CAPUT II. Quod coelum non est finitum.
LIBER III DE MOBILIUM RECTORUM PRINCIPIIS ET NUMERO.
TRACTATUS II. IN QUO AGITUR UTRUM NUMERUS ELEMENTORUM SIT DETERMINATUS VEL NON.
Ingressio de abbreviatione et solutione praedictorum.
Est autem intelligendum quod omnis haec disputatio suscepta est ad ostendendum quod non est natura coeli sicut tradiderunt sacerdotes aegyptii, qui primum in schola ad inquirendum de coeli natura intraverunt. Dixerunt enim illi quod coelum animal est, quod nutritur humore Oceani : et ideo quoniam humorem habent in se stellae, descendunt et fiunt retrogradae, quousque iterum digesto humore ascendant et efficiantur exaltatae, et in cursu suo directe. Isti enim dicunt quod verissimo modo nutritur et augetur et diminuitur et exaltatur corpus coeleste.
Contra quos Avicenna in sufficientia de libro Coeli et Mundi procedit ex diffinitionibus et proprietatibus nutrientis et nutriti, et ex diffinitione augmenti : dicit enim vere, quod augmentum est nutrimentum quod corpus recipit in suis tribus dimensionibus, quod sit aequale in omnibus partibus trium diametro rum quae mensurant corpus,in quod nihil plus invenitur in uno loco diametri alicujus quam in alio, nec plus est in. exteriori quam in interiori, nec e converso : et est absque eo quod corpus augmentatum permutetur a sua dispositione in figura. Si autem intelligimus aliquid congelatum resolvi, et fieri liquidum, omnino esse absque dubio, quod tunc liquidum factum invenitur majus aequaliter in omnibus tribus di.amel.ris , et tamen non. dicitur augmentum propter hoc quod congelatum non remansit in sua dispositio- ne et figura quando fuit liquefactam : et ideo non. proprie est augmentum. Adhuc autem si intelligamus nervum sicut fit in chordis musicorum instrumentorum, licet longior fiat verum augmentum, non esse potest quin decrescat in diametris suae latitudinis, et suae profunditatis : et ideo non dicitur naturaliter et proprie augeri : mutatur enim a sua dispositione et figura naturali, quia induratur in chordam cum. naturaliter non sit durus. Adhuc autem si. intelligamus vesicam insufflari, extenditur quidem longitudo et latitudo, sed decrescit profunditas substantialis ejus : et ideo nec proprio dicitur augeri : quod ergo proprie augetur, in omni parte sui augetur proportionaliter et manens sicut in substantia, et per aliud additum recipit augmentum. Si enim dicamus digitum augeri, et incidantur diametri ejus, invenitur quod in qualibet parte sumpta inter duo puncta auctus est. Si ergo hoc modo dicatur augeri coelum, hoc non potest esse nisi per aliquod additum sibi. Aut ergo illud est intra ipsum, aut extra ipsum. Si autem extra ipsum est, tunc oportet quod moveatur, et tunc necesse est quod moveatur motu proprio, aut ab alio subvectum vel attractum. Si autem moveatur proprio motu, tunc movetur ad coelum sicut ad locum suum : et si tunc movetur sursum, erit leve : et si deorsum, erit grave : et sic necesse est coelum esse grave vel leve, quod superius improbatum est. Si autem attrahitur ab alio, sicut ab igne, vel ab aliquo alio : tunc attrahitur a coelo ut infundatur ei. sicut cibus infunditur animali : et oportet quod recipiat cibum propter restaurationem deperditi : et tunc coelum esset corruptibile, quod etiam improbatum est. Sed si dicatur quod est in ipso sicut sanguis in corpore animalis est cibus, et ideo non attrahitur, tunc oportet quod illud nutrimentum convertatur et digeratur per hoc quod mutatur de contrario quod est coelo dissimile, ad contrarium quod est ocelo simile : ergo coelum ha-
beret contrarium : et hoc etiam est absurdum., Cum ergo coelum nullo modo nutritur, aut augetur : et si haberet contrarium, sicut frigus et calorem, tunc mundus dissolveretur : quia cum ipsum sit multo majus coeteris corporis simplicibus, esset ipsum etiam multo fortioris virtutis : et sic omnia alia converteret in seipsum.
