Sequitur modus vocationis, cum subdit :
Et sequitur festinata, et simplex, et perfecta obedientia :
Dicit igitur primo duo : tempus, et factum.
Dicit igitur : Potestis bibere, etc. ?
Dicit igitur : Pilatus autem, ambitiosus nolens amittere principatum,
Et sequitur festinata, et simplex, et perfecta obedientia :
" Et relicto patre suo Zebedaeo,"
Viro tantae honestatis et aetatis : et tam conjuncto per naturam, ut pater esset : tam proficuo, ut filiis collaboraret. Deuter. xxxiii, 9 : Dixerunt patri suo, et matri suae : Nescio vos : et fratribus suis : Ignoro vos. Psal. xliv, 11 et 12 : Obliviscere populum tuum, et domum patris tui. Et concupiscet rex decorem tuum,
" In navi cum mercenariis. "
Mercenarius cujus non sunt pisces proprii, sed conductus est mercede ad trahenda retia et ad navigandum : et ostenditur hic relictio suorum bonorum. Ad Philip. III, 7 et 8 : Quae mihi fuerunt lucra... haec arbitratus sum ut stercora ut Christum lucrifaciam.
" Secuti sunt eum. "
Hoc est perfectionis. Matth. XIX, 21 : Si vis perfectus esse, vade, vende quae habes, et da pauperibus :... et veni, sequere me.
" Et ingrediuntur Capharnaum : et statim sabbatis ingressus in synagogam., docebat eos.
Et stupebant super doctrina eius : erat enim docens eos quasi potestatem habens, et non sicut Scribae. "
Hic incipit ostendere Leonis quintam proprietatem : quae est propriae fortitudinis demonstratio. Propter quod etiam Hoc animal saepe extendit ungues : et movet eos, et crura, et ostendit ea, et respicit diligenter, propriae fortitudinis exhibens et admirans signa. Haec autem demonstratio in Leone de tribu Juda, sicut in. prima istius libri glossa continetur, exhibetur per leonem quatuordecim modis. Primo quidem, in expulsione daemonis in synagoga : secundo, in liberatione socrus Simonis Petri : tertio, in mundatione leprosi : quarto, in curatione paralytici : quinto, in restitutione manus aridae in synagoga in sabbato : sexto, in liberatione daemoniaci a legione daemonum : septimo, in restrictione fluxus languinis tactu mulieris : octavo, in suscitat ione filiae Jairi in domo : nono, in satiando quinque millia hominum de quinque panibus : decimo, in expulsione daemonis a filia Syrophaenissae : undecimo, in apertione aurium et linguae surdi et muti hominis : duodecimo, in illuminatione caeci extra Ancum Bethsaidae : tertio decimo, in saturando quatuor millia hominum de septem panibus : quartodecimo, in liberando hominem a surdo et muto spiritu, quem discipuli liberare non poterant : omnibus his modis demonstratur virtus Leonis istius. Sed quia in quolibet animali numquam est ita una facies quod aliam faciem non habeat, ideo dividitur pars ista in duas partes : in quarum prima virtus divina Christi super omnem naturam, ut dictum est, demonstratur. Quia autem ad hoc demonstratur ut fides praedicata accipiatur, idcirco in secunda parte quaedam de facie hominis cujus est docere, quaedam ad doctrinam vitae et dispensationis Ecclesiae subnectuntur :
sicut patebit infra ante medium noni capituli .
Et si objicitur quod Matthaeus qui faciem hominis gerit ista ponit. Dicendum quod hoc non est inconveniens, cum quodlibet animalium quatuor facies habuerit : sed Matthaeus narrat illa, ut demonstret in homine esse virtutem divinam : unde narrat ea post sermonem qui proprie hominis fuit : iste autem ponit ista propter se : quia ostendit virtutem super omnem naturam, sicut leonis
virtus omnes excedit : sic igitur patet divisio istius partis.
Opera autem virtutum quae hic inducuntur, ad specialem fortitudinem leonis indicandam ordinantur : unde prima quidem miracula conjunguntur secundum ea quae exiguntur ad destructionem peccati originalis. Hoc enim tripliciter consideratur secundum tria quae sunt in ipso. Est enim ibi originalis injustitia in mente, quae daemoni dat potestatem in homine : est etiam secundum fomitem ignis concupisoentiae in corpore : et secundum infectionem corruptionis in propagine. Restaurator ergo naturae curam ejus, quoad vim daemonis in mente, praesignat in curatione daemoniaci corrumpentis hominem : cura autem ejus secundum restrictionem et temperamentum ignis concupisoentiae, praesignatur in curatione mulieris a febre : cura autem ipsius, secundum quod est infectio propaginis, praesignatur in leprosi curatione : sic igitur inducuntur ista tria miracula capituli istius. Exponamus igitur ista tria : postea procedemus ulterius dividendo.
