De solutione dubiorum quae sunt circa modos amphibologiae.
Est autem primo notandum, quod quamvis in aequivocatione et amphibologia identitas vocis secundum formam et materiam sit causa apparentiae, et diversitas significationis sit causa non existentiae, et sic unam et eamdem causam videantur habere causam apparentiae et non existentiae, et per consequens una videtur esse fallacia : tamen una non est fallacia: tum quia una est in dictione, et altera in oratione : tum etiam, quia una est in diversa sententia, et alia in diversa significatione. Sententia proprie dictionis non est, sed orationis. Et ideo convenientia quam habent in causa apparentiae et in causa non existentiae, est convenientia in genere et non in specie, et non facit convenire aequivocationem cum amphibologia, nisi in hoc quod utraque causat multiplicitatem actualem, et non in modo fallendi speciali.
Adhuc autem secundum notandum, quod quamvis in omni fallacia in dictione sit ambiguitas substantiae, et sic amphi- bologia videatur generalis ad omnes fallacias in dictione, tamen quia ambiguitas amphibologiae est una et eadem ratione ex diversa construendi habitudine, et talis ambiguitas in nulla alia fallacia in dictione est, quia accentus et figura dictionis et aequivocatio sunt in dictione, et non in oratione, compositio autem et divisio non sunt in una oratione secundum materiam, ideo amphibologia est specialis et non generalis fallacia.
Adhuc tertio notandum, quod licet in talibus modis (quod aliquis scit, hoc scit) sit multiplicitas ex consignificatione diversi casus nominativi et accusativi, ex quo in praehabitis diximus provenire aequivocationem : tamen principaliter et primo sunt istae orationes secundum amphibologiam : quia in talibus quaelibet oratio significat unum solum, et conjuncta una cum alia ex diversa significatione efficitur dubia sententia : unum significat haec oratio,omne quod quis scit, et unum solum significat haec, hoc scit : conjuncta autem ex diversa habitudine constructionis pronominis cum verbo, fit dubia sententia : et quod est ibi aequivocatio, est ex consequenti.
Quarto notandum est hic, quod quamvis amphibologia dicatur provenire ex diversa habitudine principaliter, tamen etiam provenit ex ambiguitate sententiae quae provenit exproprio et transumptione sumpto : ut quidquid ridet, habet os : pratum ridet : ergo pratum habet os. Quamvis enim idem modus in genere sit construendi transumptum et proprium, tamen pro utroque est ambiguitas sententiae, secundum quod sententia ad intellectum refertur: et hoc sufficit ad amphibologiam : quia dubiam in oratione una secundum formam et materiam facit sententiam. Sed tamen non ponitur ab Aristotele iste modus, quia usitatus est et manifestus : quia fere omnes utuntur parabolis. Adhuc notandum quod ponens dubiam sententiam, aut intendit decipere per eam, aut tantum exemplificare. De multiplici primo modo oportet quod pro-
ponentes eam forment in modo etfigura : quia aliter non deciperet. Secundo autem modo distinguendum est : quia aut est manifesta multiplicitas, et tunc non oportet nisi proponere. Secundo autem modo debet deducere ut manifesta fiat ejus multiplicitas.