IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(g) Tertia ratio principalis non concludit, etc . Aegidius quodl. 5. q. 1. et Petrus de Tarantasia in 2. d. 1. quaest. 3. probant conclusionem ex eo quod agens inferius praesupponat in agendo effectum superioris, ut ars effectum naturae, circa quem agit, natura vero aliquid potentiale, scilicet materiam, quae est effectus primi agentis et increati, et id exigit ordo agentium; ergo agens creatum in agendo supponit effectum Dei, et consequenter materiam aliquam, ex cujus potentia educit formam, ergo nequit creare, etc.
Hanc rejicit Doctor primo, quia si intelligatur de praesupposito tanquam passo in quod agat, petit principium ; vel si intelligatur absolute de aliquo effectu verum est, quia agens creatum supponit seipsum, qui est effectus primi agentis, sicut agere praesupponit esse, sic autem non facit ad intentum. Ad probationem illam respondetur, quod ars supponat effectum naturae, quia si est activa, agit tantum ad formam accidentalem, quae necessario supponit subjectum substantiale. Unde Philosophus 12. Metaph. text. cora. 15. docet formas artificiales, non esse a materia separabiles. Illa autem particula si est activa, non tollit illam definitionem 6. Ethic. cap. 5. quia dicitur habitus cum vera ratione factivus, id est, cum recta rationes ut explicat Doctor in 1. d. 3. Ad auctoritatem Augustini, etc. Sed quia ars non est activa ad propositum hujus argumenti, in quo per actionem intelligitur Physica per influxum, qua attingitur immediate effectus, sed ars tantum dirigendo agit, et retificando potentiam aliam artificis, verbi gratia, motivam, cujus est operari secundum artem, et attingere proxime effectum ; si ergo ars pro habitu sumpta non est activa, neque producit formam in subjecto.
Potest etiam secundo dici, quod ars quaedam sit, quae sit apprehensiva recte agendorum, non tamen directiva, ut ibidem Doctor illam ponit in Deo, hanc non ita, et illa, ut comparatur ad hanc, non est activa, in ea proprietate, secundum quam sequeretur causatum ; sic etiam ars universalis non est practica aut activa ut comparata ad particularem, ut idem docet quodlib. 8.
Tertio, dici potest aliquando applicare activa passivis, ut contingit in sanando homine, et tunc non est in proprietate activa, sicut quando forma artis inducitur ab ipso artifice, tanquam causa princpali, nihilque habet materiae, ut lignum et lapides, unde active se habet ut ad formam, sicut calor naturalis in sanabili habet virtutem, qua reducatur sanitas ; et sic utroque modo loquitur Philosophus de Arte 7. Metaph. cap. 9. text. com. 39.
Sive ergo illa conditionalis denotet speciem artis, quae non est proxime directiva, neque activa, sive etiam modum agendi artis directivum tantum, qui non facit ad intentum hujus quaestionis, recte eam rejicit Doctor, quamvis respondeat ad argumentum concesso eo quod assumitur, et assignando disparitatem ex parte effectus artis, qui est accidens dependens a subjecto, in quo etiam communicat ars cum natura, inquantum haec est causa productiva formae accidentalis, quae necessario supponit subjectum substantiale.
Ex scopo autem hujus quaestionis quaeritur, non de forma accidentali, quae ex natura sua inhaeret subjecto, sed de termino creationis, qui, ut omnes admittunt, est aliquid subsistens, proprie loquendo, vel per modum subsistentis ; et quamvis creatura posset producere ex nihilo aliquod subsistens, non sequitur quod posset producere formam accidentalem propter dependentiam particularem ejus a subjecto, non autem ex modo agendi causae cui communicaretur potentia creativa. Probatio ergo committit fallaciam non causae ut causae, non ergo solius artis est supponere effectum naturae, sed etiam ipsius agentis naturalis, si ratio effectus id postulet.
Deinde per accidens etiam est, quod subjectum praesuppositum supponatur, ut productum a natura, aut a solo Deo, cum aeque ars possit in utrumque inducere suum effectum ; unde tollitur ordo ille praescriptus essentialis in agendo inter naturam et artem quasi haec semper supponeret actionem naturae, et effectum tanquam passum in quod agat.
