde filius meus es tu naturalis, singularis, consubstantialis: Matth. 17: hic est filius meus dilectus. Aeternitas ponitur in hoc, quod subjungit: ego hodie genui te, idest aeternaliter: non enim est nova, sed aeterna generatio; et ideo dicit: hodie genui te: quia hodie praesentiam signat, et quod aeternum est, semper est. Dicit etiam, genui te, et non genero, ad designandum generationis perfectionem: cum enim generatio sit sine motu, simul est generari et generatum esse. Dicit etiam hodie, ut designet praesentialitatem cum claritate quae conveniunt christo, qui et lucem inhabitat inaccessibilem, 1 Tim. 6; et qui vere est, in quo nihil est praeteritum, vel futurum, vel obscurum, sed clarum.