SENTENTIA LIBRI POLITICORUM

 LB

 Prooemium

 LIBER 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 LIBER 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 Lectio 12

 Lectio 13

 Lectio 14

 Lectio 15

 Lectio 16

 Lectio 17

 LIBER 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

Lectio 9

Quoniam autem quae ad scientiam etc..

Postquam philosophus docuit cognoscere pecuniativae originem et eius proprietates et partes, hic consequenter determinat ea quae pertinent ad usum ipsius.

Et primo dicit de quo est intentio. Secundo exequitur propositum, ibi, sunt autem pecuniativae etc..

Dicit ergo primo, quod quia sufficienter determinavimus de pecuniativa in ea quae pertinet ad cognoscendum naturam ipsius, oportet breviter et pertranseunter ponere ea quae pertinent ad usum eius, qualiter scilicet sit ea utendum: omnia enim huiusmodi, quae pertinent ad operationes humanas, habent liberam, idest expeditam contemplationem; quia facile est ea considerare in universali; sed tamen necesse est, quod habeatur experientia circa ipsa, ad hoc quod homo possit perfectum usum eorum habere.

Deinde cum dicit sunt autem pecuniativae etc., determinat ea, quae pertinent ad usum pecuniativae.

Et circa hoc duo facit. Primo distinguit partes ipsius. Secundo ponit quaedam documenta utilia pecuniativae, ibi, quoniam autem a quibusdam etc..

Circa primum duo facit. Primo assignat partes pecuniativae, quae est necessaria ad vitam humanam. Secundo partes pecuniativae non necessariae, ibi, translativae autem etc..

Dixit autem supra, necessariam esse pecuniativam, per quam homo acquirit pecuniam ex rebus quas natura ministrat ad necessitatem vitae. Huius autem ponit duas partes.

Quarum prima est secundum quam homo ex emptione et venditione talium rerum potest pecuniam acquirere. Et circa hanc partem dicit, quod pecuniativae sunt istae partes utiles, idest utilia quaedam documenta, ut homo sit expertus circa bona huiusmodi, quae ab hominibus possidentur, quae eorum sint maximi pretii, et ubi maximo pretio vendantur, et quomodo, puta quo tempore, vel secundum alias conditiones.

Et exponit de quibus possessibilibus bonis dicat: est enim quaedam possessio equorum, et boum, et ovium, et aliorum animalium.

Oportet autem eum, qui ex his vult lucrari pecuniam, esse expertum quae eorum sint maxime cara, et in quibus locis; quia alia istorum in aliis regionibus abundant; ut scilicet emat in loco ubi abundant, et vendat in loco ubi sunt cara.

Secunda autem pars huius possessivae est, ut homo acquirat copiam harum rerum venalium: quod quidem est per culturam terrae, sive nudae, hoc est absque arboribus, sicut sunt campi in quibus seminatur triticum; sive plantatae, sicut sunt vineae, et horti et oliveta. Per huiusmodi enim culturam acquirit homo abundantiam tritici et vini, et aliorum huiusmodi; et oportet etiam esse hominem expertum de cultura apum et aliorum animalium tam natatilium, scilicet piscium, quam etiam volatilium, scilicet avium; a quibuscumque contingit acquirere auxilium ad vitam humanam; quia per horum abundantiam potest fieri acquisitio pecuniarum.

Sic igitur patet, quod istae sunt primae et propriissimae partes pecuniativae: et dicuntur primae et propriissimae, quia sic acquiritur pecunia ex rebus naturalibus, propter quas inventa est primo pecunia.

Deinde cum dicit translativae autem etc., distinguit partes pecuniativae translativae.

Dixit autem supra, pecuniativam translativam esse per quam acquiritur pecunia non ex rebus necessariis ad vitam, sed ex quibusdam aliis rebus. Et dicitur translativa, quia pecunia translata est de rebus naturalibus ad huiusmodi.

Circa primum tria facit. Primo distinguit partes huius pecuniativae. Secundo excusat se a diligentiori consideratione harum partum, ibi, de unaquaque autem etc..

Tertio manifestat quaedam quae dixerat, ibi, sunt autem maxime etc..

Circa primum ponit quatuor partes huius pecuniativae: quarum prima et maxima est mercativa.

Mercatores enim maxime pecunias acquirunt.

