LIBER DE LAPSIS.

 I. PAX ecce, dilectissimi fratres, Ecclesiae reddita est et, quod difficile nuper incredulis ac perfidis impossibile videbatur, ope atque ultione divi

 II. Confessores, praeconio boni nominis claros et virtutis ac fidei laudibus gloriosos, laetis conspectibus intuemur, sanctis osculis adhaerentes, des

 III. Nemo , fratres dilectissimi, nemo hanc gloriam mutilet, nemo incorruptam stantium firmitatem maligna obtrectatione debilitet. Cum dies negantibus

 IV. Has martyrum coelestes coronas, has confessorum glorias spiritales, has stantium fratrum maximas eximiasque virtutes moestitia una contristat, 046

 V. Habenda tamen est, fratres dilectissimi, ratio veritatis, nec sic mentem debet et sensum persecutionis infestae tenebrosa caligo caecasse, ut nihil

 VI. Studebant augendo patrimonio singuli, et, obliti quid credentes aut sub Apostolis ante fecissent aut semper facere deberent, insatiabili cupiditat

 VII. Praenuntiata sunt ista nobis et ante praedicta. Sed nos, datae legis et observationis immemores, id egimus per nostra peccata, ut, dum Domini man

 VIII. Exciderunt quibusdam, proh nefas! omnia et de memoria recesserunt. Non expectaverunt saltem ut ascenderent apprehensi, ut interrogati negarent .

 IX. Ac multis proprius interitus satis non fuit. Hortamentis mutuis in exitium populus impulsus est, mors invicem lethali poculo propinata est ac, ne

 X. Nec est, proh dolor! justa aliqua et gravis causa quae tantum facinus excuset. Relinquenda erat patria et patrimonii facienda jactura. Cui enim nas

 XI. Dissimulanda, fratres dilectissimi, veritas non 0474B est, nec vulneris nostri materia et causa reticenda. Decepit multos patrimonii sui amor caec

 XII. Sequi autem Christum quomodo possunt qui patrimonii vinculo detinentur? Aut quomodo coelum petunt, et ad sublimia et alta conscendunt qui, terren

 0476A XIII. Sed tormenta postmodum venerant, et cruciatus graves reluctantibus imminebant. Queri de tormentis potest qui per tormenta superatus est? P

 XIV. Nunc vero quae vulnera ostendere victi possunt, 0477A quas plagas hiantium viscerum, quae tormenta membrorum, ubi non fides congressa cecidit, se

 XV. Emersit enim, fratres dilectissimi, novum genus cladis et, quasi parum persecutionis procella saevierit, accessit ad cumulum sub misericordiae ti

 XVI. Spretis his omnibus atque contemptis, ante expiata delicta, ante exomologesin factam criminis, ante purgatam conscientiam sacrificio et manu sace

 XVII. Nemo se fallat, nemo se decipiat. Solus Dominus misereri potest. Veniam peccatis quae in ipsum commissa sunt, solus potest ille largiri qui pecc

 XVIII. Caeterum, si quis, praepropera festinatione temerarius remissionem peccatorum dare, se cunctis putat posse , aut audet Domini praecepta rescind

 XIX. Nam et Moyses pro peccatis populi petiit, nec tamen peccantibus veniam cum petisset accepit: Precor, ait, Domine, deliquit populus hic delictum g

 XX. In Evangelio Dominus loquitur dicens: Qui confessus me fuerit coram hominibus , et ego confitebor eum coram Patre meo qui in coelis est. Qui autem

 XXI. Nisi si haec ignaro Deo gesta sunt, aut non permittente illo omnia ista venerunt, cum doceat indociles et admoneat immemores Scriptura divina, qu

 XXII. Quid de eo boni sentias, quem timorem fuisse apud eum, quam fidem credas quem corrigere nec metus potuit, quem persecutio ipsa non reformavit? A

 XXIII. Accipe potius et admitte quae loquimur. Quid surdae aures salutaria praecepta non audiunt quae monemus? quid caeci oculi poenitentiae iter non

 XXIV. Unus ex his qui sponte Capitolium negaturus ascendit, postquam Christum negavit obmutuit. Poena inde coepit unde coepit et crimen ut nec rogare

 XXV. Praesente ac teste me ipso accipite quid evenerit. Parentes forte fugientes, dum trepidi minus consulunt, sub nutricis alimento parvulam filiam r

 XXVI. Hoc circa infantem quae ad eloquendum alienum circa se crimen necdum habuit aetatem. At vero ea quae, aetate provecta et in annis adultioribus c

 0487B XXVII. Nec sibi quominus agant poenitentiam blandiantur qui etsi nefandis sacrificiis manus non contaminaverunt, libellis tamen conscientiam pol

