DE CAUSIS ET PROPRIETATIBUS ELEMENTORUM

 LIBER PRIMUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 LIBER SECUNDUS.

 TRACTATUS I

 CAPUT I. De clementis caelum componentibus.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

CAPUT V.

Et est DIGRESSIO declarans vel ostendens

veram causam accessionis maris in communi, et excludens errores qui sunt circa haec. Praelibatis autem his, causam accessus marium et diversitatem ejus necessarium est determinare. Dicimus igitur causam accessus et recessus eius concurrere ex tribus sic convenientibus, quorum unum est ex dispositione aquae quae accedit et recedit. Secundum autem ex dispositione loci cum quo accedit et recedit. Tertium autem est ex situ lunae moventis aquam recedentem et accedentem.

Et dispositio quidem aquae maris est, quod est spissa, et salsa, terrestreitati admixta, stans in loco uno tempore longo : et ideo foetida et multa est simul secundum profundum et latum : et per hoc quidem quod est ipsa spissa fortiter et diu tenet vaporem in se generatum, et ex salsedine habet calorem naturalem, quod facit ut facilius in profundo ejus vapor elevetur, et quod ipse est terrestris, confert ad grossitiem et spissitudinem illius vaporis qui elevatur in ea de profundo ejus, et quod est ipsa stans non mota facit ad. hoc quod permaneat in ea calor solis qui corrumpit aquas ejus et in salsedinem vertit et foetorem. Quia autem multa est simul, facit ebullire diu eam cum movet eam vapor antequam egrediatur ex ipsa paulatim vapor inclusus in ea, qui facit eam duos motus habere : quorum unus est de profundo ejus ad superficiem, et vocatur ebullitio et fervor maris. Secundus est superfusio qui motus est in superficie ejus, quando aqua superfunditur alii aquae sibi vicinae : et tunc foetor ejus exspirat cum vapore subtili. Propter quod unum de prognosticis per quod cognoscunt illi qui sunt in profundo maris, quod aqua maris in proximo bulliot, est faetor ejus qui respargi incipit cum vapore subtili qui primo resolvitur ex. ipso antequam moveatur. Et secundum est ventus qui. incipit quando vapor incipit grossior esse et fortior : et tunc statim ebulliet mare post illud: et per illa eadem cognoscunt habitantes in littore maris, quod in proximo accedet et effundetur aqua super littus suum.

Causa autem quae est quod loca, quae sunt receptacula et quasi conchae marium, sicca, dura, longa, et montibus ut in pluribus circumdata, et quod montes et scopuli multi sunt in ipso mari in diversis locis : talia enim congregant vaporem ventosum fortem et tenent eum : quia ex duritie loci habent loca soliditatem vaporis : mollia enim cito exspirant et vaporem generatum in se non continent, sed paulatim secundum quod generatur in eis, emittunt eum : eo quod per se omni tempore sunt aperta. Solida autem loca non aperiuntur nisi aliquo coelesti corpore ea violenter quasi movente : et tunc aperiuntur in impetu, et emittunt simul in. se vaporem retentum et collectum. Ex hoc autem quod sunt longa, multiplicatur et coarctatur in eis calor : et ex hoc quod super montibus et collibus immixta apta receptacula sunt vaporum, et sunt generativa vaporis grossi multi: propter quod aquae stantes in montibus semper videntur crispantibus undis

moveri propter motum vaporis a fundo elevati, qui movet aquam.

