De Compassione.
A, Compassio vera et perfecta ad Deum,
est tristitia incessanter in corde vulnerari pro omnibus injuriis Deo illatis, et adhuc inferendis in se, et in amicis suis : quos
qui tangit, quasi qui tangit pupillam, oculi sui , ''0mnia coitu elementa compassa fuerunt Christo in cruce morienti ,
.B. Ad proximum vera compassio, est condolere medullitus afflictionibus proximorum, tam spiritualibus quam corporalibus. Exemplo Apostoli dicentis : Quis infirmatur, et ego non infirmor ?
Ubi dicit Glossa : Quis infirmatur vel in fide, vel in aliqua virtute : et ego non infirmor? id est, non condoleo de eo, sicut de me ipso ? Quis scandalizatur de aliqua molestia : et ego non uror igne compassionis ?
Ad proximos autem qui sunt in purgatorio, vera compassio est vehementer affligi, pro acerbitate poenarum quas sustinent. Et praecipue quod a visione et fruitione Dei interim separantur : et Deus interim plenarie ab ipsis non laudatur. Et in illa afflictione et compassione, incessanter et ardenter Deo supplicare, ut eos a tanta acerbitate et asperitate dignetur eripere, g. Ad veram compassionem inducere nos debet abundantissima Christi, compassio ad nos. Qui, teste D. Augustino,
sic festinat absolvere peccatorem a tormento conscientiae suae, quasi pius eum cruciaret compassio miseri, quam ipsum compassio sui. Nec solum compassus est, imo vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit . Hoc idem membrorum natura suadet, teste Apostolo : Si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra .
Item, Duplex est utilitas compassionis, quae etiam nos allicere debet Ad com- passionem : scilicet charitatis confirmatio, et Christi conregnatio. De prima dicitur in Ecclesiastico : Non desis plorantibus in consolatione, et cum lugentibus ambula. Non te pigeat visitare infirmum : ex his enim in dilectione firmaberis 6 . De secunda autem dicit Apostolus : Si sustinebimus, et conregnabimus . Mara est virtus compassionis, conquerente Domino : Sustinui qui simul contristaretur, et non fuit : et qui consolaretur, et non inveni '' ,
D. Argumelitum verae compassionis est, non solum condolere amicis, verum etiam inimicis. Sic Joseph super singulos fratres suos flevit, qui eum pro tringinta denariis vendiderant . Et David planxit planctu magno super mortem Saul, qui eum saepe occidere proposuerat : imo doceri, fecit filios israel carmen planctus super mortem ejusdem . Sic mortuo Absalon, qui eum exstirpare voluit de . regno, cooperto capite lugebat eum, dicens : Pili mi Absalom ! Absalom fili mi ! Quis mihi tribuat ut ego moriar pro te, Absalom fili mi ! fili mi Absalom Et similiter Job : Flebam, inquit, quondam super eo qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi ,''
.E, Argumentum falsae compassionis est, cum aliquis verba compassionis profert, et vultum compassionis exhibet : et tamen de afflictione proximi sig. audet in corde suo Vel, afflictionem proximi, cum posset, non alleviat. Vel, affligentes, quando potest, non compescit : sed potius alios ad affligendum, signo, verbo, vel facto provocat et confortat.