 XXVIII. Denique quanto et fide majores et timore meliores sunt qui quamvis nullo sacrificii aut libelli 0488B facinore constricti, quoniam tamen de ho

 XXIX. Confiteantur singuli, quaeso vos, fratres dilectissimi, delictum suum, dum adhuc qui deliquit in saeculo est, dum admitti confessio ejus potest,

 XXX. Lamentari eum putamus ex toto corde, jejuniis, fletibus, planctibus Dominum deprecari, qui ex primo criminis die lavacra quotidie cum feminis cel

 XXXI. Ananias, Azarias, Misahel, illustres ac nobiles pueri, quominus exomologesin Deo facerent nec inter flammas et camini exaestuantis incendia quie

 XXXII. Haec mites, haec simplices, haec innocentes in promeranda Dei majestate fecerunt et nunc satisfacere et Dominum rogare detrectant qui Dominum

 XXXIII. Nec vos quorumdam moveat aut error improvidus aut stupor vanus, qui, cum teneantur in tam gravi crimine, percussi sunt animi caecitate, ut nec

 XXXIV. Ejusmodi homines quantum potestis effugite , perniciosis contactibus adhaerentes salubri cautione vitate. Sermo eorum sicut cancer serpit, coll

 XXXV. Vos vero, fratres dilectissimi, quorum timor in Deum pronus est, et in ruina licet animus 0492B constitutus, mali sui memor est, poenitentes ac

 XXXVI. Si precem toto corde quis faciat, si veris poenitentiae lamentationibus et lacrymis ingemiscat, si ad veniam delicti sui Dominum justis et cont

12. But how can they follow Christ, who are held back by the chain of their wealth? Or how can they seek heaven, and climb to sublime and lofty heights, who are weighed down by earthly desires? They think that they possess, when they are rather possessed; as slaves of their profit, and not lords with respect to their own money, but rather the bond-slaves of their money.  These times and these men are indicated by the apostle, when he says, “But they that will be rich, fall into temptation, and a snare, and into many foolish and hurtful lusts, which drown men in destruction and in perdition. For the root of all evil is the love of money, which, while some have coveted, they have erred23    Some substitute, “have made shipwreck of.” from the faith, and pierced themselves through with many sorrows.”24    1 Tim. vi. 9. But with what rewards does the Lord invite us to contempt of worldly wealth? With what compensations does He atone for the small and trifling losses of this present time? “There is no man,” saith He, “that leaves house, or land, or parents, or brethren, or wife, or children, for the kingdom of God’s sake, but he shall receive seven fold25    Or, “a hundred-fold.” even in this time, but in the world to come life everlasting.”26    Mark x. 29. If we know these things, and have found them out from the truth of the Lord who promises, not only is not loss of this kind to be feared, but even to be desired; as the Lord Himself again announces and warns us, “Blessed are ye when men shall persecute you, and when they shall separate you from their company, and shall cast you out, and shall speak of your name as evil, for the Son of man’s sake!  Rejoice ye in that day, and leap for joy; for, behold, your reward is great in heaven.”27    Luke vi. 22.

XII. Sequi autem Christum quomodo possunt qui patrimonii vinculo detinentur? Aut quomodo coelum petunt, et ad sublimia et alta conscendunt qui, terrenis cupiditatibus degravantur? Possidere se credunt qui potius possidentur, census sui servi, nec ad pecuniam suam domini, sed magis pecuniae mancipati. Hoc tempus, hos homines Apostolus denotat dicens: Qui autem volunt divites fieri, incidunt in tentationem et muscipulam et desideria multa inutilia et nocentia , quae mergunt hominem in perditionem et in interitum. Radix enim omnium malorum est cupiditas, quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis (I Tim., VI, 9). Dominus autem quibus nos praemiis ad contemptum rei familiaris invitat? Parva haec et 0475B exigua hujus temporis damna quibus mercedibus pensat? Nemo est, inquit, qui relinquat domum aut agrum, aut parentes aut fratres, aut uxorem aut filios, propter regnum Dei, et non recipiat septies tantum in isto tempore, in saeculo autem venturo vitam aeternam (Marc. X, 29). Quibus cognitis et de Domini pollicentis veritate compertis, non tantum timenda non est ejusmodi sed et optanda jactura, ipso denuo Domino praedicante et monente: Beati eritis cum persecuti vos fuerint , et separaverint vos et expulerint, et maledixerint nomini vestro ut nequam propter Filium hominis. Gaudete in illa die et exultate; ecce enim merces vestra multa est in coelis (Luc. VI, 22).