LIBER III TOPICORUM. DE ACCIDENTE CONTRACTO ET COMPARATO.
Quid est proprium sic quod est praedicatum.
Proprium autem est quod non indicat quid est esse rei. Quod proprium juxta diffinitionem proxime ordinandum est. quia cum ea convenit nomine et modo praedicationis qui est conversim praedicari. Quod enim diffinitio praedicatur essentialiter, et proprium accidentaliter, non est modus praedicati secundum quod praedicatum est, sed modus naturae quae praedicatur.
Dicamus igitur quod proprium est quod non indicat secundum modum praedicandi quid est esse rei per substantialia explicando illud, sed accidentaliter prae- dicatum soli inest subjecto, et conversim praedicatur, non ita quod subjiciatur speciei proprie, sed quod cuicumque inest proprium, de hoc praedicatum species quantum ad individuorum subjectionem : species enim non est praedicatum : et ideo non est problema vel methodus de specie sicut de aliis praedicatis. Praedicatum enim est quod vel in specie subjecta est sicut causa, vel in quo est species sicut causa : neutro illorum modum species est in proprio. Et ideo artificiali praedicatione et naturali species non praedicatur de proprio, et e converso proprium de specie. Et dicitur conversim praedicari: quia praedicatio proprii speciem non excedit, et non exceditur ab ipsa : et hoc est quod soli inest, et conversim praedicatur. Cujus exemplum est, sicut dicimus, quod proprium hominis est grammaticae vel cujuslibet disciplinae esse susceptibile. Conversim enim sequuntur ad se invicem. Nam si aliquod est homo, sequitur quod per naturam est grammaticae susceptibile, nisi impediatur per accidens. Et si ali-. quod grammaticae susceptibile est, homo est. Nemo enim dicit artificiose loquens, proprium simpliciter et proprie quod contingit etiam alii inesse, ut dormire quod contingit homini et bruto inesse.
Nemo etiam dicit proprium quod communiter inesse videtur, et si forsitan insit soli per aliquod tempus, ut si ponamus solum hominem dormire et nullum aliud animalium, quia non emanans ex essentialibus ut proprium. Si forte autem aliquod talium communiter accidentium proprium dicitur, non simpliciter proprium, sed est proprium quando: quia et alii inest. Vel dicetur ad aliud proprium, ut dormire est proprium ad non dormientem. Nam aliquod ex dextris quidem esse, proprium quando est, quia pro tempore quo solus est a dextris. Bipes autem vel bipedem esse est proprium ad aliud: quia aliud quadrupes est, vel non bipes : sed bipedem esse proprium est homini ad equum, et non simpliciter.
Conversim ergo praedicari, proprii est
completiva et ultima differentia. Quod enim conversim praedicari insit proprio soli ut completiva diiferentia diffinitionis ejus, et nulli aliorum praedicatorum (quae insunt aliis ut subjecto) conveniat nisi proprio, manifestum est quod non sequitur (de accidente quod secundum sui naturam inest aliis) quod sit necessarium quidquid dormit hominem esse, cum tamen dormire insit illi, et non possit non inesse. Et cum non sint nisi duo, quorum esse sit inesse : proprium quod est accidens speciei, et communiter accidens quod accidit individuo, et non convenit individuo conversim praedicari, relinquitur quod eorum quae sunt sub proximo genere, quod est alteri inesse ut accidens, conversim praedicari sit differentia completiva diffinitionis proprii, quum conversim praedicetur cum proprio sub eodem genere proximo quod est inesse ut accidens : et sic patet quod diffinitio est proprii quod est non indicare esse, et conversim praedicari. et quod conversim praedicari sit differentia completiva proprii.