In primo ergo miraculo duo sunt notanda : quorum primum est excitatio ad miraculum, et secundum est perfetio istius miraculi.
De excitantibus autem ad miraculum, dicit Evangelista virtutis manifestationem, et virtutis admirationem, postquam ostensa est.
Ad virtutis ostensionem exiguntur tria : locus solemnis, communis, et proprius : et tempus solemne : et ipsa virtutis expressio.
De loco communi solemni dicit :
" Et ingrediuntur Capharnaum,))
Quae fuit Galiaeae metropolis : et ideo solemnis civitas, in qua etiam Jesus plurima fecit miracula. Matth. XI, 23 : Tu, Capharnaum, numquid usque in coelumexaltaberis. Psal. lxxxvi, 4 : Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei : unde dixerunt Judaei: Quanta audivimus facta in Capharnaum ! Unde etiam interpretatur villa pulcherrima, vel, villa consolationis.
Postea subjungit de solemni tempore, dicens :
" Et statim sabbatis,"
Quando voces Prophetarum legebantur et feriantibus Judaeis plures convenerunt. Isa. lviii, 13 : Si averteris a sabbato pedem tuum, facere voluntatem tuam in die sancto meo : ei vocaveris sabbatum delicatum, et sanctum Domini gloriosum. Congruum autem fuit tempus, ut in die quietis, in Deo solo quiescere doceret, per virtutis divinae ostensionem. Isa. lxvi, 23 : Erit sabbatum ex sabbato : et ideo operibus ab institutione mundi perfectis, sanctificavit sabbatum.
" Ingressus Synagogam. "
Locus solemnis privatus ubi erat conventus populorum. Sicut enim Ecclesia dicitur apud nos congregatio fidelium, et ipsa aula in qua congregantur etiam dicitur Ecclesia : ita apud Judvos, et populus Judaeorum dicebatur Synagoga tunc, et etiam aula in qua congregabantur. Psal. XXXIV, 18 : Confitebor tibi in ecclesia magna, in populo gravi laudabo te. Psal. VII, 8 : Synagoga populorum circumdabit te.
Deinde ponitur veritatis et virtutis ostensio, cum dicit :
" Docebat eos. "
Sapient. viii, 7 : Sobrietatem et prudentiam docet, et justitiam, et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominibus. Isa. xlviii, 17 : Ego Dominus Deustuus docens te utilia. Matth. v, 2 et seq. : Aperiens os suum docebat eos, dicens : Beati, etc.
" Et stupebant. "
Haec est admiratio virtutis ostensae : stupor enim motus est cordis per systolen in magno apparente.
" Super doctrina ejus, "
Necesse enim fuit quod Verbum increatum, vellens se in verbo creato, in aures efficacissime sonaret. Et hoc notatur in verbis Apostoli ad Hebr. IV, 12 : Vivus est enim sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis.
Et subjungit rationem stuporis, cum dicit :
" Erat enim docens eos quasi potestatem habens. "
Tripliciter : quia virtute vitae ostendebat, signis confirmabat, et virtute increata incorporata, in voce creata sonabat. Luc.IV, 32 : In potestate erat sermo ipsius. Matth. vii, 28 : Erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut Scribae eorum, et Pharisaei.
Et hoc est quod subjungit :
" Et non sicut Scribae. "
Hi enim verecundia turpis vitae repressi, et non de Dei virtute sibi conscii, quasi mortua dabant verba : unde de illis dicitur, Matth. xxiii, 3 : Dicunt, et non faciunt. Ad. Roman. ii, 21 : Qui alium doces, teipsum non doces. Contra quod, Eccli, xlviii, 1, dicitur : Surrexit Elias, propheta, quasi ignis, et verbum ipsius quasi facula ardebat. Luc. XXIV, 19 : Fuit vir Propheta, potens in opereet sermone coram Deo et omni populo : hac igitur potestate excitatio facta est ad miraculum faciendum.
" Et erat in Synagoga eorum homo in spiritu immundo. "
In tribus autem tangitur hic miraculi perfectio : primo enim ponit dvmonis coactam confessionem : secundo, virtutem Christi, ad daemonis expulsionem : tertio, ponit miraculi perfectionem, adjungens ejusdem utilitatem.