Tertia autem causa est quae convenire debet cum his, est lunae situs. Cum enim luna tangit circulum hemisphaerii, primo tunc movens est praesentia corporis et luminis sui, et non completur ascensio ejus donec attingat circulum Meridiei ejusdem hemisphaerii : et quando est praesentia ejus in gradu qui est inter punctum Orientis et Meridiani, tunc praesentia luminis directo radio attingit Occidens, et confert eis vires sui luminis, ita quod omnes gradus per quos ascendit ab angulo Orientis usque ad angulum medii coeli, immittit radium per vires suas omni gradu sibi opposito in quarta per quam ascendit ab angulo Occidentis ad. angulum mediae terrae : et ideo quarta Occidentalis movet mare, sicut movet quarta Orientalis. Et haec causa est ex parte lunae moventis : quia movet bis mare ad. accessum, hoc est, cum ascendit ab Oriente ad medium coelum : et cum descendit ab Occidente ad angulum mediae terrae. Cum autem est recedens ab angulo coeli derelinquens punctum Meridiei, tunc diminuitur virtus ejus super hemisphaerium maris, et reflectuntur radii ejus qui dirigebantur in profundum maris ad. superficiem ejus, et non movet locum maris : sed aquas respici unt obliquo respectu : et exspirat vapor qui ejicit aquam a loco suo : et tunc non per lunam, sed. per naturam propriam revertitur aqua ad. locum suum : et haec vocatur recessio maris. Eadem causa est quare revertitur quando luna recedit ab angulo mediae terrae : quoniam radii ejus ab angulo illo non figuntur super mare : sed. secant aquam ejus oblique, et non diriguntur ad fundum ejus : et jam secundo resolutus est vapor elevans eam quando luna fuit in puncto Orientis : et ideo tunc iterum revertitur aqua ad locum suum per motum naturalem. Mirabilis autem est effectus lunae in humido elemento : quoniam de longinquo trahit et movet eam, sicut magnes ferrum : eo quod ipsa est prima causa humidi aquei, sicut diximus in libro Coeli et Mundi, per hoc quod ipsa est quasi secundus sol, ex hoc quod lumen accepit a sole, facit vaporare verum qui est in profundo maris. Et hoc contingit ex tribus causis., quarum una est jam dicta, quod lumen lunae est acceptum a sole, et sua caliditate subtiliat vaporem grossum in mari stantem, qui subtiliatus quaerit dilatari, et extrudit aquam de profundo. Secunda causa est ipsa natura lunae quae movet elementum humidum : et ideo quando occurrit ei aqua, motu suo calefit, et movet vaporem, qui quaerens resolvi dilatatur et extmd.it aquam. Tertia causa est situs lunae in circulo hemisphaerii: tunc enim ascendit a quarta Orientis : et ideo elevatur cum ipsa aqua : et extruditur virtute ejus, et in gradu occidentali facit similiter : propter hoc quod illae quartae sunt similium virtutum : propter causam quam diximus. Hae ergo sunt causae accessus et recessus maris in summa.

Hujus autem signa quod quando luna diutius manet super terram quam sub terra, prolixius tunc fit tempus accessionis et recessionis primarum quam secundarum : et quando e converso diutius manet sub terra quam super terram, tunc fit e converso si plus tardat in quarta Orientali quam Occidentali, tunc tempus accessionis primae est prolixius quam tempus accessionis secundae : et simile judicium est de tempore accessionis comparato ad tempus recessionis.

Accipitur autem ex alio signo probatio ejus, quod videlicet accipiet tempus secundum motum lunae in deferente circulo : quando enim plenum est, oritur super hemisphaerium tempore casus solis, et sequitur eam motus aquae. Quando autem cecidit plenitudine per tredecim gradus, qui sunt motus lunae in una die, tunc post ortum solis in sequenti fere per unam horam sortitur super hemisphaerium : et tunc sequitur motus aquae lunam in alia hora quam in die praecedenti. Propterea dicunt Astronomi, quod qui vult scire quantum est tempus accessionis et reces- sionis maris, primum verificare debet gradum in quo ascendit luna super hemisphaerium : et accipere debet oppositum illi per diametrum, et habebit gradum in quo cecidit luna : et videre quot sunt gradus in medio, et computare debet quoslibet quindecim gradus pro una hora, et quot horas invenerit tempus, erit tempus accessionis et recessionis simul sumptum. Si autem illud in duo diviserit, tunc habebit per se tempus accessionis. Idem autem modus est inveniendi tempus accessionis et recessionis secundae, praeter hoc solum quod verificatur gradus in quo linea cecidit: et accipitur oppositus gradus illius in Oriente : et tunc enumeratur gradus arcus qui est ab Occidente in Orientem, et sicut prius.

Sunt autem quidam praedictis objicientes id quod invenitur. Invenitur enim in aquis dulcibus sicut in civitate Arabum, quae vocatur Albastrach, et in. aquis civitatis quae dicitur. Azim, et multorum aliorum locorum aquis, quae loca sicca sunt in pede maris. Nos autem his respondentes dicimus, quod aquae dulces subtiles sunt, et vaporem venti non retinent in seipsis : et nec accedunt, nec recedunt, praecipue cum fluunt sicut faciunt flumina : quia tunc motus facit eas subtiliores : loca autem praedicta aquarum sunt receptacula multorum fluminum in se fluentium, quae impetu suo a civitatibus praedictis propellant aquam salsam, et omnino remanet dulcis in littoribus dictarum civitatum : continuantur tamen ad aquam salsam, eo quod loca illa sunt pedes maris : et ideo accedente mari impelluntur et accedunt per accidens, et recedente eo videntur recedere. Et similiter huic accidit in puteis qui sunt juxta mare, qui ex redundatione aquae crescunt mari accedente, et ex diminutione maris decrescunt mari recedente. Ex dictis etiam patet quare mare accedens effundit aquam calidam foetidam, et recedens retrahit aquam frigidam et minus foetentem. Cum enim accedit, exspirat cum. ea vapor inclusus qui calidus est et corruptus : et ideo illud

vocatur a nautis aestus maris et foetor. Cum autem revertitur, tunc aqua dilatata super littora refrigerata est: et ideo frigidior est et minus fortis.

Haec igitur causa est accessus et recessus aquae maris.