DE COGNITIONE DEI. TRACTATUS IMPERFECTUS.

 QUAESTIO PRIMA.

 His praemissis, probo quod de Deo possit haberi cognitio abstractiva, sicut de aliqua quidditate. Quia quicumque cognoscit actum visionis beatificae,

 QUAESTIO II.

 Adhibita distinctione scientiae in virtualem et formalem, et enumeratis conditionibus essentialibus et accidentalibus scientiae, tam ex parte objecti

 QUAESTIO III.

 Hoc viso, ad quaestionem dico, quod cognitio proprietatum personalium potest habere rationem scientiae, et probatur ista propositio : de omni illo de

 QUAESTIO IV.

 Propositis quibusdam difficultatibus, quas in fine quaestionis dissolvit, docet cognitionem Dei abs tractivam dari posse per speciem creatam, quae rep

 QUAESTIO V.

 Secundo ostenditur, quod differt specie intuitiva et abstractiva. Et primo arguitur ex comparatione potentiarum, quia quaecumque arguunt diversitatem

 QUAESTIO VI.

 QUAESTIO PRIMA.

 Ex hoc loco, et illatione istarum propositionum manifeste colligitur Scotum admittere distinctionem formalem inter eas realitates,quae non sunt eaedem

 Adductis variis argumentis contra distinctionem formalem, alia octodecim adjungit, in quibus potissimas quasque difficultates, quae contra eamdem urge

 Dico primo, in divinis Deitas est sub completa actualitate ex natura rei, et paternitas sub incompleta actualitate est ibi ex natura rei, illa est act

 QUAESTIO II.

 Circa istam quaestionem brevissime sic procedam: primo jam declarabo quod intellectus et voluntas in Deo non sunt totaliter idem: secundo, probabo quo

 QUAESTIO III.

 Circa primum nota, quod secundum beatum Augustinum homilia prima super Joannem, super illo verbo, sine ipso Verbo factum est nihil, exponit, id est, p

 Viso quid est peccatum mortale, videndum est de distinctione ipsorum actuum, circa quod notandum est, quod cum sint tres bonitates, scilicet naturalis

 Viso quae sit tertia bonitas actus, videndum est de actu Ecclesiastico. Actus autem Ecclesiasticus dicitur ille, qui ab institutione Christi et Eccles

 De munditia et puritate requisita ad ministrationem Sacramenti Baptismi, ad salutem necessarii, agit Scotus in 4. d. 5. q. 2. a n. 5. et de requisitis

 QUAESTIO IV.

 Sed dices: Christo et Martyribus praemium meritorum suorum est redditum abundanter: ergo non transit eorum paenalitas ad alios, cum sit sufficienter e

 Ex iis patet quod tria requiruntur ad hoc ut Indulgentiae valeant, scilicet auctoritas ex parte conferentis: indigentia, ex parte recipientis: pia cau

 Ex iis potest Indulgentiae descriptio colligi: Indulgentia est remissio paenae temporalis debitae pro peccatis actualibus paenitendum, non remissae pe

 Circa quartum arguitur primo quod Indulgentiae non possint dari. Agens instrumentale non extendit se ultra operationem principalis agentis. Praelati s

 Quaestionem hanc : an indulgentias tantum valeant, quantum sonant? Theologi antiqui communiter proponunt, circa quam in varias et extremas aliqui abie

 Tribus modis ait hic aliis applicari posse merita, qui ferme coincidunt cum aliis totidem modis, quos enumeravit et explicavit in quodl. 20. art. 1. S

 QUAESTIO V.

 Ad istam quaestionem respondet Magister Joannes de monte S. Eligii, in uno Quodlibeto, primo distinguendo quaestionem secundo, de quaestione juxta du

 Praemisso notabili de triplici modo conceptus simpliciter simplicis, mere simplicis et multiplicis et de trino actu intelligendi, de quibus late agit

 Quoad rationes ad aliam partem, quia magistrales sunt, volo discurrendo respondere ad singulas. Ad primam, quando arguebatur ad principale sic : conce

 QUAESTIO VI.

