CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Utrum hoc sit primum bonum, ante quod nihil est,et quod est causa boni in omnibus aliis ?
Quatuor autem rationibus probatur hoc esse primum bonum, et causam esse bo-. ni in omnibus bonis.
Prima ratio fundata est super id quod dicit Aristoteles In II Metaphysicorum, quod quidquid est in multis, non aequivoce existens in illis, est in uno aliquo primo quod est causa omnium aliorum, sicut omne calidum in eo quod primum calidum est causa omnium aliorum. Cum ergo bonum sit in multis non penitus aequivoce existens in illis, necesse est quod sit in uno primo quod causa sit omnium aliorum in bono. Non enim aequivoce est in multis, quod in omnibus est secundum proportionem ad unum. aequivoca enim proportionem ad unum non habent. Proportio enim ad unum, est similitudo habitudinum ad unum, quod in diversa specie et in una proportione participatur, sicut est gubernatio navis ad nautam, et civitatis ad judicem. Nec enim eisdem regulis nauta prosequitur navis gubernationem, quibus consequitur judex civitatis gubernationem : nec idem in specie est gubernatio navis et civitatis : et tamen similitudo habitudinum In utroque una est. Cum Igitur talis similitudo in omnibus una sit, quod unum sit primum bonum ad cujus proportionem et similitudinem alia bona dicuntur, videtur esse unum primum bonum quod essentialiter bonum est, et causaliter in omnibus facit bonum, et proportionaliter forma bonitatis ejus salvatur in om-
Secunda ratio est per illud arithmeticae, scilicet omnis multiplicitas ad unum revertitur quod est primum principium totius multiplicationis. Cum videamus ergo magnam esse multiplicitatem bonorum, et propter nimiam multiplicitatem quasi ad infinitatem tendere, quod apud omnem. Intellectum et apud omnem artem fugiendum est, oportet hanc Infinitatem restringi. Nihil autem restringi potest, nisi quod ab uno procedit, et ad. unum est ordinatum : quod enim a pluribus est, non restringitur, sed dilatatur. Igitur oportet esse primum bonum a quo est ipsa similitudo essentialis boni, et nomen boni in omnia diffundatur.
Tertia ratio est, quia omnis resolutio stat in uno, sive sit resolutio posterioris in prius, sive compositi in simplex, sive causati in causam. Cum igitur multa bona sint quae constat non esse priora, nec simplicia, sed composita, nec causas esse sed causata, oportet illa in unum resolvi secundum omne genus resolutionis. Stabit igitur resolutio in uno primo quod vere primum omnium bonorum est.
Quarta autem ratio est, quod omne quod est in unoquoque ordine, vel est primum, vel a primo. in ordine ergo eorum quae bona sunt, unumquodque est primum, vel a primo : cum unumquodque non possit esse primum, oportet quod sit a primo. Oportet Igitur ponere unum quoddam primum, quod omnium causa sit aliorum. Et hoc quidem Plato concessit Istis et multis aliis rationibus.
Contra hoc quidam objecerunt Peripateticorum sophistice objicientes. Dicunt enim quod primum quod est causa consequentium, est in consequentibus ens de ratione eorum. Nihil autem unum est quod sit de ratione bonorum omnium, quae diversa sunt numero, specie, et genere. In diversis enim generibus nullo modo est ratio una. Si ergo sic est, non videtur esse aliquid primum bonum, quod sit causa et ratio omnium aliorum. Ad hoc autem Stoicorum est responsio, quod primum dicitur duobus modis, scilicet secundum rationem principii, et secundum rationem generis. Primum quidem secundum rationem generis de ratione est omnium consequentium, et est causa eorum, quia essentialiter principiantur de ipso. Primum autem quod est in ratione principii, non est necesse quod sit aliquid de essentia vel substantia ipsius, sicut patet quod punctum est principium lineae, nec tamen aliquid est lineae, nec aliquid de substantia ipsius, secundum quod substantia est subjectum : sed est principium in quo est lineae inchoatio : sed. haec inchoatio nec est determinata ad esse lineae, nec ad subjectum. Ita etiam in omni alia natura est principium, quod est de esse illius generis, et hoc vocatur genus : et est principium quod est simpliciter formae inchoatio., nec ad esse, nec ad subjectum determinata, et hoc vocatur principium non genus. Hoc igitur modo unum principium dicunt esse bonorum, quod tamen nec in genus, nec in speciem incidit cum aliquo bonorum : et sub hoc contineri bona dicunt communitate principii, non generis.