Beda. Quia salutatione insolita virginem turbatam viderat, quasi familiarius notam vocans ex nomine, ne timere debeat iubet: unde dicitur et ait ei Angelus: ne timeas, maria. Graecus. Quasi dicat: non accessi decepturus, immo deceptionis absolutionem depromere; non veni praedaturus inviolabilem tuam virginitatem, sed conditori puritatis et custodi contubernia reserare; non sum serpentis minister, sed perimentis serpentem legatus; sponsalium tractator, non insidiarum molitor. Sic ergo nequaquam distrahentibus ipsam considerationibus vexari permisit, ne diiudicaretur infidus minister negotii. Chrysostomus.
Qui autem apud deum meretur gratiam, non habet quid timeat; unde sequitur invenisti enim gratiam apud deum. Qualiter autem illam quisque reperiet, nisi humilitate mediante? humilibus enim dat deus gratiam. Graecus.
Inveniet enim gratiam virgo coram deo, quia splendore pudicitiae propriam exornans animam, gratum deo se habitaculum praeparavit; nec solum caelibatum inviolabilem conservavit, sed etiam immaculatam conscientiam custodivit. Origenes in Lucam. Invenerant enim plures gratiam ante eam; et ideo subdit quod proprium est, dicens ecce concipies in utero. Graecus. Quod dicitur ecce, celeritatem et praesentiam denotat, insinuans cum eius verbo celebratam esse conceptionem. Dicit autem concipies in utero, ut demonstret, dominum ab ipso utero virginali et de nostra substantia carnem suscipere. Venit enim divinum verbum emundaturum naturam humanam, et partum, et nostrae generationis primordia; et ideo sine peccato et humano semine, per singula sicut nos in carne concipitur, et novem mensium spatio gestatur in utero. Gregorius Nyssenus.
Sed quoniam contingit specialiter divinum concipi spiritum, et spiritum parere salutarem, secundum prophetam; ideo addidit et paries filium. Ambrosius. Non autem omnes sunt sicut maria, ut dum de spiritu sancto concipitur, verbum pariant; sunt autem quae abortivum excludant verbum, antequam pariant; sunt quae in utero christum habeant, sed nondum formaverint. Gregorius Nyssenus.
Cum autem expectatio partus mulieribus timorem incutiat, sedat timoris metum dulcis partus relatio, cum subditur et vocabis nomen eius iesum: salvatoris enim adventus est cuiuslibet timoris propulsio. Beda super Lucam.
Iesus autem salvator sive salutaris interpretatur. Graecus. Dicit autem tu vocabis, non pater: patre enim caret quantum ad inferiorem generationem, sicut et matre respectu supernae. Cyrillus. Hoc autem nomen de novo fuit verbo impositum, nativitati congruens carnis, secundum illud propheticum: vocabitur tibi nomen novum quod os domini nominavit. Graecus. Verum quia hoc nomen commune est sibi cum successore Moysi, idcirco innuens Angelus quod non erit secundum illius similitudinem, subiungit hic erit magnus. Ambrosius.
Dictum est quidem etiam de ioanne quia erit magnus; sed ille quasi homo magnus, hic quasi deus magnus. Late enim funditur dei virtus, late caelestis substantiae magnitudo porrigitur: non loco clauditur, non opinione comprehenditur, non aestimatione concluditur, non aetate variatur. Origenes.
Vide ergo magnitudinem salvatoris quomodo in toto orbe diffusa sit: ascende in caelos, quomodo caelestia repleverit; descende cogitatione ad abyssos, et vide eum illuc descendisse: si hoc videris, pariter intueberis opere completum hic erit magnus. Graecus. Neque carnis assumptio deitatis derogat celsitudini; immo potius humanitatis humilitas sublimatur; unde sequitur et filius altissimi vocabitur.
Non utique tu impones vocabulum, sed ipse vocabitur: a quo nisi a consubstantiali genitore? nullus enim filium novit nisi pater. Penes quem vero infallibilis est notitia geniti, is verus interpres est erga impositionem congruam nominis: propter quod dicit: hic est filius meus dilectus, ab aeterno siquidem est, quamvis nunc ad nostram doctrinam nomen eius patuerit. Et ideo ait vocabitur, non: fiet vel generabitur: nam et ante saecula fuerat consubstantialis patri. Hunc ergo concipies, huius mater efficieris, hunc virginalis cella concludet, cuius caeleste spatium capax non extitit. Chrysostomus.
Ceterum si quidem enorme quibusdam videtur, deum habitare corpus; nonne sol, cuius est corpus sensibile, quocumque radios mittit, non laeditur in propria puritate? multo ergo magis iustitiae sol ex utero virginali mundissimum corpus assumens, non tantum contaminatus non est, immo etiam ipsam matrem sanctiorem ostendit. Graecus. Et ut virginem redderet memorem prophetarum, subdit et dabit illi dominus deus sedem David patris eius, ut noscat liquido quoniam qui nasciturus est ab ea, ipse est christus, quem illi promiserunt ex David semine nasciturum. Cyrillus. Non tamen ex ioseph est editum corpus christi mundissimum; secundum enim unam lineam cognationis profluxerant ioseph et virgo, ex qua formam humanitatis unigenitus sumpsit. Basilius. Non autem in materiali sede David sedit dominus, translato Iudaico regno ad Herodem; sed sedem appellat David, in qua resedit dominus, indissolubile regnum; unde sequitur et regnabit in domo Iacob in aeternum.
Chrysostomus. Dicit autem ad praesens domum Iacob eos qui de numero Iudaeorum crediderunt in illum: ut enim Paulus dicit: non omnes qui ex Israel sunt, hi sunt Israelitae; sed qui sunt filii promissionis, computantur in semine.
Beda. Vel domum Iacob totam ecclesiam dicit, quae vel de bona radice nata, vel cum oleaster esset, merito tamen fidei in bonam est inserta olivam. Graecus.
Nullius autem est in aeternum regnare, nisi dei solius: quo fit ut etsi propter incarnationem dicatur David sedem accipere, tamen idem ipse, inquantum deus, rex aeternus agnoscitur.
Sequitur et regni eius non erit finis: non solum inquantum deus est, sed etiam in eo quod homo: et in praesenti quidem habet regnum multorum, finaliter vero universorum, cum ei omnia subicientur.
Beda. Omittat ergo Nestorius dicere hominem tantum ex virgine natum, et hunc a verbo dei non in unitatem personae esse receptum: Angelus enim qui ait eumdem ipsum patrem habere David, quem filium altissimi vocari praenuntiat, in duabus naturis unam christi personam demonstrat. Non autem ideo futuri temporis verbis Angelus utitur, quia secundum haereticos christus ante mariam non fuerit, sed quia secundum eamdem personam homo cum deo idem filii nomen sortitur.