LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
Qualiter primum principium dicatur esse principium ?
Quia vero jam diximus primum et esse primum, et esse principium, et quod necesse sit esse, restat ostendere secundum quem modum dicatur esse principium 1. Principium enim in plus est quam causa : dicitur enim principium, ex quo est rei inchoatio, quod est aliquid rei, ita quod non est causa, sicut dicitur punctum principium lineae, cum tamen non sit pars ejus : et sicut dicitur caput principium hominis, secundum hominis longitudinem, cum sit pars hominis : et sicut dicitur cor principium generationis corporis, cum sit aliqua pars generati corporis. Nullum tamen eorum proprie dicitur causa. Id autem quod est causa rei, etiam dicitur principium. Patet ergo quod principium in plus est quam causa. Ipsum autem primum non dicitur principium, quod sit aliquid ejus cujus est principium : sed dicitur principium se- cundum quod causa principium est. Cum autem causa dicatur secundum quatuor genera causarum, constat quod causa illa prae omnibus habet poni principium, quae nullo modo causam habet, neque secundum esse, neque secundum id quod est. Talis autem causa forma non est : licet enim forma secundum id quod est, causam non habet : tamen secundum esse in effectu,causam habet efficientem : et secundum quod fundatur in esse, causam habet materialem. Talis etiam causa non est materia vel hyle : licet enim materia secundum id quod est, non habeat causam : tamen secundum esse in effectu, causam habet formam : et ut efficiatur in effectu, causam habet efficientem. : et ut moveatur ad effectum, causam habet finalem.
Primum autem principium, nullo modo habet dependentiam ad aliud. Non ergo dicitur principium, vel materia. Finis autem non est finis alius, et si ipsum simpliciter est finis, sequitur quod propter ipsum sunt omnia alia, et quod propter ipsum et ad ipsum movetur omne quod movetur, et est omne quod est, et agit omne quod agit : hoc autem esse non potest nisi omnia habeant dependentiam ad ipsum. Sic autem omnia se habere ad primum principium jam probavimus.
Primum ergo principium omnium dicitur ut finis, et hoc est in ordine quo omnia se habent ad ipsum : in hoc autem ordine supponitur omnia existere in seipsis : non enim se habet ad aliud nisi quod existit in seipso : et sic non sequeretur quod primum principium esset principium omnium secundum esse uniuscujusque eorum. Causa vero efficiens etiam principium est, et aliquando commixta ei cujus ipsa est principium, aliquando autem extra ipsum commixta : sicut patet quod virtus formativa in gene-
ratis, quae facit formas generatorum, commixta est illis : distincta vero, sicut artifex distinctus est ab artificiato : et quando commixta est, necesse est quod habeat alium efficientem, sicut formativa in semine, efficientem habet virtutem in generante. Patet igitur quod primum non est efficiens ut commixtum cum eis quae facit. Cum vero omnia secundum esse dependeant ad ipsum, et emanent ex ipso, sicut jam ostensum est oportet quod primum principium sit efficiens,sicut artifex, distinctus ab omnibus, et nullo modo commixtus ipsis. His igitur duobus modis primum dicitur esse principium.
Et si quis objiciat, quod primum efficiens est efficiens per formam : et ultimus finis non est desideratus nisi per hoc quod est forma : et ideo si primum principium est principium ut efficiens, finis erit etiam principium ut forma. Dicimus quod non negamus primum esse formam prout forma cadit in intentione efficientis et finis : sed impossibile est primum esse principium formale, prout est forma producta ab efficiente et quiescens in materia : sic enim dependeret ad aliud : quod omnino non convenit primo principio, neque secundum id quod est, neque secundum esse, ut jam saepe probatum est. Secundum exitum ergo rerum in esse primum erit principium ut artifex : secundum autem reductionem rerum ad perfectum, primum erit principium ut finis : propter quod a quibusdam Theologis non inconvenienter dicitur quod ut principium et finis laudatur. Omnia enim ab ipso sunt et propter ipsum et ad ipsum : ab ipso enim non propter aliud sunt quam propter seipsum, eo quod extra seipsum nihil habet quod consequi intendere possit per opus.