Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Scholium.
Adducit quartam rationem ex D. Thoma et quintam ex Henrico contra Philosophos, et utramque rejicit ut inefficacem.
Quarto (r) principaliter arguitur sic : Ordinatum ad aliquem finem, ad quem est ex se indispositum, necesse est paulatim promoveri ad dispositionem respectu illius finis, sed homo ordinatur ad finem supernaturalem, ad quem ex se est indispositus: ergo indiget paulatim disponi ad habendum illum finem, hoc autem fit per cognitionem aliquam supernaturalem: ergo, etc. Si instetur, quod agens perfectum potest statim removere imperfectionem et statim agere? Respondetur, quod si posset de potentia absoluta, tamen perfectius est communicare homini aliquam activitatem respectu suae perfectionis consequendae quam non communicare. Potest autem homo habere activitatem aliquam respectu suae perfectionis finalis: ergo perfectius est quod sibi communicetur, quod non potest fieri sine aliqua cognitione imperfecta praecedente istam perfectam, ad quam ordinatur finaliter.
Quinto (s), arguitur sic : Omne agens utens instrumento in agendo non potest per illud instrumentum in aliquam actionem, quae excedit naturam illius instrumenti: lumen autem intellectus agentis est instrumentum, quo anima nunc utitur in intelligendo naturaliter: ergo non potest per illud lumen in aliquam actionem, quae excedat illud; sed illud de se est limitatum ad cognitionem habitam per viam sensuum: ergo anima non potest in aliquam actionem, quae non potest haberi per viam sensus. Sed multorum aliorum cognitio est necessaria pro statu isto; igitur, etc.
Haec ratio (t) videtur concludere contra eum, qui fecit eam. Secundum enim deductionem istam, lux increata non poterit uti intellectu agente ut instrumento ad cognitionem alicujus sincerae veritatis, quia talis secundum eum, non potest haberi via sensuum sine speciali illustratione, et ita sequitur,: quod in cognitione veritatis sincerae lumen intellectus agentis nullo modo habeat aliquam actionem: quod videtur inconveniens, quia ista actio perfectior est communi intellectione, et per consequens illud, quod perfectius est in anima inquantum intellectiva, oportet concurrere aliquo modo ad istam actionem.
Istae duae (u) rationes non videntur efficaces. Prima enim esset efficax, si esset probatum quod homo ordinatur finaliter ad cognitionem supernaturalem, cujus probatio pertinet ad quaestiones de beatitudine, et si cum hoc ostenderetur cognitionem naturalem non sufficienter disponere pro statu isto, ad cognitionem supernaturalem consequendam. Secunda ratio petit duo, scilicet aliquorum cognitionem esse necessariam, quae non possunt cognosci per viam sensuum, et quod lumen intellectus agentis, est ad talia cognoscibilia limitatum. Tres ergo primae rationes probabiliores apparent.