TABULA LIBRI ETHICORUM

 Capitulus A

 Capitulus B

 Capitulus C

 Capitulus D

 Capitulus E

 Capitulus F

 Capitulus G

 Capitulus H

 Capitulus I

 Capitulus L

 Capitulus M

 Capitulus N

 Capitulus O

 Capitulus P

 Capitulus R

 Capitulus S

 Capitulus T

 Capitulus U

 Capitulus X

Capitulus N

Natura.

Quod nullum natura existencium est ex assuefaccione; exemplum de lapide et igne.

II I a.

Quod in hiis que a natura insunt prius potencias eorum ferimus, posterius autem operaciones.

Ibidem.

Quod propter naturam quidem turpes nullus increpat. III X a.

Quod quia natura nostra non est simplex set composita, aliquid est sibi delectabile secundum corporalem et aliquid secundum incorporalem.

VII XV f.

Quod si natura aliqua sit simplex, accio eius semper eadem et delectabilissima erit.

Ibidem.

Quod natura que indiget transmutacione maliciam habet, quia non est simplex neque per se bona sicut homo qui facile transmutabilis est malus. Ibidem, g.

Naturalia.

Quod in naturalibus concupiscenciis pauci peccant. III XV c.

Quod naturalia non moueantur non est sic habens, id est uniuersaliter uerum, quia secundum essenciam non remouentur, secundum usum possunt remoueri; set nequaquam sic apud deos sicut apud nos. V IX c.

Quod naturalia sunt immobilia et eandem potenciam habent sicut ignis hic et in Persis ardet. Ibidem.

Quod naturalia habent principium in se ipsis.

VI II g.

Quod naturales appetitus magis digni sunt uenia aliis minus naturalibus. VII VI c. (neuter)p quod neutros horum credendum est peccare in omnibus que dicebant de felicitate.

I VI c.

Nomina.

Quod hec nomina dampnum et lucrum inuenta sunt in communicacionibus uoluntariis, quia plus in talibus habere dicitur lucrari et minus habere dicitur dampnificari. V v g.

Nummisma.

Quod nummisma inuentum est quasi mensura quedam per quam superhabundancia et defectus reducuntur ad medium. V VI d.

Quod nummisma factum est propter commutacionis necessitatem. Ibidem, e.

Quod nummisma est quasi fideiussor future necessitatis, quia continet omnia opera sicut precium ipsorum. Ibidem, f.

Quod nummisma inter alia magis debet esse mensura, quia magis permanet.

Ibidem.

Quod nummisma omnia mensurata adequat.

Ibidem, per totum capitulum.

Nupcias.

Quod ad nupcias uocantur cognati et qui sunt unius generis. IX II e. (in nobis)p quod in nobis est bonos uel malos esse.

III IX b.

Nati sumus.

Quod nati sumus magis ad delectaciones et ideo sumus facilius mobiles ad intemperanciam quam ad temperanciam. II VII d.

Nemesis.

Quod Nemesis est medietas inuidie de bonis que accidunt indignis, superexcedens autem inuidus dicitur qui tristatur de bonis malorum et bonorum, deficiens autem (epykairekakus)p II VI g.

Nemesiticus.

Quod Nemesiticus tristatur de indigne bene operantibus, epykairekakus de omnibus male gaudet. Ibidem.

Neoptolemus.

Quod Neoptolemus persuasus ab ulixe ut mendacio deciperet philoctetem, prius consenciens postea ab illa opinione discessit et laudatus est. VII II e.

Nutritiua.

Quod nutritiua in sompnis uidetur maxime operari. I XI d.

Quod nutritiua expers est humane uirtutis.

Ibidem.

Quod nutritiua non perficitur aliqua uirtute morali; nichil enim (in ipsa) operari uel non operari. VI IX e.