 Divisa quaestione in quinque partes, in prima tractat quae sitsacra Scriptura? quanta sit ejus auctoritas ? unde dicatur Canonica? dubitat an omnes ve

 Multiplicis hujusmodi sensus sacrae Scripturae hoc ipsum exemplum civitatis Jerusalem adducit Lyranus in prologo commentariorum ad Testamentum vetus,

 Circa quartum, sciendum quod duplex est certitudo : Una adhaesionis, et talis est in iis quae tenemus per fidem, et in iis quae ex fide sequuntur de n

 Dum haec scriberem, et Lyranum circa intelligentiam quorumdam locorum, quae de Salomone plurimi interpretantur, consulerem, incidi in c. 7. lib. 2. Re

 QUAESTIO VII. Utrum scientia naturalis sit scientia una ?

 Praecipuam hujus quaestionis partem habet Doctor lib. 6. Metaph. q. 1. ubi etiam hanc Henrici Quodl. 9. q. 4. de multiplicandis specie scientiis secun

 Alii ergo quantum ad istum articulum dicunt aliter quod unitas scientiae secundum speciem specialissimam attendatur penes unitatem subjecti, de quo es

 Quantum igitur ad istum articulum, unde scilicet sumatur unitas et distinctio scientiarum, duo declarabo : Primo, quomodo potest intelligi respectu al

 Respondet ad argumenta, quibus in principio quaestionis videbatur probari objectum scientiae naturalis, sive librorum de Physico auditu esse ens mobil

Scholium.

Ex hoc loco, et illatione istarum propositionum manifeste colligitur Scotum admittere distinctionem formalem inter eas realitates,quae non sunt eaedem formaliter; et propterea inanem osse illorum scrupulum, qui in divinis negant distinctionem formalem inter essentiam et attributa, atque inter eamdem et relationes, et inter ipsa attributa sibi invicem comparata, qui tamen admittunt non esse eadem formaliter, seu non habere identitatem formalem. Neque sufficienter deducunt hanc suam doctrinam ex illo loco Scoti in 1. dist. 2. quaest. 7. num.44. ubi negat illationem distinctionis formalis ex non identitate formali ; etenim passim et ubique, praesertim dist. 8. lib. 1. quaest. 4. distinctionem hanc formalem ex natura rei ante omnem actum intellectus admittit inter perfectiones essentiales Dei. Caute tamen et cum moderamine loqui voluit, ubi primum distinctionem hanc in divini sub illis terminis excogitavit, et Scholis invexit. Ne etenim plus aequo unitissima, simplicissima, et actualissima arcana divina videretur distinguere, uti maluit negatione identitatis quam affirmatione distinctionis ; Melius, inquit, est uti ista negatiua, hoc non est formaliter idem, quam hoc est sic et sic distinctum. Securius ita videbatur loquendum tunc, donec explicatis in sequentibus distinctionibus divinarum emanationum distinctis principiis, simplicitate essentiae, varietate attributorum, et qualitate perfectionum essentialium, clarius licuit distinctionem hanc explicare, et firmiori fundamento stabilire, uti amplissime praestitit dist. 8. Quod autem loco supra citato consequentiam illam, Non sunt idem formaliter, ergo distinguuntur formaliter, non admiserit, vel non oportere sequi dixerit, bene explicant Lychetus et alii Scotistae, propterea dictum, quia ut ipse Scotus dist. 8 quaest. 2. in responsione ad primum principale asserit, aliqua non sunt idem formaliter, et tamen non distinguuntur formaliter, ut gradus intrinsecus non est idem formaliter cum eo cujus est gradus, et tamen non sequitur, ergo distinguitur formaliter ab eo; nonenimdicitper se formalitatem, per quam formaliter distinguatur a re cujus est modus, non formalitas. Unde non identitas latius patet quam distinctio, quod variis instantiis fusius docet hic Tartaretus, praesertim in non identitate et distinctione reali ; probatque non bene sequi, non sunt eadem realiter, ergo distinguuntur realiter. Vide Smising de Deo uno tract. 2. disp. 1. quaest. 2. num. 40. Vide Scholium quaestionis sequentis.