Est autem observandum.quod cum dicitur quod celum non alteratur., intelligendum est de alteratione physica . Est enim quaedam alteratio qua) non est motus, sed finis motus, quae fit subito per illuminationem, et per lumen quod est forma prima corporis luminosi : quia videmus bene quod luna alteratur, secundum hoc etiam et nos inferius ostendemus quod omnes stellae praeter solem sic alterantur. Nec est instantia contra dicta, quod inveniuntur stellae frigidae et calidae et humidae et siccae : quia hoc dicitur de stellis per causam : quia talia efficiuntur in inferioribus per naturam sui. luminis quod emittunt, et non disponuntur talibus qualitatibus : et hujus probatio est, quia sicut nos in octavo Pysicorum ''probavimus, quod omnis motor per locum reduci et resolvi habet per naturam ad motorem primum qui. est immobilis secundum locum et simpliciter, ita necesse est quod omne movens in alteratione reducatur ad unum alterans non dispositum aliqua qualitate formaliter alterante : aliter enim primum factivum qualitatum alterantium esset tactivum per accidens. Si enim daretur quod calor non sit nisi per motum, et frigiditas per distantiam a motu, cum motus non faciat calorem nisi per accidens, non haberemus in natura substantiale et primum movens in alteratione : et hoc est inconveniens : quia secundum hoc primae quaitates quae commiscent et distinguunt omnia elementa, essent per accidens : et per consequens omnia quae fierent ex ipsis, essent per accidens et praeter intentionem natura).
Amplius hoc in simili videre possumus : quia cum tres sint motus secundum tria genera, scilicet motus localis, et alterationis, et augmenti, nos invenimus in motu locali quod primum movens est immobile : et inveniemus in augmento quod primum movens est immobile, quia movens primum in illo est virtus augmentativa quae non est susceptibilis augmenti : ergo similiter debet esse in motu alterationis.
Sed tunc forte quaereret aliquis, quod quando stellae omnes accipiunt lumen a sole, sicut dicit Aristoteles in secundo de Causis proprietatum et elementorum et planetarum, videbitur quod omnis stella debet esse calida et sicca : eo quod lumen solis debet esse calidum et siccum. Sed ad hoc dicimus quod lumen receptum a stellis in profundum stellarum recipitur, et sic incorporatum stellis induit virtutem stellarum., et efficitur in effectum diversarum qualitatum, secundum quod diversificantur stellae in quibus incorporatur. Quod autem lumen sic incorporatum diversas induit qualitates, vel, ut melius dicitur, qualitatum virtutes, probatur ex luna cujus lumen scitur receptum esse a sole : et tunc quando diffunditur a luna, tunc est frigidum et humidum, cum bene sciamus idem lumen in sole esse calorem. Quod autem lumen a stellis intrinsecus recipiatur, infra probabimus, ubi loquamur de natura stellarum.
Est autem adhuc dubium, utrum corpus coeli alteretur secundum rarum et spissum. Scimus enim sententiam esse Peripateticorum, quod essentia orbis in una parte spissior est quam in alia : et sic videtur non esse inconveniens, quin alteretur secundum rarum et spissum : essentia enim orbis non seipsam fecit secundum partes diversas raram, et spis-
sam, sed oportet quod aliquid aliud sic eam faceret, sicut et probavimus in. VIII Physicorum, Adhuc autem si nos supponamus gratia disputationis, et positionem mathematicorum esse veram, quod videlicet sunt eccentrici circuli deferentes planetas : tunc pone, quod auges omnium planetarum sint directae in linea a B C quae secent circulo omnium planetarum : et ducatur de auge uniuscujusque eorum in oppositum augis : haec est ad B. Cum igitur moveantur velocitate inaequali, non recedunt auges a linea a. B aequaliter : sed una erit longius distans ab ea, et altera propinquius juxta eam in uno et aequali tempore : et haec est figura circulorum contra quos circumdatur, qui est concentricus terrae. Cum igitur sic ordinantur circuii, quod convexum unius inferioris semper est in concavo superioris immediati, tunc implent se mutuo quando auges directe jacent super lineam a b quae protrahitur de auge ad oppositum augis per omnia centra circulorum : sed quando recesserit paulisper ab ipsa, tunc auges unius vertitur contra minorem elevationem alterius, et aliquando vertitur contra oppositum augis inferioris : ergo tunc necesse est alterum duorum contingere, scilicet