REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Ad quaestionem quartam, unam personam posse assumere plures naturas, quia hic nulla est repugnantia ; eo casu illa persona esset plures homines. De hoc Doct. in Oxon. hic, contra Richardum asserentem quod non esset unus homo, nec plures, et latius ibidem I. d. 12. ubi redditur ratio quare Pater et Filius sunt unus spirator, et duo spirantes.
Ad secundam quaestionem, cum quaeritur an plures naturae possint subsistere in eadem persona simul, dico quod sic, quia non est repugnantia unius naturae creatae ad aliam in ratione dependentiae ad eamdem personam, neque est repugnantia ex parte termini, quia una creata natura non adaequat potentiam personae divinae ; persona igitur simpliciter potest plures naturas extrinsecas personare.
Ad primum principale: Illud suppositum aut est unus homo, aut plures homines ? Dicitur quod neque sic neque sic. Sed illud non valet, quia circa ens suntidem et diversumimme- diatae differentiae, et unum et multa, etc. in 10. Metaphysicae. Si dicatur quod est unum suppositum, igitur plures naturae est unum suppositum. Si dicatur quod sunt tres homines, sequitur quod tres personae sunt tres dii.
Dico ergo quod si duae scientiae essent in hoc sciente, et dicerentur de eo in abstracto, tunc sequitur quod essent duo scientes, quia terminus numeralis semper est adjectivum, et ponit suum significatum circa suum substantivum ; ideo si dicatur, ille est duo sapientes, hic sunt duo adjectiva, ideo ponet terminus numeralis suum significatum circa suum substantivum subintellectum in hoc, est duo. Sed quando est terminus substantivus, cui additur terminus numeralis, denotat eum immediate numerari ; ideo concederem quod si Filius assumeret plures naturas simul, quod esset unus humanatus, sed tamen plures homines. Nec propter hoc sequitur quod habens plures scientias sit plures scientes, sed unus sciens, sicut Filius unus humanatus, sicut dictum est in primo libro de hac materia distinctione 12. quod Pater et Filius sunt unus spirator, et duo spirantes.
Ad aliud, dico quod a natura extrinseca, nec capit personam, neque pluralitatem.