PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Sequitur :
" Missus est. "
Describitur salutantis et annuntiantis persona.
Et dicuntur duo : Angelus minister exsequens, et Deus legationem et salutationem mandans et injungens.
De Angelo itaque dicit : " Missus est, " et in hoc notat auctoritatem, " Angelus, " et in hoc tangit ministerium, " Gabriel, " et in hoc tangit officium et virtutem.
Non enim tantam legationem arrogare sibi quisquam auderet, nisi a Deo missus esset . Ad hoc tam idoneus nullus inveniretur in caelo, qui ad tantum sacramentum diceret : Ecce ego, mitte me : nisi ipse sua praeciperet auctoritate.
Est autem haec legatio admirabiliter digna, ardore desiderii Patrum diu desiderata, et ab omni eo qui spiritualis est dulcissime audita, et clamore devotionis omnium fidelium et in communi denuntiata. Propter admirationem altitudinis ejus et dignitatis dictum est, Abdiae, v. 1 : Auditum audivimus a Domino, et legatum ad gentes misit, hoc est, ad gentium utilitatem. Genes. xxxvii, 13 : Veni, mittam te ad eos. Ardorem desiderii Patrum sonat vox illa, Genes. xlix, 18 : Salutare tuum exspectabo, Domine. Exod. IV, 13 : Obsecro, Domine, mitte quem missurus es. Dulcedinem vocis ejus ostendit, Proverb, xxv, 25 : Aqua frigida animae sitienti, et nuntius bonus de terra longinqua. Flumina enim gratiarum ex tunc fluere coeperunt, ex quo vox Gabrielis sonuit in auribus beatae Virginis. Cantic.II,14 : Vox tua dulcis. Promulgatur autem ab omnibus ex tam magno clamore Hebraeorum, quod venit Deus in castra, IV Reg. VII, 9 : Haec dies boni nuntii est: si tacuerimus et nolue-rimus annuntiare usque mane, sceleris arguemur . Hanc igitur legationem nemo praesumeret, nisi ab ipso Deo missus esset. Et ideo missus dicitur, et non per se venisse.
" Angelus. "
Angelus autem dicit ministerium : quia Angelus nuntius interpretatur. Propter tria autem puto Deum nostrae saluti interposuisse Angelum nuntium : quod videlicet tanto gaudio angelica natura quoad ministerium non privaretur, et quia Angelorum ruina ex hoc reparatur, et quia circa hominem custos et minister Angelus deputatur.
Hoc enim est ministerium, sicut dicitur, ad Ephes, iii, 9, a saeculis in Deo absconditum, et nunc per Angelum administratum: ut ex hoc illuminationem et gaudium potissimum Angelus habeat, et congratuletur. Sic enim ipsi dicuntl Angeli, Luc. II, 14: Gloria in altissimis Deo. In altissimis enim Deo gloria est, quando gloria nova innotescit. Angeli igitur gloriantes et gaudentes in affectu novae exsultationis dicunt, Isa. lxiii, 1 : Quis est iste qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra ?iste formosus in stola sua. Et in Psalmo xxiii, 8 et 10 : Quis est iste rex gloriae ?
Ruina etiam Angelorum ex hoc reparatur, sicut significatur, Luc. xv, 8, de drachma decima quae perdita erat, et est inventa. Sic etiam dicitur, Apocal. XXI, 17 : Mensura hominis quae est Angeli, scilicet in beatitudine. Et ideo homines assumuntur in sortem Angelorum, ut decimus chorus ex hominibus reparetur, qui cecidit ex Angelis. Non quod decem chori sint futuri, sicut dicunt Sancti, sed quod de quolibet ordine (supple, conjunctim) tot ceciderunt quot sunt in choro, et ille numerus ex hominihus reparatur.
Ad hoc ergo Angelum justum est mitti, unde sua ruina reparatur. Amos, IX, 11: Suscitabo tabernaculum David, quod cecidit, et reaedificabo aperturas murorum ejus. Deuter. xxxii, 8 : Constituit terminos populorum juxta numerum filiorum Israel.
Ministerium etiam istud congruit Angelo : quia ipse est custos hominum, et ideo perditus homo per suum ministerium reparandus. Psal. XC, II: Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. Haec igitur est causa quare missus est Angelus. Isa. XVIII, 2 et 7 : Ite, Angeli veloces, ad gentem convulsam et dilaceratam: ad populum terribilem, post quem non est alius : ad gentem exspectantem et conculcatam, cujus diripuerunt flumina terram ejus:... ad locum nominis Domini exercituum, montem Sion. Judaeorum enim gentem describens vocat convulsam tentationibus, et dilaceratam peccatis. Gentem tamen Dei promissa exspectantem, et conculcatam servitute daemonum, cujus terram et habitationem jam flumina vanitatum diripuerant : cum tamen ex scientia legis et Prophetarum esset terribilis : ita quod secundam in protectione Dei non haberet, si legem spiritualiter observasset.
Ad hanc ergo beatam Virginem (dictis tribus causis) Angeli veloces mittuntur, ut annuntient opus redemptionis.
Nec est credendum, quod Angelus unus venerit : sed cum eo principali nuntio multitudo aliorum advenit. Luc. II, 13 et 14 : Facta est cum Angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum et dicentium : Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Hoc significatum est, Genes. XXIV, 2 et seq., ubi cum pater Abraham mitteret ad ducendum uxorem filio suo, misit quidem unum Eliezer domus suae procuratorem, qui tamen comites multos habuit : ita Pater summus mittens ad desponsandam sibi naturam humanam, unum quidem praecipuae dignitatis Angelum misit: tamen cum illo multos creditur misisse secundae dignitatis Angelos.