quod inspissetur et rarificetur corpus circulorum, et ita impleat vacuitates contingentes in circulos : aut quod aliud corpus sit in medio circulorum, quod impleat : quia remanere vacuum non potest : et consentio in partem illam, quod unus circulorum non tangit omnino alium, et quod corpus rarius ipsis circulis est in. medio, quod tamen est de natura ipsorum in genere : et hic comprimitur et elargatur ut semper impleat inter circulos. Si enim nos diceremus, quod ipsi circuii rarificantur et inspissantur, tune non semper tenerent figuram eamdem : et sic non potest sciri motus eorum : quod constat omnibus illis esse falsum qui sciunt canones motus eccentricorum. Et si nos diceremus, quod aliquando ita se tangunt circuit, quod nihil est modium ipsorum, tunc nos oporteret concedere, quod tunc intercideret vacuum inter eos quando per motum distant a tali situ conjunctionis : quando enim se conjungunt, non generant ibi novum corpus quod prius non fuit : prius enim nullum potuit esse medium, si omnino in omni parte se tangendo impleverunt : quia si fuisset ibi tunc aliud corpus, et ita fuissent duo corpora in eodem loco : et hoc est impossibile : propter hoc dico, quod nunquam se tangunt, sed inter capedines sunt in aliquo loco aliquando majores, et aliquando minores, et corpus medium existens inter circulos rarum vel spissum implet eos : et haec est sententia Thebith sapientis in libro quem composuit de Motu sphaerarum .
Si autem propter hoc dicatur, quod rarum et spissum sunt primae qualitates ex. parto naturae : et ideo quod alteratur secundum rarum et spissum, alteratur secundum alias qualitates, et transmutatur in substantia, sicut nos videmus quod materia ignis raritate praeparatur ad hoc ut sit calida, et materia terrae spissitudine praeparatur ad hoc ut sit frigida : et sic etiam coelum alterabitur secundum istas qualitates. Dicendum videtur, quod rarum et spissum in coelo aequivoce sunt ad. rarum et spissum etiam elementorum. In elementorum enim materia calorem rarificat, et frigus inspissat : sed in coelo non, sed potius, ut diximus in VIII Physicorum, creator : et creator primus partes orbis produxit in diversa raritate et spissitudine, et fecit corpus medium sphaerarum comprehensibile, et ostensibile, ut plenum sit quod est inter sphaeras : et haec est sententia duorum Philosophorum, scilicet Avicennae in sufficientia coeli et mundi, et Averrois in li-
bro de Natura orbis. Si quis autem dicat quod non sunt in coelo diversi orbes continentes se invicem, sed totum est unum est et continuum, illenescit quid dicit, et est ignarus coeli, sicut probabimus inferius : figura autem descripta est hic in qua sufficiunt circuli tres super diversa centra existentes : quia quod accidit in tribus, accidit in omnibus, etiam si mille esse ponerentur .''
Est autem adhuc unum dubium in praehabitis, quod diximus in VIII Physicorum, quod motus contrarii possunt esse super circulum et semicirculum : et hoc jam improbavimus. Sed sciendum quod ibi de contrarietate incompleta loquebamur, sicut et ibi protestati sumus. Hic autem loquimur de contrarietate completa : licet etiam hic posset dici quod diximus de motu circulari, et ibi de motu super circulum existente, et non est idem, sicut patet ex his quae dicta sunt in VIII Physicorum. Unus enim potest habere contrarium, et alter non potest habere. Sed adhuc aliter et subtilius pos- sumus solvere illud. Si enim accipiamus duos circulos super eosdem polos, et super idem centrum contra se moventes, et imaginemur eos mathematice : tunc necessario prohibebunt se mutuo, et impedient se invicem inoveri : et sic motus eorum sunt contrarii large sumpta contrarietate, quia ille polus est indivisibilis duorum et centrum unum indivisum . Si autem accipiamus eos naturaliter prout sunt isti circuli coeli, tunc erit impossibile ut sint contrarii : quia si essent contrarii, tunc contrarietas esset in eadem specie : et hoc esse non potest. Saepius autem fit hoc quod aliud accidit in mathematicis, quod non accidit in naturalibus, sicut sphaera superficiem non tangit nisi in puncto indivisibili, sphaeram dico mathematice sumptam. Si autem sumatur sphaera naturalis, tangit superficiem planam naturalem secundum partem divisibilem. In tantum igitur dictum sit de his a nobis sufficienter determinatis, ad ulteriorem tractatum hujus libri est transeundum.