DE SEX PRINCIPIIS.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS II. DE ACTIONE.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 caput III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 TRACTATUS IV

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI. De subjecto ejus quod est quando.

 TRACTATUS V

 CAPUT I.

 caput II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS VI

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS VII

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV. De modis quibus dicitur habere.

 TRACTATUS VIII

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

CAPUT IV.

De imagine in speculo ubi videtur esse instantia contra praedicta.

Contra ea vero quae dicta sunt, quod scilicet non potest non corpus corpore moveri, videtur esse instantia.Habet enim dubitationem in quibusdam, utrum generaliter verum sit non corpus corpore moveri non posse : eo quod speculo (quod est corpus) immobile permanente, videtur in speculo fieri motus imaginis, quae est non corpus, ad mutationes oppositas secundum locum: videtur enim moveri a dextro in sinistrum ad motum inspectoris speculi, et a profundo ad superficiem si inspector speculi accedat et recedat a speculo. Movetur igitur non corpus motu corporis secundum locum, ita quod principium, medium, et finis assignantur ei secundum locum. Et siquidem concedatur in speculo esse imaginem sicut in recipiente et sicut in loco : tunc vel impossibile, vel valde difficile erit solvere dubitationem : quia tunc sequitur, quod motu speculi imago moveatur : quia sicut dicit Aristoteles , moventibus nobis moventur ea quae in nobis sunt, et vase moto necesse est moveri quod est in vase. Si autem in speculo dicatur esse imago, erit speculumlocusimaginis sicut vas.Est enim locus ut locus, et est locus ut vas, sicut probatum est in quarto Physic. . Si autem dicatur in speculo non esse imago, quamvis hoc aliquo modo verum sit, tamen apud imperitum vulgus, quod judicium sensus sequitur potius quam rationem, erit hic error intolerabilis, quia visus nuntiat imaginem esse in speculo.

Ad hanc autem dubitationem solvendam oportet uti his quae in libro de sensu et sensato subtilius declarata sunt. Lumen enim per hoc quod est forma caelestis (cujus esse spirituale est) habet virtutem conferendi esse spiritualiter perspicuo ei quod materialiter est in corpore materiali terminato. Transparens autem terminatum politum et corrasum lumen sibi incidens reflectere habet ad purum angulum. Hic ergo contingit, quod lux vel lumen imaginem abstrahit ab esse materiali, et in perspicuo dat ei esse spirituale, et hoc est esse lucis vel luminis. Incidens ergo in speculo terminato cum traducere imaginem per speculum non possit, a superficie solita speculi reflectitur : et sic appa-

ret imago sub duobus sitibus : uno quidem luminis incidentis ab inspectore in speculum, altero vero situ luminis reflexi a speculo ad inspectorem. Et ideo imago illa est in corpore quidem inspectoris materialiter. In lumine autem perspicui quod est medium inter inspectorem et speculum, est sicut in deferente et secundum esse spirituale quod habet in lumine perspicui. In speculo autem est sicut in terminante radium incidentem, et reflectente radium reflexum ad inspectorem.

Propter quod motu speculi non movetur quia non est in ipso sicut in subjecto, sed tantum sicut in reflectente: et ideo est in ipso secundum punctum in quo fit reflexio. Et quantitas imaginis quae apparet, quantitas est intentionalis et non quantitas distensa per mensuram. Quantitatis autem intentio est indivisibilis et inest secundum indivisibile: propter quod totum hemisphaerium apparet in parvo speculo et in pupilla oculi muris, quod esse non posset si imago distensam et materialem haberet quantitatem. Cum enim in angulo radii incidentis in superficie speculi et radii reflexi a speculo non sit nisi punctum, constat quod in puncto videtur imago in speculo, cum tamen quantitas imaginis tota videatur. Et hoc esse non potest, nisi ideo quia imago quae apparet, intentio est imaginis et non imago, sicut dictum est. Et quia ad quodlibet punctum speculi talis fit reflexio, ideo imago tota videtur in qualibet speculi parte et quolibet puncto.

Causa igitur imaginis est dicenda quod est contra speculum : et illo moto imago videtur moveri. Reflexio autem fit a speculi superficie in qua non est imago, sicut in subjecto, sed sicut in puncto a quo fit reflexio. Et ideo cum movetur speculum, non movetur imago, sed in eodem situ successive puncta objiciuntur a quibus ejusdem imaginis continue fit reflexio.

Et ideo imago speculi stare videtur immobilis.

Quod autem dicitur quod incredibilis error fiat in vulgo si imago in speculo esse non dicatur, Dici potest quod hoc verum est si nullo modo in speculo esse diceretur. Nos autem dicimus quod est in speculo per aliquem modum, scilicet sicut in repraesentante per reflexionem. Patet ergo qualiter adhuc stat in veritate inducta propositio, scilicet quod impossibile est non corpus corpore moveri. Sic ergo patet, quod alia est actio animae et alia corporis.