21. Historia de Domina In sabbato.
32. De sancto Alberto Carmelita.
51. De s. Berchtoldo Garstensi.
52. De s. Bernaardino Senensi.
55. De ss. Cyrillo et Methodio.
60. In festo duorum Ewaldorum.
85. In translatione s. Thoniae Aquinatis.
93. In Translatione s. Virgilii.
In 1. Vesperis.
Antiphonae.
1. Deus ante luciferum
In sinu sui patris
Praevidit salutiferum
Conceptum suae matris.
2. Qui de matre sterili
Mariam fecit nasci,
Hunc laudate, pueri,
Nam volens nos renasci.
3. Beatus desiderium
vir suum adimplebit,
Quia coeleste gaudium
Per Mariam habebit.
4. Fiat pax, omnipotens,
Tua In virtute,
Nam mater tua praepotens
Pro nostra stat salute.
5. Sion et Jerusalem
Deum laudaverunt,
Dam Nazareth et Bethlehem
Mariam obtulerunt.
R. Gaudia qui vitae
cupitis, laudare venite
Virginis eximiae
praesentia festa Mariae,
In quis concipitur,
quis nostra salus aperitur;
V. Haec lux sit grata,
sint tempora sanctificata.
Ad Magnificat.
A. Virgo Maria Deum
prae cunctis magnificavit,
Dum concepit eum,
verbo qui cuncta creavit,
Confortans fragiles
ergo cibet esurientes.
Ad Matutinum.
Imitatorium.
Venite, natum virginis
Omnes adoremus,
Quae expers omnis criminis,
Huic ergo jubilemus.
In 1. Nocturno.
Antiphonae.
1. Matri suae omnia
Deus tunc jubjecit,
Cum super coeli agmina
Eam sedere fecit.
2. Non sunt loquelae habitae,
Maria, nec sermones,
Quibus te laudem debite,
Nam vincis rationes.
8. Portam Ezechielis
Rex gloriae Intravit,
Dum voce Gabrielis
Mariam salutavit.
Eesponsoria.
1. Hodie concepta est
Virgo generosa,
Quae coeli regis mater est
Et summe gratiosa.
Mater haec et filia,
Hic filius et pater;
Quis audivit talia,
Quod virgo est mater?
V. Haec pia mens credit,
omnis ratio quia cedit.
2. Clara per miracula
Hoc festum celebrandum,
Legitur per saecula
Ad solemnizandum,
Unio namque corporis
Cum anima creata
Hujus sacrae virginis
Mox est sanctificata.
V. Hoc est laudanda
devotius et celebranda.
3. Quis timor his esse
poterit, quos virgula Jesse
Protegit a dira
fallentis daemonis Ira?
V. De veniae vena
miseris haec gratia plena.
In 2. Nocturno.
Antiphonae.
1. Cor Mariae verbum bonum
Prorsus eructavit,
Dum angelus per coeli donum
Eam salutavit.
2. Suum tabernaculum
Christus sanctificavit,
Mariae habitaculum
Secrete dum Intravit.
3. G-loriosa sunt de te,
Virgo beata, dicta,
Dum Deum concipis In te,
Sis ergo benedicta.
R esponsoria.
1. Anna sancta peperit
Natam sanctiorem,
Sed nata de se genuit
Omnibus majorem;
Utrobique raritas,
Nam prima Infecunda,
Et virginalis castitas
Panditur In secunda;
V. Deflet natura
periisse In his sua jura.
2. Ut vitrum non laeditur
sole penetrante,
Sic illaesa creditur
Post partum et ante;
Felix haec puellula
Deum generavit
Et pascentem omnia
Sua lacte pavit.
V. Qui genuit matrem,
generavit filia patrem.
3. Tellus rore madet,
dum virgo concipiebat,
Sed rubus Inde calet,
quando Christum pariebat,
V. Quando lux oritur
et nostra salus aperitur.
In 3. Nocturno.
Antiphonae.
1. Salutare Domini
In diem de die,
Qui salutem homini
Per partum dat Mariae.
2. De Maria virgine
Dominus regnavit,
Dum Deum dat In homine,
Qui mortem nostram stravit.
3. In conspectu Domini
Regis jubilate,
Et matri suae virgini
Hymnum novum cantate.
Eesponsoria.
1. Tu vox apostolorum,
Corona martyrum,
Scientia doctorum,
Regina virginum;
Electorum omnium
Tu salus singularis,
Coeleste nobis gaudium
Post mortem largiaris;
V. Tu cum prole pia
spes nostra, virgo Maria.
2. O misericordiae
Mater et regina,
In valle nos miseriae
Custodi a ruina;
Ob festa specialia
Tua gaudiosa
Duc nos ad coeli gaudia,
Virgo gloriosa.
V. Tu sine spina rosa,
mater Domini speciosa.
3. Stella Jacob faris
vestitaque sole probaris,
Lunam calcaris,
in Aaron fore virga doceris,
Exhinc laudaris
et juste magnificans ;
V. Sed tibi majorem
facit Istis natus honorem.
Ad Laudes.
Antiphonae.
1. Indutus fortitudine
Deus et virtute,
Dum nascitur de virgine
Humana pro salute.
2. Servite In laetitia
Virgini Mariae,
Quae fuit Dei gratia
Concepta Ista die.
3. Sitivit In te, Domine,
Anima Mariae,
Cum passus es pro homine
In tuo mortis die.
4.
Christo benedicite,
Omnes creaturae,
Mariae festum agite
Deum pariturae.
5. In sanctis vos quotidie
Dominum laudate
Et In Maria virgine
Prae cunctis honorate.
Ad Benedictus.
A, Israel Invictus
Deus exsistat benedictus,
Qui dedit ante patrem
se nobis, denique matrem
Ac se donavit,
proprio nos sanguine lavit.
In 2. Vesperis.
Ad Magnificat.
A. Deposuit gentes
Dominus de sede potentes,
Elatos stravit,
humilem Joachim relevavit,
Coeli quando viam
steriles genuere Mariam.