Tertio, tandem impugnat illam rationem petitam ex ordine essentiali causarum ; quia de facto invenitur agens materiale quod est inferius, et spirituale quod est superius, non sequitur quod materiale supponat effectum agentis immaterialis creati, nec si materiale tantum supponat effectum Dei immediate, quod immateriale quod est superius, nihil supponat. Utraque sequela esset vera, si antecedens illud verum esset : quod agens inferius semper supponat effectum agentis superioris, in quod agat ut passum. Secunda sequela obscurior est, non videtur enim sequi, quod si causa materialis agat circa effectum Dei immediate, quod causa immaterialis nihil supponat, quia immaterialis supponit effectum Dei, qui est causa superior.
Respondetur, in eo tantum sequi, quod passum in quod agit causa inferior, interpretando principium illud in sensu quo concludit intentum, debet esse posterius actione causae superioris. Data ergo hac universaliter subordinatione inter inferiorem causam et superiorem, si causa materialis ageret immediate in materiam, quae est effectus Dei, et quae non est aliud passum prius, et supponat actionem causae superioris, sequeretur illam actionem non coincidere in passum causae inferioris, quae esset materia, ac proinde esse ex nihilo, quia prius materia prima est solum nihil, ideo dicitur prope nihil ab Augustino.: ordo ergo causarum inter se non sic debet assignari ; vide Doctorem variis in locis, speciatim in 1. d. 3. q. 9. g Intellectus est causa gignens notitiam.
(h) Quarta ratio non concludit, etc. Haec ratio est Aegidii ubi supra, et quodlib. 3,
quaest. 4. ex potentialitate agentis creati, nullum agens creatum est purus actus, sive purum esse ; ergo neque actio ejus est actus purus, sed involvens aliquid potentialitatis ; talis autem non est sine motu et mutatione: ergo nec agens creatum potest agere sine motu et mutatione ; ergo nec creare, quia creare est de nihilo, motus autem in subjecto est.
Respondet Doctor hanc rationem nihil concludere, sive intelligatur potentialitas objectiva respectu esse, sive existentiae; sive intelligatur subjectiva ad recipiendum sicut potentiale, vel ad inhaerendum sicut forma et actus. De variis acceptionibus et divisionibus potentiae, habes ex Doctore in 1. d. 7. quaest. 1. et d. 20. quaest. 1. in 2. d. 12. q. 1. et 9. Metaph. q. 2. Hic autem supponit illam divisionem ejus, ut opponitur actui simpliciter, nempe esse, et dicitur objectiva, et ut opponitur actui secundum quid, et dicitur receptiva.
Utramque divisionem tradit Philosophus 9. Metaph. cap. 1. et 4. dicitur actus seu forma esse in potentia receptiva ad ipsam inhaerentiam, quae est dependentia ejus ad subjectum, et recipitur in ipsa forma. Inhaerentia autem late sumitur pro unione quacumque, et cujuscumque formae ad materiam, quia sicut materia perficitur in suo esse a forma, et ad eamdem dicit dependentiam et inclinationem, ita etiam forma dicit appetitum formalem ad materiam, mediante qua perficitur, quod perinde verum est etiam in anima rationali, quamvis in sua existentia non dependeat a subjecto, quia dicit appetitum innatum ad corpus, etiam quando est separata, et ratione hujus appetitus est in potentia passiva, et perfectibili mediante unione.
Hoc ergo supposito, respondetur actionem creaturae sive immanentem, sive transeuntem, dicere illam potentialitatem,
sed negatur assumptum, quia etiam actio Dei creativa et transiens, dicit potentialitatem modo dicto, quamvis non sit ex materia: idem ergo diceretur de creatione, ut fieret ab agente creato, saltem spirituali, non includente materiam. Et quamvis aliquibus placet haec ratio, quia nimirum omnis creatura componitur ex potentia et actu, et modus agendi sequitur modum essendi, aequivocat, quia illa potentialitas, ex qua universim dicitur componi creatura, non est receptiva, quae impedit creationem, quam appellamus subjectivam, qua carent Angeli ; sed nihileitas ( de qua saepe Augustinus ) et contingentia essendi, et dependentia a causa prima, ex qua infertur ad summum non posse creaturam creare independenter a Deo, non tamen infertur non posse creare independenter a subjecto, illa saltem, quae in essendo non est dependens a subjecto.