Et hanc primam partem secundo distinguit in tres partes; quarum prima est naucleria, quae scilicet mercationes exercet per mare. Alia autem dicitur phortigia, idest oneraria, nam fortion in Graeco dicitur pondus vel onus, quae scilicet exercet mercationes in terra per deportationem onerum in curribus vel iumentis.

Tertia autem vocatur parastasis id est assistentia, puta cum aliquis non defert merces nec per mare nec per terram, sed assistit mercatoribus per communicationem pecuniae vel rerum: et istae partes differunt adinvicem: quia quaedam eorum sunt certiores, sicut mercationes terrae, quaedam autem faciunt magis excrescere lucrum, sicut mercationes maris, quae tamen sunt magis periculosae.

Secunda autem pars principalis huius translativae pecuniativae est toquismos, id est usuraria, quae scilicet per usuras pecuniam acquirit.

Tertia autem pars est mistarina, id est mercennaria, sicut eorum qui labores suos locant pro mercede pecuniarium. In hac est quaedam differentia: quia quaedam mercenaria fit per artes banausas, idest maculativas corporis, sicut est ars coquorum et huiusmodi ministeriorum. Quaedam autem fit per labores non artificiales, et qui sunt utiles soli corpori et in quibus etiam solum corpus est utile; sicut illi qui mercede conducuntur ad fodiendum in agro, vel ad aliquid aliud huiusmodi.

Quarta autem pars est media inter translativam et primam quae est necessaria, habens aliquid de utraque, illa scilicet quae acquirit lucrum per incisionem lapidum vel metallorum de terra. Habet enim hoc commune cum prima pecuniativa, quia est a terra et ab his quae generantur ex terra, sicut agricultura circa ea est quae generantur ex terra.

Cum translativa autem convenit in hoc quod huiusmodi metalla non faciunt aliquem fructum pertinentem ad necessitatem vitae, sicut faciunt campi et animalia: sunt tamen huiusmodi utilia ad alia, puta ad aedificandas domos vel ad aliqua instrumenta construenda.

Et ista quarta pars complectitur sub se diversa genera, secundum diversas species metallorum, quae sunt aurum, argentum, ferrum et huiusmodi.

Deinde cum dicit de unaquaque autem etc., excusat se a perfecta horum determinatione; et dicit quod dictum est nunc utiliter de istis partibus: esset autem utile ad operationes eorum qui volunt pecuniam acquirere, quod diligentius determinaretur particulariter de singulis; sed tamen grave est diu commorari circa talia tendentibus ad maiora.

Deinde cum dicit sunt autem maxime exponit quaedam quae dixerat de operationibus banausis et inartificialibus; et dicit quod illae operationes sunt maxime artificiales, in quibus minimum operatur fortuna: hoc enim a fortuna fieri dicimus quod fit praeter praevisionem rationis, in qua ars consistit. Unde operationes illae, quarum eventus multum subiacent fortunae, parum sunt artificiales; sicut eorum qui piscantur cum hamo, et aliorum huiusmodi: et e contrario operationes quarum effectus parum subiacent fortunae, sunt maxime artificiales, sicut fabrorum et aliorum artificum. Illae autem operationes sunt maxime banausicae, id est abiectae et viles, quibus corpora maxime maculantur, sicut tinctorum et eorum qui purgant plateas et aliorum huiusmodi.

Illae autem operationes sunt maxime serviles, ubi maior pars usus est ex parte corporis et parum ex parte rationis; sicut eorum qui deferunt onera, et cursorum et huiusmodi. Illae autem sunt ignobilissimae inter omnes ad quas requiritur minimum de virtute vel animi vel corporis; sicut in aliquibus praedictarum apparet.

Deinde cum dicit quoniam autem a quibusdam etc., proponit documenta utilia ad partes praemissas pecuniativae.

Et primo docet huiusmodi documenta considerare ex Scripturis. Secundo ex exemplis, ibi, adhuc autem et dicta etc..

Dicit ergo primo, quod quia quidam sapientes de praemissis scripserunt, sicut quidam carittis nomine, parilis origine, et Apollodorus linius scripserunt de cultura terrae tam nudae quam plantatae, velut et apud Latinos Palladius, et ab aliis scriptum est de aliis praemissarum partium: quicumque habet curam plenius praemissa cognoscere consideret ex eorum libris.