Tertia propositio, scilicet quod formalitas A est distincta a formalitate B, simpliciter est neganda, et praecise concedenda cum ista determinatione formalitas A est distincta formaliter a formalitate B, et ita quodcumque essentiale concedendum est esse distinctum formaliter a quolibet personali, non autem simpliciter distinctum.

Restat adhuc unum dubium, de multis propositionibus pertinentibus ad istam determinationem importatam per formaliter, puta de ista, Ipsius A ad B distinctio formalis ,- sed ista statim sequitur ex illa, A est distinctum formaliter a B : sicut sequitur, homo est specie distinctus ab asino, sicut hominis ad asinum est distinctio specifica, quia utrobique est eadem distinctionis determinatio in antecedente, quae in consequente.

Alia propositio : A formalitate est distinctum ab ipso B sive fecundum formalitatem, cum suo causali secundum Priscianum aequivaleat adverbiali determinationi, et ablativus iste formalitate cum additur ei quod est distinctum, notet formalem distinctionem ipsius, videtur quod concedens istam esse formaliter distinctam, debeat concedere necessario aliam, quia in consequente per illam determinationem formalitate, sive per illam formalitatem diminuitur hoc quod est distinctum, sicut in antecedente per hoc quod est formaliter.

Contra : Formaliter non dicit identitatem, sed diminuit aliquid aliud, et magis determinat ad completam et propriam rationem ipsius: ergo nec determinans hoc quod est distinctum, diminuet ipsum.

Confirmatur, quia formaliter videtur includere hoc quod est essentialiter, et formalitate aliquid superaddere : sed hoc quod est essentialiter, non diminuit distinctionem, quando determinat hoc quod est distinctum. Similiter posset argui de hoc quod est quidditative, et de hoc, quod est per se primo modo.

Item concessum est: A est distinctum a B sive a formalitate ipsius B. Sed non est distinctum nisi eadem formalitate illius; ergo non est distinctum formalitate alia: sequitur ergo quod formalitas est distincta essentialiter a formalitate.

Confirmatur, quia quidquid est distinctum qualitate, est qualiter distinctum : similiter quidquid est distinctum essentia, est essentialiter distinctum, et quod accidente distinctum, est accidentaliter distinctum, et ita similiter in aliis, et e converso. Ergo a simili in proposito, quidquid est formaliter distinctum, est formalitate distinctum: sed A non est distinctum formalitate, nisi illa quae ipsamet est essentialiter, vel totaliter, et praecise. Hoc maxime patet arguendo de aliqua perfectione in divinis simpliciter simplici, quae totaliter est, et praecise est ipsum per quod est distincta.

Item, idem videtur esse formaliter et secundum formam, sed nihil est distinctum secundum formam ab aliquo, nisi forma illa sit distincta, quia secundum formam indistinctam nihil est distinctum, imo nec Pater secundum Deitatem est distinctus a Filio: ergo ad hoc quod est formaliter, sequitur formam distingui vel saltem formalitatem.

Item, formalitas scientiae non distinguitur formaliter a formalitate scientiae, et distinguitur formaliter ab alia formalitate, et dicatur illa D ; non autem potest ab alia distingui formaliter, et ab alia non distingui formaliter, nisi haec et illa sint distincta, quia contradictoria non possunt verificari, nisi sit alietas in subjecto, vel in termino: ergo illa formalitas est distincta ab illa formalitate, quod est propositum.

Item, si A distinguitur a B formaliter: ergo actualiter, quia A est actus : sed distingui actualiter, infert simpliciter distingui, nec diminuit ipsum: ergo nec diminuitur in antecedente.

Idem argueretur de hoc, quod est distingui realitate, quia sequitur ad hoc quod est distingui realiter, et in consequente non diminuitur distinctio ; ergo nec in antecedente.

Sed tota ista difficultas consistit de distingui realiter, et de distinctione reali, et de quibuscumque pertinentibus ad distinctionem determinatam, per hoc quod est realiter, et de pertinentibus ad sequentem ordinem. Totus enim iste ordo stat in distinctione vel identitate, vel determinatur per hoc quod est formaliter, et habet tres ordines. Primum negativum ejus quod est formaliter. Secundum negativum ejus quod est formaliter distinctum. Tertium ejus quod est distincta formalitas.