Deinde cum dicit adhuc autem et dicta etc., proponit documentum de exemplis considerandis.

Et primo proponit quod intendit. Secundo subiungit exempla, ibi, puta quod et thaleo etc..

Dicit ergo primo, quod non solum oportet considerare libros eorum, qui artes de praedictis partibus construxerunt; sed etiam si quae dicuntur exempla dispersa in diversis narrationibus per quae aliqui acquisiverunt magnam pecuniam, oportet huiusmodi considerare: haec enim erunt utilia his qui intendunt acquirere pecunias.

Deinde cum dicit puta quod et thaleo etc., subiungit duo exempla; quorum secundum incipit ibi, in sicilia autem etc..

Circa primum duo facit. Primo proponit exemplum. Secundo ostendit ad quid est utile, ibi, est autem quemadmodum diximus etc..

Sciendum est ergo circa primum, quod thales milesius fuit unus de septem sapientibus, qui primus incoepit studere in philosophia naturali, aliis sex sapientibus circa res humanas occupatis. Cuius factum habet quamdam considerationem utilem ad acquirendum pecunias, quamvis ascribatur non ad cupiditatem pecuniae, sed ad sapientiam: potest tamen ex eius facto sumi quoddam universale documentum acquirendi pecunias. Cum enim exprobraretur sibi ab aliquibus quod pauper esset, et quod sic sua philosophia esset sibi inutilis, consideravit per astrologiam, cuius erat peritus, quod in futuro anno, futura esset ubertas olivarum praeter consuetudinem: nam in praecedenti anno, etiam fuerat olivarum ubertas: ut plurimum autem olivae deficiunt post ubertatem. Cum igitur adhuc in hieme esset abundantia olivarum, dedit cultoribus olivarum in duabus civitatibus, scilicet mileto et quio, paucas pecunias pro arra fructus futuri anni, qui parum credebatur excrescere. Quando ergo venit tempus olivarum, multis simul et subito quaerentibus emere olivas, taxavit pretium, sicut voluit; et sic colligens multas pecunias, ostendit quod philosophis facile est ditari si volunt, sed non est studium eorum ad hoc: et per hunc modum thales ostendit suam sapientiam.

Deinde cum dicit est autem quemadmodum diximus etc., ostendit ad quid est utile pecuniativae huiusmodi exemplum: et dicit quod hoc est valde utile ad acquirendum pecunias, si quis possit praeparare monopoliam, id est unicam et singularem venditionem, ut scilicet ipse solus vendat res aliquas in civitate.

Polis enim in Graeco per o parvum scriptum et I breve significat civitatem, scriptum autem per o parvum et y Graecum significat multitudinem, scriptum vero per o magnum significat venditionem; unde dicitur versus est polis urbs, sed multa polis est vendere polis: ex quo dicitur monopolia, id est singularis venditio.

Et quia hoc multum facit ad pecunias acquirendas, ideo quaedam civitates cum indigeant pecuniis instituunt monopoliam, ut scilicet communitas singulariter vendat sal vel aliquid huiusmodi.

Deinde cum dicit in sicilia autem etc., ponit secundum exemplum; et primo narrat factum; secundo ostendit quod redit in idem cum primo.

Dicit ergo primo, quod cum quidam in sicilia haberet pecuniam apud se reconditam, emit simul omne ferrum de mineris in quibus fundebatur. Unde cum venissent mercatores, ipse solus vendebat, non tamen faciebat magnum excessum pretii, ut expeditius venderet; tamen lucratus est de quinquaginta talentis centum. Dionysius autem tyrannus syracusanorum, sentiens hunc valde ditatum, mandavit ei quod ulterius non habitaret in syracusis, permittens tamen ei portare suas secum pecunias.

Quod enim aliqui cives multum ditentur, reputant sibi tyranni esse inconveniens, ut infra dicetur.

Deinde cum dicit quod vero visum fuit etc., ostendit quod illud in idem redit cum primo; quia et isti siculo et thali philosopho idem visum fuit, ut scilicet exerceret monopoliam: et etiam utile est quod politici considerent, quia multis civitatibus necesse est acquirere pecunias, sicut et domibus; et adhuc magis, quanto civitas pluribus indiget. Et ideo quidam qui student circa regimina civitatum, ad hoc principaliter videntur intendere, ut multiplicent pecuniam in aerario publico.